Homiliae et exhortationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10622 Hoetex
14.1
HOMILIA XIV.
14.1
IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM: Erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. Et reliqua.
14.2
Quod in lectione evangelica de uno regulo et ejus filio singulariter factum audivimus, humano generi generaliter consonare videbimus, si adhibita diligentia mysticum intellectum superficiei litterae coaptemus. Regulum autem a rege nomen deductum et litterarum consonantia demonstrat, et significatio deductionis approbat. Scimus etiam quia fuere reguli, id est minores reges. Hominem igitur ad excellentissimi Regis imaginem et similitudinem factum, dum bene se rexit, dum sibi temperanter imperavit, regem fuisse quis dubitet? Regnum vero istius regis, paradisus Dei fuit, in quo felix homo colonus, in quo operarius positus, in quo rex et dominus ut dominaretur ac praeesset bestiis et piscibus, atque reptilibus, et avibus, tanquam rex in solio collocatus est.
14.3
Sed, proh dolor! qui hoc modo magnus rex sublimatus praesidebat, per inobedientiae tumorem a regno illo depulsus est, et aerumnis ac tristitiae expositus est. Tamen, miserante Deo, cujus miserationes super omnia opera ejus, non ex toto miser homo in perditionis abyssum redactus est; quoniam neque liberum amisit arbitrium, neque a rationis capacitate alienatus est. Perdidit ergo per seipsum magnum quid; reliquit autem et misericordia Conditoris parum quid. In eo itaque quod amisit, rex esse desiit; in eo autem quod prae caeteris animalibus sibi relictum est, quasi regulus victitavit. Quod ipsa Evangelii verba videntur innuere, dicendo quia erat quidam regulus. Per hoc enim quod dicitur 186 erat, quod imperfectae significationis verbum est, quod sic ex parte jam praeteriit, ut ex parte videatur adhuc non praeteriisse, et sensum habet substantivum, essentia hominis indicatur; quae jam ex parte transierat mortua, et ex parte aegrotabat saucia, ut pene nihil esset homo qui erat, quoniam infirmabatur et mori incipiebat, cujus proprium nomen tacetur, et dicitur: Erat quidam, quia non erat dignus audire, novi te ex nomine, neque erat nomen ejus scriptum in coelis, ut Deus illud dignaretur nominare. Nam et nos plerumque quorumdam vocabula, quae tamen bene meminimus, propter dedignationem praetermittimus, cum eorum recordationem fastidimus. Idcirco autem nomen istius Spiritui sancto viluerat qui peccator erat, quia infimus regulus.
14.4
Cujus filius infirmabatur Capharnaum. Filius est, in quo pater affectu paterno specialiter delectatur, quem tenerrimo et toto tanquam seipsum confovet amplexu. Hoc in homine interiore animum intelligimus, quem a primo Plasmate usque ad Christum multa spiritalium febrium incommoditate praeventum nequaquam dubitamus. Capharnaum autem ager pulcherrimus dicitur, et mundus iste, creaturarum ornamentis decoratus, magni Opificis ordinatione conspicuus, ager pulcherrimus non incongrue intelligi potest. Cujus colonus homo, utpote advena et peregrinus, quanto licentius peccabat, tanto abundantius aegrotabat. Aegrotavit autem hominis portio pretiosior, animus videlicet, qui tanquam filius homini debet esse charior.
14.5
Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus; incipiebat enim mori. Judaea quidem confessio, sive laudatio, et glorificatio; Galilaea vero interpretatur transmigratio facta. Et Jesus venit a Judaea in Galilaeam, quando a confessione et laudatione, quae illi sursum a sanctis angelis incessanter dabatur, dignatus est per carnis assumptionem venire ad nos, qui transmigrationem feceramus a paradiso ad hujus vallem miseriae. Et hunc adventum audivit regulus, quia illum per Zachariam homo dicere comperit: Lauda et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. Cumque haec et his similia de ejus adventu verba prophetarum audisset, abiit ad eum, pro filio supplicaturus, mores mutaturus, in ipsum crediturus. Abiit ad eum, quia coepit ad ejus fidem aliquantulum accedere. Et rogabat ut descenderet, et sanaret filium ejus, quem diximus animum ipsius esse, quia per Psalmistam dicebat: Domine, inclina coelos tuos, et descende; et: Domine, miserere mei, sana animam meam quia peccavi tibi. Rogabat ut descenderet, hoc est, ad humilitatem passionis se misericorditer inclinaret, et filium ejus, hoc est chariorem ejus portionem, sanaret. Non enim poterat animus hominis a peccati morbo sanari, nisi medicamentum ei fieret mors ipsius medici.
