Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae et exhortationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10622 Hoetex
16.1
HOMILIA XVI
16.1
IN ILLUD: Decebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia, etc.
16.2
Deus omnipotens si nullam penitus creaturam fecisset, in seipso plene beatus esse potuit; quippe nullo indigens, sed sibimet usquequaque sufficiens. Volens autem ex summa bonitate creaturam beatificari, quod ex ipsius tantum cognitione et amore futurum erat, angelicas creaturas fecit, a quibus laudaretur; non ut ei de laude eorum aliquid accresceret, sed ipsis. Porro eadem bonitate, ut laus imperfecta non esset, corpoream creaturam condidit, et beatificare voluit. Hac de causa spiritum rationalem corpori indidit; qualiter bene regendo ipsum, simul cum corpore in Deo beatificaretur; et ita laus Dei ab omni creatura plena esset. Inde est quod omnia laudare Deum dicuntur; dum rationales creaturae, angeli scilicet, et homines miram Dei potentiam et bonitatem tam in se quam in caeteris creaturis mirantur et laudant. Sic ergo Apostolus ait: Propter eum omnia, scilicet laudandum et glorificandum; et per eum omnia, nihil scilicet superflue est. Quod si verum est, imo quia verum est; hominem ad gloriam duci necesse est. Quae tamen necessitas non aliunde quam ex magna Dei, quam praediximus, bonitate descendit. Homo a peccato suo perditus est; ergo ad gloriam non ducitur; ergo ipse non laudat. Consequenter igitur corporea creatura non laudat: otiose igitur facta est. Quod si ita est; ergo nec ipsi angeli plene laudant, cum numerus eorum sit diminutus. Ut autem haec omnia inconvenientia ab ipso quo procedunt fonte supprimamus, hominem perditum ad gloriam duci constituamus. Cujus gloriosae salvationis ordinem, ipso auctore adjuvante, videamus.
16.3
Deus hominem ipsum sic in medio condidit, ut si obediens ei existeret, peracta obedientia, sine interposita morte de mortali immortalis fieret; sin autem, de mortali in mortem praecipitaretur. Persuasus ergo a diabolo, juxta terribilem Dei comminationem, de mortali mortuus factus est, et juste a diabolo possessus, cui sponte consenserat. Voluit tamen eum Deus requirere; quia licet sponte, aliena tamen cecidit persuasione. Diabolus vero requiri non debuit; quia in naturae suae firmimitate per seipsum nulla extrinsecus persuasione cecidit. Oportuit ergo ut auctorem salutis haberet, per quem justa ratione ad Deum rediret. Videamus ergo quis ille auctor esse potuerit. Si Deus simpliciter esset, poterat quidem diabolum vincere, hominem eripere; sed haec sola jam esset potentia, non ratio justitiae; si diabolo, qui mortis habebat imperium, sicut ait Apostolus, quamvis rem alienam invasisset, tamen sponte assentientem juste obtinendi hominem sic subditum auferret. Si homo simplex esset; quomodo in natura corrupta resisteret, qui in meliori statu positus tam facile succubuit. Hic notandum est quod gratia Dei vim non infert libero arbitrio. Rursus, si hanc pugnam angelus assumeret, quare propterea diabolus victus etiam hominem amitteret, ratio non esset. Sed nec angelus in homine haec poterat; quia si in sua simplici et forti natura infirmus inventus est, multo magis infimae huic naturae, humanae videlicet, admistus debilis inveniretur. Oportet ergo ut auctor ille salutis Deus in homine sit, qui ex hoc quod Deus est, possit; ex hoc quod homo, debeat. Congruo multum ordine, ut sicut diabolus mala fraude primum invavasit rem alienam; ita Deus bona, ut ita dicamus, fraude rem suam faceret per gratiam: et sicut homo ille propria libertate succubuit; ita homo iste ex arbitrii libertate diabolo resisteret. Quem et pati oportuit, ut diabolus in eo peccaret, in quo culpam non reperit illum puniendo: hunc quippe sicut et caeteros omni genere tentationis aggressus est, blandis primum, ut draco; deinde asperis, ut leo; ad 190 ultimum, occidit. Et sic justissime omne suum in homines dominium perdidit, dum se ultra licitum extendit. Unde adhuc lex communis habet ut debitum perdat, qui plusquam debitum exigit. Sicut ergo in ipsum, qui ei non consensit, jus amisit; ita in omnes filios ejus, qui ejus innocentiam imitantur. Nunc vero iste in morte remanere non debuit; quia hoc modo nec sibi nec alteri profecisset. Per passionem ergo consumendus erat, ut ita suos sequaces consummaret: et hoc est quod Apostolus ait: Decebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia. Singulos passus nota. Decebat multos filios in gloriam adducere eum, scilicet Patrem; propter quem, scilicet laudandum et glorificandum, facta sunt omnia, et per quem facta sunt omnia. Et hoc, dando auctorem salutis, scilicet Christum; et hunc dando passioni; et sic consummando. Quem ordinem si diligenter attendis, videbis hominem debuisse salvari etiamsi nullus angelus cecidisset.

Intertext edge

Open linked passage

Note