Homiliae et exhortationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10622 Hoetex
12.1
HOMILIA XII.
12.1
IN EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM: Dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum; et hic diffamatus est apud illud quasi dissipasset bona ipsius. Et vocavit illum, et ait illi. Et reliqua.
12.2
Haec sacra lectio sub figura villici prius dissipantis bona domini sui, et postea de bonis ipsius, ut ab eo laudaretur, prudenter egentis, ostendit pravitatem et correctionem cujuslibet praepositi Ecclesiae, qui in principiis quidem non solum in se, sed et in subjectis disciplinam ac religionem debilitat, postea vero tam se quam subditos nobiliter emendat.
12.3
Homo, inquit, erat dives, etc. Homo enim iste intelligetur Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Qui et dives est, utpote Creator et Dominus omnium; villicus autem a villae custodia nomen accepit, eum significans cujus officium est in custodia et regimine Ecclesiae vigilare, sicut scriptum est: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Villicus ergo gubernatorem Ecclesiae designat. Sed plerumque contingit ut is, qui Ecclesiam ad gubernandum suscepit, terrenis commodis inhians lucra spiritualia negligat, ac male vivendo pravis exemplis religionem in subjectis destruat. Sed talis quisque diffamatur apud Dominum suum, quasi dissipator bonorum ejus, quoniam ab angelis coram Deo recitantur opera ipsius, per quae disciplinam eis quos ad regendum susceperat, mala de se exempla praebendo, dissipat. Annuntiant enim Deo angeli nostra opera cuncta nec non orationes, non ut ipse discat quae nesciebat, nihil enim est quod ignoret; sed quia necesse habet rationalis creatura obtemperans Deo temporales causas ad aeternam veritatem referre, sive petendo quid erga se vel erga nos fiat, sive consulendo quid faciat. Qui pius mentis affectus est, ut ipsa construatur, non ut Deus instruatur. Nam et haec quaedam contestatio est rationalis creaturae, quod non sibi ipsa sit bonum quo beata fiat; sed illud incommutabile, cujus participatione etiam sapiens efficitur. Hoc itaque modo diffamatus est apud dominum iste villicus, quem vocavit dominus, ut ei rationem redderet, quia ipse non novissimo per semetipsum facta praepositorum examinat, qui quotidie per praepositos actiones subditorum judicat. Vocavit eum, quia per aegritudinis molestiam ad mortem hunc urgens, praesentari sibi per angelos fecit, eique dixit: Quid hoc audio de te? scilicet, quia de meis bonis non mea lucra quaeris sed tua; et quibus prodesse debueras, obes.
12.4
Redde rationem villicationis tuae. Jam enim, post mortem, non poteris villicare. Considerans autem villicus tanta se districtionis angustia coarctari, coepit hujusmodi cogitationes anxius in corde suo volvere: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? id est a praelatione, quam habui in Ecclesia, velut indignum me per mortem deponit. Fodere jam post hanc vitam non valeo, id est terram cordis mei ligone compunctionis et exercitio disciplinae innovare, ut semen verbi suscipiens segetem bonorum operum proferat. Mendicare erubesco, id est cibum vitae, quem hic non praeparavi, confundor in illo saeculo quaerere; sicut ille piger, qui juxta Salomonem propter frigus arare noluit, ideoque mendicabit aestate, et non dabitur ei. Videns vero temporis spatium adhuc sibi aliquod ad emendationem indulgeri, accepto jam rationabili consilio, subjunxit: Scio quid faciam, id est excogitavi quid facere debeam, ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me, et cohabitatorem habere dignentur electi Dei, qui nunc in mea sunt villicatione; in domos suas, id est in mansiones aeternas, quae illis divinitus sunt paratae. In his ergo cogitationibus dimissus ac sospitati redditus, quod mente conceperat, opere coepit implere, convocans debitores domini sui, hoc est mortales omnes, quoscunque potuit, ad auditum suae praedicationis accersens. Nam omnis homo debitor Dei est. Cumque sint debitores innumerabiles, duo tantum referuntur, quia omnis hic Christianorum populus in duas partes dividitur, peccatorum, videlicet, atque justorum. Primus enim debitor, illa pars est fidelium, quae peccatis adhuc et vitiis servit, quoniam peccata proprie solent vocari debita, velut, cum oramus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Qui scilicet debitor centum cados olei se debere fatetur quia ut indulgentiam mereatur, mensuras ac quantitates vitiorum suorum ecclesiastico villico confitetur. Centenarius enim numerus perfectionem designat. Cadi vero mensuras peccatorum. Oleum autem favorem eorumdem peccatorum, quando quis sibi ipsi placet in vitiis suis, vel alios peccantes male dulci adulatione demulcet. De cujusmodi oleo dicitur: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Impinguat enim caput oleum peccatoris, cum demulcet mentem favor adulantis. Quia ergo favor et laudatio vitiorum, quae nunc olei nomine