Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
9.1
EPISTOLA IX. AD GERBERTUM ABBATEM Gratulatur abbati quod suo rogatu viduae afflictae succurrerit.
9.1
Domino et Patri venerabili abbati GERBERTO, frater ANSELMUS suus.
9.2
Sicut nobis credendum est quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia, ita nobis faciendum est, ut ubi abundat miseria superabundet misericordia. Si enim ibi dilatatur gratia, ubi major est offensio, quomodo contrahetur misericordia, ubi major debetur compassio? Quoniam enim quae seminaverit homo haec et metet: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Hac itaque consideratione de vestra benignitate confidens ad sanctitatis vestrae me vestigia mente prosterno intercedens pro eadem vidua paupercula, cujus animam in tribulatione viduitatis et paupertatis misericorditer propter Deum refrigerastis; cum ei illud tantillum servitii, quod a paupercula vestrae magnitudini solvebatur, me interveniente, relaxastis. Precor igitur quanti valeo supplicationibus, ut manum consolationis, quam ei porrexistis cum tantum viduitate et paupertate premeretur, nunc ne retrahatis; cum multiplicatis aerumnis, etiam dolore defuncti filii, anima ejus miserabiliter torquetur. Et quidem scio quia praesumptionis existimari queat, quod homuncio( cui nihil debetur, et qui nihil retribuere potest) quidquam sua intercessione concedi quaerat. Si adeo mutuae dilectionis immensitas me, et praedictum fratrem filium ejusdem viduae, vita ejus hoc exigente, duos videlicet conglutinavit, ut eo defuncto, matri ejus me velim filium pro eo substituere; quatenus pro matre mea jam me non pudeat, vel importune sollicitum esse. Verum esto ut haec importunitatis meae impudentia a quolibet judicetur: dum vestrae benignitatis clementia a viduis et orphanis praedicetur, et a Christo, qui in illis recipiet et pro illis retribuet, approbetur.