Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae et exhortationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10622 Hoetex
15.1
HOMILIA XV.
15.1
IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM. Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et limittit oves, et fugit; et lupus rapit, et dispergit oves. Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Et reliqua.
15.2
Quia plerique sibi ipsis non attendentes, nec sua vitia considerantes, gaudent in hujus lectionis tractatulo audire lacerationem vitae pastorum Ecclesiae: nos aliam ei fecimus expositiunculam, quae nos ad intima nostra revocet, ut nullus mordere vitam praepositorum, quam Christus per seipsum discussurus est, audeat; sed magis unusquisque talis esse studeat, qualem approbando lectio demonstrat et mala quae reprehendit, caveat. Loquitur autem Dominus Pharisaeis, qui se caecos non esse jactabant, et in eorum typo caecitatem omnium pseudoreligiosorum denotat. Ea vero quae loquitur, sic nunc intelligamus, ut non ad ipsum caput, sed ad aliquod ejus membrum referantur. Nam saepissime in Scripturis verba Domini primo ad ipsum Dominum referuntur, et deinde ad Ecclesiam quae est corpus ejus, vel ad aliquem electorum qui est membrum ejus, velut cum dicit: Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me, et his similia.
15.3
Nunc igitur ista quae loquitur, sic intelligi volumus, tanquam si ea quis sanctorum ejus loqueretur; ait enim: Ego sum pastor bonus. Et unusquisque nostrum debet esse pastor, non qualiscunque, sed bonus; quia gregem ovium, id est mundarum et innoxiarum cogitationum atque virtutum habet, quem pascuis Scripturarum pascens nutriat, quem velut de eo rationem redditurus Domino custodiat. Talium ovium idoneus pastor erat sanctus David, quando in regem unctus est, ut qui bene suos mores et seipsum regere noverat, rector aliorum fieret. Talium ovium sanctus Job septem millia possidebat; quia perfecte virtutibus septiformis gratiae ditatus erat. Sunt vero nonnulli, qui bona quae faciunt, nequaquam sensibus et regulis eloquiorum Dei pascunt, sed juxta quod eis rectum videtur nutriunt. Et hi perfecto boni pastores non sunt; quia greges actionum suarum non bene pascunt, cum scriptum sit: Discite bene facere.
15.4
Bonus vero pastor animam suam ponit pro ovibus suis; quia praesentem vitam suam, quae appellatione animae designatur, in afflictionibus ponit, hoc est spontanea voluntate cruciat, pro utilitate spiritualium suarum virtutum et bonarum actionum. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit. Et lupus rapit, et dispergit oves. Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Dictum erat de eo, qui laudabiliter agit; dicitur et de illo, qui segniter vivit: dictum, inquam, fuerat de pastore, qui non recusat pro ovibus animam ponere; dicitur et de mercenario, qui non audet lupo resistere. Nam mercenarius est, qui pro mercede temporalium rerum agit bona, qui non gratis Deum colit, qui pro his quae religiose videtur operari, quaerit in hoc saeculo praemium vel laudis vel muneris. Et iste non est pastor; quia oves actionum suarum non pascit Scripturarum pascuis, ut eo modo vel studio, quo sacra eloquia docent, agat illas. Cujus non sunt oves propriae; quia virtutes, quas in seipso custodire videtur, ab eo sunt alienae, dum eas ob transitoriam retributionem servat, et non quasi proprias amat. Hic ergo qui in prosperis sic agebat, audiamus in adversis quid faciat.
15.5
Videt lupum venientem, et dimittit oves; quia vel in homine perverso, vel in tribulationum procella surgente sentit adesse bestiam, quae bonorum operum oves quaerit devorare, id est diabolum, qui tentationibus adversitatum nititur ovile virtutum exstinguere. Et qui prius ideo bona faciebat, ut mercedem pro his in praesenti reciperet; nunc autem pro ipsis imminere sibi adversa considerat; dimittit oves, relinquit virtutes quas servabat, deserit bona quae faciebat, ne pro ipsis mala sustineat; et fugit, hoc est adversitati se subducit. Non enim tam loco quam operum immutatione fugit. Et lupus rapit, quoniam diabolus ea meritorum bona quae videbatur habere, tollit. Et dispergit oves, quia dissipat ejus actiones, ut omnia quae jam fecerit, sint incomposita, et incongrua, et dissidentia.
15.6
189 Mercenarius autem non resistit lupo gregem suum ita devoranti, sed fugit; quia ille qui virtutum aut religiosarum actionum ovile non propter ipsas virtutes, sed propter lucra temporalia servabat, recedit ab earum tutela, et relinquit eas in ore devoratoris, ne periculum sentiat adversitatis. Qui propterea sic fugit, quia mercenarius est, id est quia virtutum opera propter emolumentorum carnalium mercedem servare consueverat; et non pertinet ad eum de ovibus, quia non sunt ejus virtutes vel actiones quas custodit, sed lucra quae pro his appetit; nec earum perditio mentem ejus dolore tangit, quia non eas, sed mercedem diligit.
15.7
Hucusque sermo divinus perversitatem eorum qui ficto corde, sicut Pharisaei, bona gerunt, sub unius typo denotavit; et post haec denuo puritatem eorum, qui perfecto corde bona faciunt, describere incipit, dum voce cujuslibet talium dicit: Ego sum pastor bonus. Ac si dicat: Ego bene pasco et germana sollicitudine custodiens nutrio oves bonarum cogitationum, atque virtutum mihi divinitus traditarum. Et cognosco meas oves, id est non negligo et diligo meas virtutes: et cognoscunt me meae, id est, velut dilecto mihi adhaerent, nec a me vel in adversis separantur. Eum namque cognoscunt virtutes, qui non fit eis incognitus per aliquas vitiorum perpetrationes.
15.8
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem; quia sicut coelestis ille Pater dilexit me propter me, id est propter meam salutem, et non propter aliud; ita et ego diligo eum propter eum, et non propter aliud. Nam nec ille aliud quaesivit pro hac dilectione, nisi me, nec ego aliud quaero pro hac dilectione, nisi illum. Hinc est quod et in epistola sua Joannes ait: Quia sicut ille est, ita et nos sumus in hoc mundo. Sicut enim non aequalitatem nunc significat, sed similitudinem; quia non loquimur de Redemptore, qui secundum divinitatem aequalis est Patri; sed de redempto, qui membrum est Redemptoris. Qui scilicet redemptus subjungit: Et animam meam pono pro ovibus meis. Id est temporalem vitam humilio in laboribus, et expendo ut oves virtutum et actionum mearum non amittam, sed multiplicem et foveam. Quia vero post activae vitae labores justus ad contemplativae suavitatem proficere solet, apte subjicit: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, id est virtutes theoricae dulcedinis, quae non sunt ex grege virtutum practicae exercitationis. Alias enim virtutes habet justus in activa vita, et alias in contemplativa. Et illas, inquit, quae sunt contemplationis, oportet me adducere ad ima meae possibilitatis, ut in conversatione mea sociem illas his quae sunt actionis.
15.9
Et vocem meam audient: quia sermonem voluntatis meae facient, hoc est nutum cordis mei sequentur. Nam et cor habet suam vocem, suamque locutionem. Et fiet unum ovile de virtutibus utriusque vitae; et unus pastor fiet utrarumque, meus scilicet animus, qui in utrarumque custodia sit sollicitus. Haec itaque si quis diligenter attendat, et utrum ipse sic egerit vel non egerit inspiciat, desistet lacerare vitam pastorum Ecclesiae.

Intertext edge

Open linked passage

Note