designatur, maxime damnabilis est, idcirco debitor iste medullas culparum suarum confitens, 183 centum cados olei se debere testatur, intelligens multas valde esse mensuras male dulcis favoris, quo placebat sibi in nequitiis suis, et aliorum vitia mulcebat. Huic itaque jubet villicus ut accepta cautione, id est retenta et refrenata priorum operum impressione, sedeat, id est humilietur et poeniteat. Nam quod cautio formam et impressionem vel numerum operum designet, indicant figuraliter caelaturae, quas Salomon in templo fecisse refertur. Quod autem sessio humiliationem significet, sanctus David operibus et verbis ostendit, qui cum se multum humiliaret, ingressus est, ut Scriptura loquitur, et sedit coram Domino, dixitque: Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me huc usque Et rex Ninive poenitens indutus est sacco, et sedit in cinere Sedere ergo debitor iste praecipitur, ut ad poenitentiam humilietur. Et quia incertum est qua hora mors veniat, cito sedere, dum adhuc vacat, jubetur. Scribere, id est operibus adnotare, quinquaginta, id est poenitentiam, imperetur. Quidquid enim operamur, quasi in libro scribimus, ut in die judicii coram Christo recitetur. Unde Daniel: Judicium sedit, et libri aperti sunt. Quinquagenarius autem numerus poenitentiam et remissionem peccatorum designat; quia et David in quinquagesimo psalmo poenitentiam agens veniam peccatorum obtinuit. Et quinquagesimus annus in lege jubilaeus est institutus, in quo fiebat remissio. Pro centum ergo scribit quinquaginta, qui pro consummata vitiorum multiplicitate, evidentem suis operibus memoria dignam ostendit poenitentiam, in qua et remissionis gratiam consequatur. Sicut autem primus debitor vel eam partem fidelium quae peccatis est subdita, vel unumquemque peccatorum insinuat; ita secundus vel eam partem eorum, ut dictum est, quae justitiam sectatur, vel unumquemque justum significat. Nam et justus quisque debitor Dei est, quoniam omnia bona quae ab eo percepit, debet illi; ut eadem vel paria, si potest, reddat; si autem non potest, vel debitorem se esse humiliter agnoscat, et gratias agens dicat: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?
12.5
Centum quippe cori tritici, quos se debere testatur, perfectionem justitiae, caeterarumque virtutum, quae illi secundum mensuram donationis Christi datae sunt, insinuant. Cori namque tritici, mensuras donorum gratiae significant. Quod vero triticum virtutes et spiritualia charismata, quibus anima pascitur, designet, Scriptura docet dicens: Et valles abundabunt frumento. Itemque: Frumentum desiderat nubes. Valles quippe, id est humiles, frumento, id est virtutum gratia, replentur, qua spiritualiter vivant et saginentur. Quae scilicet virtutes desiderant nubes, id est sanctos praedicatores, ut imbre verborum coelestium per eos rigentur. Centum itaque coros tritici debebat iste; quia secundum mensuras sibi divinitus concessas, perfectionem virtutum acceperat. Cui a villico jussum est ut in litteris suis, id est in operibus suis, pro centum scriberet octoginta, id est pro omnibus quae debebat, Deo dignum se futura resurrectione justis actibus exhiberet. Litterae enim quas scribimus, actiones nostrae sunt, quas divinae memoriae assignamus, sive bonas, sive malas. Unde et ipse de omni opere quod egerunt homines, dicit: Ecce scriptum est coram me. Octogenarius autem numerus, sicut et octonarius mysterio resurrectionis congruit, quia et Domini resurrectio facta est octava die, et nostra quoque post septem dies, quibus omne tempus volvitur, id est in die judicii, quae erit octava, proveniet. Unde et nonnulli psalmi pro octava scribuntur. Suis ergo litteris inscribit octoginta, qui suis operibus dignum se illa resurrectione et electorum societate demonstrat.
12.6
Haec sunt itaque in quibus prudens villicus tam se quam habitatores villae suae, id est filios Ecclesiae quam regebat, corrigere et meliorare studuit, pro quibus et laudari a Domino meruit. Et nos ergo laudemus eum qui divino laudatur judicio; nec eum in aliquo, priusquam correctus est, audeamus reprehendere; ut haec putemus in his quae erga debitores egit, domino fraudem fecisse: sed potius credamus eum in his lucra Domini sui prudenti consilio quaesiisse, et ejus voluntatem implesse. Qui tantum adhuc iniquitatis villicus appellatur, quia prius villicatum suum inique tractabat, sicut et Matthaeus, quia publicanus fuerat, etiam in apostolorum catalogo publicanus dicitur. Sed in his omnibus est maxime praedicanda piissimi judicis nostri misericordia, qui, cum hunc antea vocasset, et justo judicio damnare potuisset, maluit eum indulto rursus vivendi spatio a morte revocare, ut postmodum hunc emendatum posset inter amicos computare. Complevit enim quod locutus fuerat, quia nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat. Ad hoc autem quod dixerat villicum iniquitatis prudenter fecisse, subjungit sententiam, in qua significat multos similia facere.
