Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae et exhortationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10622 Hoetex
13.1
HOMILIA XIII.
13.1
IN EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM: Dum iret Jesus in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam. Et reliqua.
13.2
Praesens lectio secundum historiam quidem semel opere completa est, sed secundum spiritalem sensum quotidie impletur. Nos enim in Adam a visione pacis, quod Hierusalem interpretatur, recesseramus, ac in hujus exsilii rixosas inquietudines decideramus, et ad inferni supplicia nihil pacificum ultra visuri properabamus. Verbum autem Dei per quod facta sunt omnia, nos misericorditer ad suae pacis visionem in qua perenniter quiesceremus, reducere volens, descendit ad nos qui ad ipsum nequibamus ascendere; et suscepta in se nostra humanitate, tetendit ad supernam Hierusalem, ubi semper vera pax cernitur, et illuc nobis viam aperuit: et quia electos homines sua membra fecit, in ipsis membris suis adhuc quotidie vadit in Hierusalem, dum electos suos ab hoc exsilio reducit ad patriam, in qua pax regnat sine ulla inquietudine carnis aut spiritus. Quae, scilicet patria nomine Hierusalem hic designatur, quae visio pacis, ut dictum est, interpretatur. Ad quam pergens, transibat per mediam Samariam et Galilaeam. Samaria namque interpretatur custodia, et significat justorum diligentiam, qui custodiunt mandata Dei, qui omni custodia cor suum servant, qui actus suos omni hora custodiunt. Galilaea vero, quae dicitur transmigratio facta, designat eorum vitam, qui a malis operibus ad religiosam conversationem per angustam poenitentiae viam migraverunt.
13.3
Vadens ergo in Hierusalem, transibat per mediam Samariam et Galiloeam; quia quotidie quosdam sibi unitos transire facit ad aeternae pacis beatam visionem, et ex his qui non erraverunt, et ex his qui ab errore ad veritatem redierunt. In eis enim transit in Hierusalem, quos sua membra factos de praesenti saeculo nequam eripit, et ad supernae majestatis perpetuam contemplationem perducit. Transit per mediam Samariam et Galilaeam, id est dividit per medium tali transitu Samariam et Galilaeam, per quas, ut dictum est, intelligimus justos et poenitentes, quia videlicet et ex justis, et ex conversis quosdam eligens, ad terram viventium secum ducit, quosdam autem ex eis hic adhuc agonizari permittit. Verbo autem praeteriti imperfecti dicitur, quia transibat, ut detur nobis intelligi quia transitus ipse nondum peractus est, sed adhuc agitur. Illa vero pars electorum quae retinetur in hujus vitae laboribus, designatur non incongrue per castellum, de quo subditur quia, dum ingrederetur Jesus quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi. Nam sancti inter pericula tentationum hujus saeculi instar castelli seipsos intra vallum disciplinae cauta circumspectione custodiunt. Castellum enim munitur adversus hostes, et sollicite custoditur, significans Ecclesiam inter hujus vitae discrimina fortiter undique clausam atque munitam contra malignos spiritus, et pervigili sollicitudine servatam. Quod castellum dicitur quoddam, ut juxta litteram nesciatur, et juxta spiritalem sensum cognoscatur. In quo, scilicet spiritali, castello, id est in Ecclesia, semper est Dominus, sicut ait suis discipulis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi; sed tamen deesse videtur aliquoties, ubi permittit iniquos multiplicari, et suum electis suis palam non praestat auxilium, sed tribulationibus et adversis eos affligi, velut a se derelictos, sinit. Unde et illa vox est: Ut quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione Cum autem deesse Dominus videtur, tunc foras tendunt illi qui per decem leprosos figurantur. Multi enim vel adversitatibus fracti volunt a fide recedere, et infidelibus se jungere, quasi dicendo: Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt; vel tentationibus vitiorum superati mala tot et tanta faciunt, ut gentilibus in actione similes fiant, dum ab Ecclesiae visceribus ad res saeculi per desideria foras tendunt. Hi sunt enim spiritaliter leprosi: qui propterea dicuntur decem, qui contra Dei praecepta faciunt, quae propter Decalogum legis per denarium numerum intelligi solent. Sicut enim observatores mandatorum coelestium assequuntur inde mundationem et sanitatem animae; sic contraria mandatis ipsis agentes, spiritalem contrahunt inquinationem et infirmitatem: adeo ut tales in anima fiant, quales in corpore cernuntur, qui lepram carnis patiuntur. Qui tanto magis foras tendunt, quanto perversius agunt; et ita fiunt haec, dum Jesus abesse videtur.
