Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
99.1
EPISTOLA XXII. AD HUGONEM. Suggerit ei monita quibus erudiat saeculares qui ipsum adeunt.
99.1
Domino et amico charissimo HUGONI incluso frater ANSELMUS dictus abbas Becci, a malis excludi, in bonis includi.
99.2
Duo viri laici nuper ad me venerunt dicentes se a vestra dilectione missos, quatenus ex nostra exactione aliquid assumerent, unde se ad patriae coelestis 349 amorem accenderent. Per quos etiam, ut referebant, postulastis ut aliquid a me breviter scriptum acciperetis, unde saecularium mentes hominum vos adeuntium ad hujus saeculi contemptum et aeterni regni desiderium incitaretis. Quod vos tanto melius per vos efficere potestis, quanto liberius hauritis vitae dulcedinem coelestis. Nam quod ego quasi a longe intueor, vos gustu sentitis; et quod ego mente jejuna ore rumino, vos cordis affectu glutitis: quod enim ego de sanctae vitae rectitudine utcunque intelligo, vos operibus tractatis; et quod ego utcunque loqui possum, vos faciendo gustatis. Quanto ergo satur suavius quam jejunus eructat; tanto dulcius vestra commonitio quod persuadere nititur, inculcat. Sed quoniam vestrae aliquid negare nequeo voluntati, quamvis hoc quod a me petitis, in latitudine sacrae Scripturae multo melius inveniatis: tamen dicam aliquid secundum petitionem vestram, ne me velut ejus contemptorem arguatis. Sic itaque aliquem illic tantum, et qui altiora capere non possit, ad beatitudinis aeternae desiderium existimo posse invitari. Frater charissime, regnum coelorum clamat Deus se habere venale. Quod quidem regnum coelorum tale est, ut ejus beatitudinem et gloriam nec oculus hominis mortalis possit videre, nec auris audire, nec cor cogitare: ut tamen aliquo modo illud possis cogitare. Quisquis ibi regna meruerit, quidquid ipse volet, hoc erit in coelo et in terra; quidquid vero nolet, non erit in coelo nec in terra. Tanta enim erit dilectio inter Deum et eos qui ibi erunt, et inter seipsos invicem, ut omnes se invicem diligant, sicut seipsos; sed omnes plus ament Deum quam seipsos. Et propter hoc nullus ibi volet, nisi quod Deus; et quod unus volet, hoc volent omnes; et quod unus vel omnes, hoc ipsum volet Deus. Quapropter quidquid unusquisque volet, hoc erit et de seipso et de omnibus aliis, et de tota creatura, et de ipso Deo. Et sic singuli erunt perfecti reges, quia quod singuli volent, hoc erit; et omnes simul cum Deo unus rex, et quasi unus homo, quia omnes unum volent, et quod volent erit. Hanc mercem clamat Deus de coelo se habere venalem. Si quis quaerit, quo pretio? respondetur illi: Non indiget terreno pretio, qui vult dare regnum in coelo; nec aliquis potest Deo dare quod non habeat, cujus est totum quidquid est. Nec tamen dat Deus tantam rem sine omni pretio, quia non dat illam non amanti. Nemo enim dat quod charum habet illi cui charum non est. Quoniam ergo Deus tua re non eget, nec dare debet tantam rem contemnenti amare illam; non quaerit nisi amorem, sine quo non dare debet. Da ergo amorem, et accipe regnum; ama, et habe. Denique quoniam regnare in coelo non est aliud quam sic conglutinari cum Deo, et cum omnibus sanctis angelis et hominibus per dilectionem in unam voluntatem, ut omnes utantur simul una potestate. Ama Deum plusquam teipsum, et jam incipis tenere quod sibi perfecte vis habere. Concorda cum Deo et cum hominibus, si tantum a Deo ipsi non discordent; et jam incipis cum Deo et cum omnibus sanctis regnare. Nam secundum quod tu concordabis modo cum Deo et cum hominibus, in illorum voluntate concordabit Deus tuus et omnes sancti tecum in tua voluntate. Si ergo vis esse rex in coelo, ama Deum et homines sicut debes; et mereberis esse quod optas. Hunc vero amorem non poteris habere perfectum, nisi evacuaveris cor tuum ab omni alio amore. Quippe sic est de corde hominis et de hoc amore, quomodo de vase et oleo. Nam sicut vas quanto magis aquam aut alium similem liquorem, tanto minus capit oleum. Ita cor, inquantum occupatur alio amore, in tantum excludit istum. Est et aliud, quia sicut fetor est contrarius odori, et tenebrae luci; sic omnis alius amor, huic amori. Sicut igitur contraria nunquam simul integre conveniunt; sic nec iste amor cum ullo alio amore in uno corde. Hinc est quod qui cor suum implent dilectione Dei et proximi, nihil aliud volunt nisi quod vult Deus, aut quod vult alius homo, tantum si non sit contra Deum. Hinc est quod instant orationibus, et coelestibus colloquiis, et cogitationibus; quia dulce est illum desiderare Deum et loqui et audire et cogitare de illo quem multum amant. Hinc est quod gaudent cum gaudentibus, flent cum flentibus, miserentur miseris, donant indigentibus, quia alios homines tanquam seipsos amant. Hinc est quod contemnunt divitias, potestates, voluptates, et honorari aut laudari. Qui enim haec amat, saepe facit aliquid contra Deum et contra proximum. Sic enim ex his duobus praeceptis universa lex pendet et prophetae. Qui ergo vult habere illum amorem perfecte, quo regnum coelorum emitur, amet contemptum, paupertatem, laborem, subjectionem, sicut sancti viri faciunt. Sic enim qui se humiliat, exaltabitur. Breviter vobis haec, charissime, sicut postulastis, dixi; sed in horum expositione prudentia vestra multo plura proferre poterit quam dixi. Si tamen de plenitudine beatitudinis aeternae aliquid a me latius dictum sanctitas vestra legere voluerit, in fine libelli mei, qui Proslogium appellatur, ubi de pleno gaudio tractavi, reperire hoc poterit. Valete, et orate pro me.