12.7
Quia filii, inquit, hujus saeculi, prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Filii enim saeculi vocantur qui saecularem vitam ducunt. Filii autem lucis justi dicuntur. Sed sunt aliqui justi, qui, licet juste vivant et illicitis se contineant, magna tamen bona nunquam operantur. Et sunt alii, qui prius saeculariter et criminose vixerunt, sed postmodum redeuntes ad cor suum, quia se illicita egisse considerant, ex ipso suo dolore compuncti inardescunt ad amorem Dei, seseque in magnis virtutibus exercent, cuncta etiam difficilia sancti certaminis appetunt, omnia mundi blandimenta derelinquunt. Flagrant desiderio, ad coelestem patriam anhelant. Et quia se errasse a Deo conspiciunt, damna praecedentia lucris sequentibus recompensant. Isti ergo in generatione sua, id est in tempore suo, quo praesentem vitam transcurrunt, prudentiores sunt illis filiis lucis, qui a luce matre nunquam recedunt, sed tamen opera lucis remissius agunt, et ad patriam aeternae lucis anxie non anhelant.
12.8
Post sententiam vero subjicit Dominus exhortationem, ut qui male prius egerunt, exemplo villici convertantur ad bonum, et clementer agere studeant. Ac si dicat: Iste quidem villicus, qui antea villicatum suum male tractaverat, post de bonis ejusdem villicatus erga subditos spiritalia beneficia clementer operatus est, pro quibus et supernae felicitatis habitacula cum electis intrare meruit: et ego quoque vobis dico et suadeo, qui mammonam, id est divitias, habetis iniquitatis, id est quas per iniquitatem acquisistis, et inique dispensastis hactenus vel possedistis, jam bene dispensando eas sanctis, qui indigentiam patiuntur, facite eos vobis inde amicos, ut, cum defeceritis, id est cum obieritis, recipiant vos libenter secum in aeterna tabernacula, id est in perpetuas mansiones, ubi perenniter cum eis gaudeatis; quoniam qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
12.9
Quidam vero sententiam istam male intelligentes rapiunt res alienas, et aliquid inde pauperibus largiuntur, et putant se facere quod praeceptum est. Dicunt enim: Rapere res alienas, mammona iniquitatis est. Erogare aliquid inde, maxime egentibus sanctis, hoc est facere amicos de mammona iniquitatis. Intellectus iste corrigendus est. Non ex rapinis et usuris. vel fraudibus acquirere debemus, unde eleemosynas faciamus; sed si contigerit nos ante conversionem nostram talibus modis opes acquisiisse, jam post conversionem rapinas et fraudes non faciamus; sed tamen ex opibus large tribuamus. Sic enim Zachaeus fecisse laudatur, qui princeps erat publicanorum, et divitiis abundabat; sed recepto in domum suam Christo, medietatem earum pauperibus dedit, et cuicunque fecerat fraudem ex alia medietate quadruplum reddidit. Sicut ergo villicus dicitur iniquitatis, etiam post correctionem suam, 184 quia villicatum inique prius tractaverat; ita divitiae, quas ante conversionem quis inique conquisivit, sive possedit, aut dispensavit, etiam post conversionem ejus vocantur divitiae iniquitatis. Sed sicut villicus ex eodem villicatu, postquam correctus est, acquisivit amicos; ita quisque de suis facultatibus, quamvis antea ex licitis et illicitis acquisisset eas, amicos sibi facere studeat; ita duntaxat ut nihil ultra per iniquitatem acquirat.
12.10
Tota itaque lectio ista correctionem et emendationem docet, et hortatur ut quicunque male vivebat, et res quas dispensandas susceperat perverse tractabat, mutet suos mores, et mala praecedentia bonis sequentibus vincat et deleat. Possunt tamen omnes divitiae saeculi, divitiae iniquitatis appellari, quia cum a Deo pro omnibus sint creatae, has sibi nonnulli, quamvis justo labore, iniqua tamen cupiditate congregant; et quas nulli tribuunt, has indigentibus quodammodo tollunt, dum eas in usum eorum venire non sinunt. Licet ergo justis, ut dictum est, laboribus acquisitae, vel in patrimonio a religiosis parentibus acceptae; tamen divitiae iniquitatis sunt, quia iniquum est, id est ab aequitatis regula discordans, ut alius divitiis superabundet, alius autem egeat. De quibuscunque igitur divitiis saeculi fiant eleemosynae, de divitiis iniquitatis sunt. Itaque non jam inique sed juste conquiramus divitias, ex quibus justas faciendo eleemosynas, sanctos pauperes aequiramus nobis amicos, ut ipsi nos secum recipere dignentur in aeterna tabernacula. Per Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.