13.4
Fit autem plerumque per respectum divinae gratiae ut Dominus ipse Jesus ad hoc Ecclesiae castellum palam venire et ingredi videatur, subito scilicet tribulationes sedans, populumque suum a pravitatibus convertens, et magnum religionis incrementum ei largiens. Et tunc spiritaliter agitur quod dictum est quia, dum ipse castellum hoc ingreditur, occurrerunt ei decem viri leprosi. Nam invenit eos contra se tendentes, id est via sibi contraria gradientes, dum illi foras et ipse tendit intus; atque sistit eos, et stare facit atque cessare, ne pergant ulterius in via perversa. Steterunt etenim, et steterunt a longe; quia non statim potuerunt ei propinquare, sed procul stantes versi sunt ad preces, et magno cordis clamore dixerunt: Jesu praeceptor, miserere nostri. Non intellexerunt eum esse Salvatorem, 185 qui peccatorum morbos omnes sanare possit, et se miseros ob hoc esse factos agnoverunt, quia praeceptis contraria fecerant; ideoque Jesum, id est Salvatorem vocabant eum, et praeceptorem, quem ut sui misereretur orabant. Quos ut intuitu clementiae vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus, id est per humilem oris confessionem sacerdotibus veraciter manifestate omnes interioris leprae vestrae maculas, ut mundari possitis. Et quod rogabant factum est eis dum irent ad sacerdotes, quia, scilicet, mundati sunt, quoniam peccatores, licet gravi criminum lepra sint foedati, euntes tamen ad confitendum, purgantur in ipsa confessione propter poenitentiam quam acturi sunt. Dum irent, mundati sunt, quia ex quo iter hoc intrant, incipiunt operari justitiam; et justitiae operatio est eorum mundatio. Dum irent, mundati sunt, quia ex quo tendentes ad confessionem et poenitentiam, tota deliberatione mentis peccata sua damnant, et deserunt; liberantur ab eis in conspectu interni inspectoris. Unde et per prophetam Dominus ipse testatur quia impietas impii non nocebit ei in quacunque die conversus fuerit ab impietate sua. Perveniendum tamen est ad sacerdotes, et ab eis quaerenda solutio, ut qui jam coram Deo sunt mundati, sacerdotum judicio etiam hominibus ostendantur mundi.
13.5
Sequitur: Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum. Unus designat unum in bono perseverantem affectu eorum qui, postquam poenitendo veniam adepti sunt, permanent in humilitate et gratiarum actione. Quod enim dicitur unus, intelligendum est, non diversis jam se voluntatibus varians, sed in Deo placendi voluntate perdurans. Nam et omnes electi, propter hanc bonitatis unanimitatem, non solum unum, sed etiam unus recte dici possunt, sicut indicat Apostolus, ubi de omnibus, qui sunt in Ecclesia bonis et malis, mystice loquitur: Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Omnes enim Christiani et boni et mali, pro modo suo quisque, currunt ad bravium; sed unus, qui legitime currit, id est unitas electorum, percipit illud, sicut et omnes hi leprosi mundati sunt, sed unus egit gratias. Unus itaque, cum vidisset quod a criminum lepra mundatus esset, rediit ad mundatorem, grates ei referens, et se magis illi humilians, et devotier existens, ac semper ei placere studens. Nam hic unus, ut dictum est, eos qui sic agant designat. Noluit ingratus jam esse, sed regressus est cum magna voce magnificans Deum. Recte cum magna voce, quia magna Dei beneficia se percepisse gratulabatur. Magna voce, devota potius quam clamosa debemus intelligere. Non enim exigua vocis devotione Deum magnificare cupiebat, qui se de tantis malis magnifice liberatum gaudebat. Interioris leprae sanitatem a Christo consecutus magnificabat Deum, ut glorificaretur Pater in Filio.
13.6
Et cecidit in faciem ante pedes ejus, quia de prioribus actibus erubescens sibi vilis apparuit, et devota se Christo humilitate prostravit. Statum jam rigiditatis et superbiae non habuit, sed tota mentis consternatione sub pedibus Salvatoris bene jacuit, gratias agens quod de tanta miseria liberatus esset; et hic erat Samaritanus, id est custos, quia, ne percepta beneficia posset amittere, servabat ea per humilitatis custodiam, et seipsum caute jam custodiebat, ne plagam ulterius leprae spiritalis incurreret, et cor suum actusque suos a malo custodiebat.
13.7
Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? Operibus hujus qui gratias retulit, et aliorum qui ingrati fuerunt respondit Dominus: Nonne, inquit, decem mundati sunt, et omnes pariter ad reddendas gratias redire debuissent? Decem mundati sunt, quia legitimus numerus est purgatus. Sed novem quasi nesciuntur a Domino, quta maluerunt elongari ab eo per peccata quam propinquare ei per bona opera. De quibus ait: Ubi sunt? Quod est dicere: Qui in humilitate et gratiarum actione deberent adesse, ubi sunt? Qui mihi per meritum devotionis et operis propinquare deberent, ubi sunt? Qui in observantia mandatorum meorum esse deberent, ubi sunt? Quia vero novenarius numerus habet ter tria, et ad fidem Trinitatis pertinet, hi novem designant illos qui, postquam poenitendo mundati sunt, a praecedentibus culpis existunt desides et securi, nec se in bonis operibus exercent, sed solam sibi fidem sufficere putant.
13.8
Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena, quia non invenitur, qui post acceptam veniam recordetur divinae pietatis, et ei gratias devoto corde referens perseveret in bonis actibus, nisi qui non sit ex filiis terrenae Babylonis, sed ex filiis Hierusalem coelestis.
13.9
Et ait illi: Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit. Humiliter adhuc jacenti pro peccatis poenitendo deletis praecipitur ut surgat ad bene agendum, et vadat, id est promoveatur ac proficiat in bonis operibus. Qui enim infirmitatem suae conditionis humiliter agnovit, ac pulverem et cinerem se esse perpendit, jubetur ad robusta opera surgere, ac promoveri in profectu justitiae. Cui et dicitur: Fides tua te salvum fecit. Credidit enim grates esse referendas ei[ al., ut Deo ei] qui se mundaverat et opere Deus innotuerat, et fidem quae per dilectionem operatur, habebat, ac per eam a prioribus malis salvus erat in quibus ante perierat, quia non sine operibus fidem sibi solam sufficere, sicut illi novem, aestimavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note