14.6
Incipiebat enim peccati languore jam mori. Hic est enim saucius, quem, sicut alibi dicitur, latrones in via semivivum reliquere. Vivit enim ex ea parte qua Deum potest cognoscere, et quid rectum sit discernere; mortuus vero est ex ea parte qua peccatis tabescit, et nequitia deficit. Ex toto autem erit mortuus, si fuerit inferno damnatus. Sic ergo incipiebat mori, id est vitiorum languore nimium gravabatur, et morti damnationis aeternae propinquabat. Sed ne ex toto moreretur, accessit pater ad Jesum pro eo rogaturus, ut ipse qui vita, qui medicus, qui medicina est, obviaret morti. Post mortem enim nulla posset inveniri medicina, quia in inferno nulla est redemptio. Quisquis enim semel aeternae damnationi traditus, nunquam ulterius redemptionem consequi potest.
14.7
Dominus autem regulo deprecanti respondit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Inter signa et prodigia hoc distat, quod signa quidem dicuntur, eo quod praesentialiter aliquid significent; prodigia vero, quasi porrodicia vocantur, eo quod porro dicant, porro significent, et aliquid futurum portendant. Et Dominus signa fecit atque prodigia, quoniam opera ejus alia in praesenti aliquid significabant, alia in futurum prospiciebant. Regulus ergo descensum ejus ad salutem filii rogabat; Dominus autem descensum suum commendabat, et regulo subtiliter intimabat, dicens: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Ac si diceret: Descensus meus ad mortem et ad inferos, quem desideras, signum magnum est, quia febricitantium salus est, et prodigium magnum est, quia resurrectio mortuorum est. Nec fides Christiana in gentibus pullulare poterit, nisi signa haec et prodigia viderit. Dicit ad eum regulus, unus credens ex gentibus, gentium primitiae praesignatus: Domine, descende, priusquam moriatur filius meus. Domine, quandoquidem descensus tuus signum et prodigium magnum est, nec praeputium ab infirmitatibus suis poterit convalescere, nisi signa haec et prodigia meruerit videre, descende, quoniam melius est, sicut praeordinasti, ut descendas quam ut filius meus, id est gentilis populi animus, in aeternum pereat. Descende ergo de incarnatione ad passionem, quoniam ex passione tua consequetur anima mea liberationem.
14.8
Huic tantae fidei ac devotioni duntaxat respondit Dominus: Vade, filius tuus vivit. Durum est enim intelligere quod incredulo et infideli dixerit: Vade, filius tuus vivit nisi supplicantis fidem devotionemque cognovisset. Praescit igitur, antequam miraculum faceret, subtilem fideliter obsecrantis responsionem, et ad miraculi processit ostensionem, ut et fides jam credentis procederet in manifestationem. Vade, inquit, hoc est ad perfectionem transmigra cogitationum, et sicut audisti meam incarnationem, exspecta etiam passionem. Jam enim ex hac fidei scintilla filius tuus, id est animus tuus, vivit. Nec quemquam moveat quod omnia haec verba secundum historiam non inveniantur et a regulo, id est ab humano genere, dicta esse Domino, et a Domino generi humano. Tales enim sunt istae locutiones, quales et illae de Canticis canticorum, ubi sponsus ad sponsam, et sponsa ad sponsum ea verba loquitur, quae nusquam historialiter reperiuntur. Neque enim tam vocibus quam rebus fiunt hujusmodi locutiones. Vade, ait, hoc est, ad majora fidei promovere, et ad spiritalem sensum progredere, quoniam filius tuus vivit, ex hac fidei inchoatione, et ex mea praedestinatione
14.9
Credidit ei homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. Credidit humanum genus quod animus suus per Dei gratiam interius viveret, quoniam ex Salvatoris sermone, quem veracem esse didicit, hoc audivit; et ibat, proficiens in fide et moribus.
