Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae et exhortationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10622 Hoetex
11.1
HOMILIA XI.
11.1
IN EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent; quia jam parata sunt omnia. Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei. Et reliqua.
11.2
Homo iste est Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Magna ejus coena, est nova spiritualis scientia, quam ad ultimum per se, et per apostolos, ac per expositores Scripturarum nobis copiose dignatus est dare, ut animas nostras spiritualibus deliciis saginaret. Addit et aliud ferculum, dum mentes nostras amore suo delectabiliter pascit. Addit et tertium, dum nobis suae divinitatis visionem inter angelos perenniter tribuit. Haec est ejus coena, quam suis paravit, et ad quam multos vocavit, Judaeos scilicet et gentiles de toto orbe; sed primo Judaeos, deinde gentiles. Haec enim coena per convivium illud 181 designata est, quod Assuerus tertio anno regni sui fecit optimatibus et amicis suis; ac dehinc ad illud omnem populum, qui in suis repertus est, invitavit. Nam Assuerus, mystice Christus; tertius annus, tertium tempus est. Primum enim tempus fuit ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. In hoc Rex regum exhibuit convivium suum. Optimates et amici sunt apostoli, et qui de Judaeis primo crediderunt. Populus de tota urbe invitatus, est multitudo gentium de toto orbe vocata, quoniam civitas vel mundum, vel gentilitatem designat.
11.3
Misit itaque dominus iste servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. Servus, est ordo praedicatorum. Hora coenae, extrema aetas saeculi, de qua beatus Joannes loquitur: Filioli, novissima hora est. Haec enim hora est spatium temporis ab adventu Domini usque ad finem saeculi, in quo scientia spiritalis est revelata, et gratia sancti Spiritus effusa, et regna coelorum aperta. Ideoque dicitur quia jam parata sunt omnia. Nihil enim restat, nisi ut quisque dignum se praeparet, et veniat et his omnibus perfruatur. Tunc autem primo servum suum Dominus misit ut invitatos vocaret, quando suis discipulis ait: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Israelitas enim jam invitaverant ad hanc caenam et patriarchae, et Moyses et prophetae. Illi autem nec tunc, nec modo voluerunt venire, sed coeperunt omnes simul excusare.
11.4
Primus dixit: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam. Rogo te, habe me excusatum. Iste primus gerit personam potentum saeculi qui villas et castella sibi vindicant, ut super caeteros potestatem exerceant, et honorabiliores atque ditiores sint caeteris. Et hi, sua intima deserentes, exeunt animo foras ad exteriores curas, et quibusdam necessitatum vinculis retinentur ne ad interiora redeant, sed villas et possessiones suas semper videant, et de his cogitent, ac in his delectabiliter teneantur; ideoque coenam Dei negligant. Talibus autem si quando praedicatores persuadent meliora, promittunt se facturos quod eis praecipitur; sed impedimenta objiciunt, excusationem opponunt, et ut ipsi pro eis Deum precentur exorant. Hoc autem quid est aliud dicere, nisi rogo te, habe me excusatum? Et multi tales erant in Judaea quando Dominus haec loquebatur; sed hi, qui nunc sunt, Judaei, quia villas non possunt pecunias acquirunt. Et alter dixit: Juga boum emi quinque et eo probare illa. Rogo te, habe me excusatum. Iste significat illos Judaeorum qui magis dediti sunt carnali studio legis. Quinque enim juga boum, quinque sunt libri Moysi deprimentes gravi servitute illos qui sub se carnaliter sunt positi. Hos autem libros Judaei emerunt, quia pro his circumcisi sunt, pro his decimas, et primitias et sacrificia offerunt. Hos tamen nondum probatos habent, quia nondum eos intelligunt. Si enim eos intellexissent, nullam excusationem praetendissent, sed ad coenam jam venissent. Sed, quia eos non intelligunt, dum eo venerari se simulant, suam justitiam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti.
11.5
Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Per hunc designantur illi qui se luxuriae carnisque voluptatibus per omnia subjiciunt. Qui excusari non quaerunt, quia, solam hanc vitam diligentes, aliam parvipendunt. In his autem tribus qui venire ad coenam noluerunt, designati sunt omnes qui ad eam venire negligunt, et in horum typo Judaei coenam hanc adire noluerunt.
