Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
98.1
EPISTOLA XXI. AD FOLCERALDUM. Quod ei non expedit venire Beccum ut redeat: nec debeat suscipi sine litteris abbatis sui sigillo signatis.
98.1
Suo charissimo in Christo fratri, in carne consanguineo FOLCERALDO frater ANSELMUS salutem.
98.2
Si domnus abbas Henricus te nostrae Ecclesiae perpetim concedere paratus est, aliter enim non consulo te venire, quia non expedit; nec facile est monachum ire et redire tam longo itinere: debuisti instare ut hoc mihi suis litteris et sigillo intimaret, sicut mandavi, ne pauperem hominem frustra cogeres tanto itinere laborare. Non enim decet ut pro solo verbo talis homunculi tantam rem incipiam. Moneo igitur quatenus aut litteras cum sigillo domni praefati abbatis, sicut dixi, mittas; aut omnino quod fieri nullatenus potest, dimittas; et dispositionem vitae tuae totam divinae misericordiae committas.