14.10
Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. Descendente homine, id est ad seipsum revertente, et cogitationes suas inspiciente, occurrerunt ei servi sui, qui non incongrue rationales hominis sensus intelliguntur, qui debent homini, utpote domino suo servire, et quae jucunda sint nuntiare, ac de sospitate totius interioris hominis et animi respondere, sicut hic dicuntur nuntiasse filium vivere. Hominem enim a Deo descendere, est humanitatem nostram a contemplatione illa parumper avelli, et ad ea, quae intra nos sunt, aliquantulum reverti, quid sumus, quid egimus solerter intueri. Servos autem domino descendenti occurrere, est sensus omnes totius humanitatis obsequio Domini parere, et suo patrifamilias quae sunt placitura devote referre. Homo vero, jam Dei colloquio roboratus et Scripturarum exercitio recreatus, tanquam indagator discretissimus debet perpendere, et tanquam servos et amicos sensus suos consulere qua hora filius suus melius habuerit, quando animus suus liberius convaluerit. Et hoc est 187 quod dicitur, quia interrogabat horam ab eis, in qua melius habuerit.
14.11
Sed quid servi responderint, audiamus: Heri, inquiunt, hora septima reliquit eum febris. Heri, tempus est praeteritum. Et nos, dum in hac vita sumus, duo tempora sentimus; tertium exspectamus. Totum tempus ab Adam usque ad Christi passionem, praeteritum tempus est. A passione Christi usque ad diem judicii, hodiernum tempus est. A die judicii, quando jam corpora nostra fuerint reformata, tertium tempus erit, quod finem habere non poterit. Heri ergo in passione Christi reliquit hominem febris, quoniam Christus vitiorum nostrorum peregrinos et inordinatos fervores, ac variarum incentiva libidinum cruci suae affixit, quia languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Sed tam magnum tamque diuturnum heri, horas suas habuit, dum par temporum incrementa tempus tempori successit. Ab Adam enim usque ad Noe, prima hora est quae in diluvio alterata est. A Noe in Abraham extende, et horam secundam in circumcisione perpende. Tertiam ab Abraham in Moysen, et cave ne praetermittas legem. Quartam a Moyse in David, ibique Judaeorum regnum florere videbis. Quintam a David usque ad tempus transmigrationis, et Israel gloriam marcuisse non negabis. Inde sextam usque ad nativitatem sancti Joannis dirige, ibique legem ac prophetas habere finem intellige. Septimam ab ortu sancti Joannis usque ad passionem Salvatoris metire, et ibi totius mundi reatum crucifixum collige. Haec est enim hora septima, in qua febris, docente et monente Christo, animum nostrum quasi reguli filium reliquit. Et ecce jam in octava sumus, atque pro octava Domino psalmum decantamus. Sumus enim in quadam resurrectionis gloria, in quadam honestatis eminentia, ut non sit jam quod doleamus nisi forte morticinum aliquod post baptismi lavationem ultronei tetigerimus. Itaque tempus praeteritum, ut imperfectionem suam demonstret, septem horis consummatur. Nam si diem perfectam habuisset, horis duodecim clauderetur. Desunt hesternae diei horae quinque ut intelligamus quia nihil lex et tempus illud ad perfectum adduxit; et audiamus vocem Psalmistae conquerentis: Imperfectum meum viderunt oculi tui. Sed quod illi diei defuit, dies nostra dies octava, dies diem illuminans supplevit. Ecce etenim Pentateuchum ablato Moysi velamine revelata facie legimus, et Decalogum ad observantiam quinque sensuum nostrorum spiritualiter redigimus, et quinque prudentes a quinque fatuis virginibus sequestramus. Dies autem nostra horis duodecim extenditur, quoniam civitas nostra portis duodecim gloriatur, duodecim apostolis commendatur, duodecim sportis divinae affluentiae plenitudo et Ecclesiae valetudo circumfertur.