11.6
Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Unde Isaias: Domine, quis credidit auditui nostro? Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis; et pauperes, ac debiles, et caecos et claudos introduc huc. Judaeis venire nolentibus, iratus est Dominus, quia non ultra per suos praedicatores monuit eos ut converterentur, sed ex toto reliquit eos in sua malitia, mandans nubibus ne super infructuosam vineam pluerent, id est praecipiens apostolis ne Judaeae praedicarent. Magna enim ira Dei est, peccatores ad poenitentiam non vocare, sed in peccatis usque ad mortem relinquere. Sic iratus est Judaeis ad coenam venire et credere nolentibus, et gentes intuitu misericordiae respexit. Unde ipsis Judaeis Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repulistis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes( Act. XIII, 46). Civitas autem in hoc loco gentilitas intelligitur, muris disputationum et argumentorum atque potestatum saecularium munita. Unde et per Psalmistam Dominus ait: Quis deducet me usque in civitatem munitam? Quis deducet usque in Idumaeam? Christum enim ad peccatores ducit, qui cum peccatoribus praedicat. Qui quia rarus est, ideo Dominus ait: Quis deducet me? Messis enim multa, operarii autem pauci. Civitas vero, sicut diximus, est gentilitas; et ipsa est Idumaea, id est terrena. Plateas autem et vicos civitatis, latitudines et angustias gentilitatis intelligamus. Ait itaque praedicatorum ordini: Exi cito in plateas et vicos civitatis; et pauperes, ac debiles, caecos et claudos introduc huc. Ac si diceret: Festinanter ad exteras nationes perge, et quos ibi vel amplitudine possessionum dilatatos, vel angustia facultatum arctatos repereris, ad vitam introducere non moreris. Pauperes enim ac debiles, et caeci, et claudi erant gentiles, quia nec legis divitias, nec virtutum fortitudinem, qua resistere possent diabolo, nec scientiae lumen, vel illuminatos cordis oculos habebant, nec in via justitiae rectis pedibus incedebant. Qui tamen invitati ad convivium Christi, divites spiritaliter et fortes facti sunt, et interius illuminati jam in via Dei non errant, sed recto tramite gradiuntur
11.7
Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Vocavimus, inquit, juxta praeceptum tuum, Judaeos et gentiles, et adhuc locus est, ubi suscipiantur qui venire voluerint. Iste locus tunc complebitur, quando saeculum hoc terminabitur. Adhuc enim quotidie mittuntur servi, adhuc ad coenam veniunt fideles, aliis per baptismum, aliis per poenitentiam festinantibus.
11.8
Ait namque dominus servo: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Jam enim neque viae, neque sepes, neque locus ullus, sive pervius, sive septus, sive manifestus, sive abditus, relictus est, ad quem servi Christi scrutandum non pervenerint. Qui igitur huic coenae defuerunt aut desunt, non servorum negligentiae, sed suae hoc inobedientiae deputent. Haec autem tertia invitatio magis ad nostrum tempus pertinet, in quo crebrescunt adversitates saeculi, et ob hoc in ea dicitur: Compelle intrare. Aliquando enim nos mundus retraxit a Deo, sed nunc tot tantisque malis plenus est ut ipse nos jam mittat ad Deum. Unde et scriptum est de aquis diluvii. Vehementer inundaverunt, et levaverunt arcam in sublime a terra. Quid enim per aquas nisi tribulationes, et quid per arcam nisi Ecclesia figuratur? Aquis ergo inundantibus levatur arca in sublime a terra, quoniam adversis irruentibus separatur a terrenis cupiditatibus Ecclesia, vel fidelis anima, et coelo fit proxima. Sunt enim nonnulli, qui in hoc mundo prospera quaerunt, sed adversa reperiunt, et apprehendere temporalem gloriam conantur, et nequeunt; et quo magis voluptates, et opes, vel honores appetunt, eo punctiones, et aerumnas, et abjectiones sentiunt. Hos igitur adversa compellunt ut ad Dei coenam veniant. Sed quia in ipsis adversis mens eorum stupore sic obduruit ut intelligere nequeat mala quae patitur, dum praedicator eis mala saeculi, quibus affliguntur, declarat, et quadam vi rationum et adhortationum cogit eos, ut coelestia 182 bona appetant, agit quod dictum est, compelle intrare. Sicque numerus electorum perficitur, et superna domus impletur. De illis autem, qui venire contempserant, subditur: Dico vobis quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit coenam meam. Nemo illorum, qui vocati sunt, et venire noluerunt, gustabit internae dulcedinis coenam; nemo eorum simul cum sanctis ad aeterni convivii epulas intrabit. Unde et per prophetam illis Dominus ait: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis. Ecce servi mei bibent, et vos sitietis. Ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini. Ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis. Sed et in Evangelio loquitur ipse Dominus: Qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet unquam. Simili sensu dictum est et in Exodo: Viderunt Deum Israel, et comederunt, et biberunt.
11.9
Quae omnia nos vel terrere debent, vel accendere. Terrere, ne contingat esurire et dolere cum reprobis; accendere, ut mereamur epulari et gaudere cum electis. Quicunque enim huic convivio defuerit, tabescet in aeternum fame et miseria, et omnium bonorum inopia. Et quicunque interfuerit, satiabitur perenniter omnium bonorum plenitudine immensa. Nam esca justorum est praesens vultus Dei qui, dum sine defectu cernitur, sine fine mens cibo vitae satiatur. Unde et dictum est: Justi epulentur et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. Ibi de aeternitatis societate laetantur, qui jam laqueos voluptuosae temporalitatis evaserunt. Ibi hymnidici angelorum chori, ibi societas supernorum civium. Ibi dulcis solemnitas a peregrinationis hujus tristi labore redeuntium. Festinemus igitur hoc intrare convivium, ubi cum electorum omnium societate festivis gaudiis perpetim exsultemus, eo largiente qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note