14.12
Cognovit ergo vater quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit. Omnis qui tanquam pater suo praeest animo, et ex ratione debet perpendere, et ex servientium sibi sensuum relatu atque Scripturarum attestatione colligere, quoniam hesterno tempore in Christi, quae est hora septima, passione coepit animus hominis per fidem vivere, hoc est, credendo sicut oportet in Christi mortem, meruit illico vitam accipere.
14.13
Et credidit ipse, et domus ejus tota. Credit pater; quia peccato jam evacuato, quasi febre filii exstincta, cupit inexplebiliter et indeficienter adhaerere Domino. Credit et domus ejus tota; quoniam omnes, qui in ipso sunt, animae motus ejus voluntati obediunt, et de virtute in virtutem proficiunt, ut ex ipsa consuetudine jam velut cogantur benefacere.
14.14
His ita discussis, totam adhuc ex ordine lectionem breviter volumus repetere, ut possimus et ea, quae adhuc aliter de illa sentimus, aperire. Erat quidam regulus, etc. Quatuor homines in Evangelio Dominus ad vitam revocavit: istum reguli filium, qui incipiebat mori, et significavit spiritum hominis qui per initium consensus pravae delectationis intrinsecus inchoat mori; et puellam jam mortuam, sed adhuc domo clausam, quae significavit mentem hominis introrsus per consensum iniquae delectationis mortuam, et per latentem pravi operis perpetrationem; juvenem quoque delatum extra portam, qui designavit hominem, cujus spiritalis mors publice patet in opere; sed et Lazarum quatriduanum ac fetidum, qui significavit peccatorem longa consuetudine jacentem in tumulo mortiferae conversationis, et spargentem de se fetorem sordidae opinionis. In his ergo quatuor mortis gradibus, iste qui nunc reguli filius laborare describitur, est primus. Nec est ulla in hoc saeculo mors animae, nisi fallor, quae in aliquo graduum istorum non inveniatur; et idcirco Dominus omnes istos resuscitasse describitur, ut omnes animarum mortes ad vitam reformare monstretur. Sed ad lectionem respiciamus
14.15
Erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. Regulus iste, ratio non inconvenienter intelligitur: filius ejus, cogitatus qui ex rationabili sensu nascitur. Erat quidam regulus, id est rationabilis sensus, cujus potentia defectum patiebatur, cujus spiritale regnum fuerat imminutum. Cujus filius infirmabatur, id est cujus cogitatus et spiritus infirmiter resistebat peccati delectationibus. Infirmabatur autem in Capharnaum. Capharnaum vero interpretatur ager consolationis et villa consolationis, et significat hunc mundum, in quo temporalem habent consolationem illi, quibus dicitur: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram, et de quo legimus quia ager est mundus. Infirmabatur ergo in Capharnaum, quia in prosperitatibus, et divitiis, atque blanditiis hujus saeculi vires internas amittebat, ut jam resistere noxiis delectationibus non valeret. Hic ergo regulus, id est rationabilis sensus, cum a doctoribus audisset quia Jesus adveniret a Judaea in Galilaeam, id est quia Salvator veniret a confessione peccatorum in transmigrationem perpetratam, hoc est ad eos, qui ad iniquitatem transmigraverant, abiit ad eum, id est per spem et devotionem accessit spiritaliter ad eum, ut eum ad se deduceret: et rogabat eum ut descenderet, hoc est misericordiam suam inclinaret, et sanaret cogitatum ejus de imbecillitate resistendi blanditiis: incipiebat enim mori, id est consentire peccatis.
14.16
Dixit ergo Jesus ad eum, increpans in eo tarditatem eorum qui haesitant in fide: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Non creditis judicium futurum securitate torpentes, nisi mirabilibus excitemini. Videntes enim signa solent hujusmodi hominum mentes terreri, et credere ad horam. Non creditis mandatis meis, quia non ea facitis; non creditis promissionibus meis, quoniam has quaerere negligitis. Signa et prodigia sunt vobis necessaria, ut per haec fidem quae per charitatem operatur, adducamini. Dicit ad eum regulus, in potentia minoratus: Domine, descende, id est beneficium tuae visitationis aut compassionis ad me clementer humilia, priusquam ex toto per consummatum peccati consensum moriatur cogitatus meus.
14.17
Dicit ei Jesus: Vade, id est, collabora gratiae meae, proficiens in bonis operibus cum adjutorio meo; et sic filius cordis tui profectum justitiae vivit. Credidit homo, id est obediens fuit ratio, sermoni quem dixit et Jesus, et ibat, promovendo se in via justitiae.
14.18
Jam autem eo descendente, id est se humiliante in poenitentia, et affligente, et ad seipsum ab alto contemplationis redeunte, servi occurrerunt ei, hoc est membra corporis sui subservierunt ei ad bonum, juxta illud Apostoli: Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. Ex hac obeditione sua nuntiaverunt ei quod interior 188 filius ejus viveret. Non enim caro ad bonum servire parata esse poterit, si interior dominus ejus in bona voluntate vivens non fuerit. Vel servi sunt carnales sensus, qui servire debent rationi: qui occurrerunt ei, dum se paratos ad obsequium offerunt. Et sive corporis artus, sive carnales sensus intelligantur hi servi, necesse est ut hi nuntient regulo vitam filii sui, quatenus hunc indubitanter vivere sciat; quia non potest ratio veraciter agnoscere cogitatum suum vivere, nisi ejus vitam opera bona sibi certam indicaverint. Non enim sibi aliquis debet credere, quidquid sibi animus de cogitatus sui vita sine operis attestatione respondit. Si enim veraciter interius vivit cogitatus, mox in opere componuntur exteriores motus. Interrogabat ergo, id est subtiliter investigabat horam ab eis, in qua melius habuerit. Opera enim per membra corporis exhibita, hoc respondere poterant.
14.19
Et dixerunt, id est causa intelligendi fuerunt, ei quia heri, id est in praeteritorum recordatione peccatorum, in hora septima, hoc est in inspiratione septiformis Spiritus, reliquit eum febris, id est consuetudinaria et fervens ac tremula imbecillitas. Vel heri, id est dum esset coram Deo in oratione, reliquit cogitatum suum febris. Dies quippe illi erat, dum ipse Deo in contemplatione et oratione assisteret; sed nox facta est, dum ad seipsum rediret. Deinde, cum opera sensusque suos clara mentis luce vigilanter aspiceret, dies illi quaedam radiavit. Non tamen in hac, sed in praeterita die, id est non quando sibi ipsi vigilans attendebat, sed quando Deo precator assistebat, reliquit interna febris cogitatum quasi filium cordis sui. Et reliquit eum hora septima, id est in illuminatione septiformis gratiae. Cognovit ergo pater, id est etiam admonitus experimento carnalium sensuum et artuum obtemperantium sibi in bonum animadvertit rationalis sensus; quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit, id est in qua prius spem ejus erexit de salute cogitatus sui. Et credit ipse rationalis sensus qui prius perfecte non credebat, et domus ejus tota, id est universa multitudo cogitationum mentis ejus. Et nos itaque beneficium hoc Salvatoris cognoscentes, studeamus, si necesse fuerit, in nobis ipsis hoc idem experiri; ut quisquis cogitatum suum, quasi filium, viderit inter illecebras delectationum languere, non sinet eum ex toto, sicut filiam archisynagogi per consensum delectationum et per actionem mori; sed occurrat Salvatori salutem peccantium quaerenti, et pia supplicatione obtineat ab eo vitam ac salutem ejus, praestante ipsius gratia Salvatoris, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.