Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae et exhortationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10622 Hoetex
1.1
153-155 HOMILIA PRIMA.
1.1
IN ILLUD ECCLESIASTICI: In omnibus requiem quaesivi, et in haereditate ejus morabor. Tunc praecepit, et dixit mihi Creator omnium; et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo.
1.2
Sapientia non loquitur, quam Apostolus Christum esse testatur, dicens: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Sapientia ergo, quae Christus est, id est incarnata Dei sapientia, dicit: In omnibus requiem quaesivi. Post laborem vero requies solet quaeri. Dominus autem in se quidem quietus et incommutabilis est; sed tamen laborare testatur, cum duras hominum pravitates tolerat, dicens cuilibet talium: Praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Sed et dum apparuit in mortali carne, laboravit ex nostra infirmitate. Ideo post resurrectionem suam in omnibus quaesivit requiem, ut in omnium fide et bona actione requiesceret. Nam in quibus omnibus requiem quaesiverit, docet praemittendo: In omni terra steti, et in omni populo, et in omni gente primatum habui, et omnium excellentium et sublimium corda virtute calcavi. Moxque subjungit: Et in omnibus requiem quaesivi. In omnibus ergo populis et gentibus totius orbis, et in cunctis regibus ac principibus, quorum sibi corda tandem subegit, requiem quaesivit. Invenit autem in his requiem, qui peccare desierunt, et sancte ac juste vivunt. Qui in eo, quod in omnibus populis et nationibus atque sublimibus, id est in sublimitate dignitatum positis, requiem se dicit quaesisse, significat in unaquaque sub coelo gente multos palam cerni, qui perverse vivant; et paucos velut grana sub paleis inveniri, qui bene agant. Hoc enim quaeritur, quod latet nec habetur. Sed et in quolibet ad vitam praedestinato quaerit Christus sibi requiem, dum adhuc peccantem eum exspectat, et vel praeceptis seu monitis, et miraculis, et prosperis, et adversis ipsum convertere et talem facere studet, ut in eo requiescere possit. Negat autem illi in se requiem, qui non vult a malis operibus et desideriis cessare, ut in se locum quietis Deo queat praebere.
1.3
Et in haereditate, inquit, ejus morabor. Ejus respicit et ad requiem, et ad hoc, quod supra dixerat: Ego ex ore Altissimi prodii, ut intelligatur haec haereditas et requiei et Altissimi, videlicet electorum multitudo, quos ipse Altissimus ad videndam suae celsitudinis gloriam elevatos in superno regno possidebit, sicque perpetualiter requiescere faciet. Ait itaque: In haereditate ejus morabor. Ac si dicat: In omnibus quidem quaesivi requiem, licet non in omnibus perseverantem eam invenerim; sed in his, qui praesciti sunt haereditas Dei, morabor, id est perseveranter et non ad horam manebo. In illis enim non moratur Dei sapientia, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt: sed in eis moratur, quos in bonitate facit usque in finem perseverare. Hinc est quod de quolibet talium dicit: Veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
1.4
Sequitur: Tunc praecepit, et dixit mihi Creator omnium; et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo, et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israel haereditare, et in electis meis mitte radices. Tunc, inquit, cum ego requiem in omnibus quaererem, ille, qui creavit omnes, et jus habet in omnibus, neminem vult perire, praecepit mihi quid in his agerem: et qui me quoque pro eorum salute creavit secundum humanitatem, ipse requievit in tabernaculo meo. Creatum se dicit, quia homo factus est, qui superius asseruerat se ante saecula genitum a Patre, dicens: Ego sapientia ex ore Altissimi prodii, primogenita autem ante omnem creaturam. Tabernaculum vero hujus sapientiae est corpus assumptum, de quo alias dicitur: In sole posuit tabernaculum suum, id est in manifestissima visione, corpus suum. In hoc tabernaculo requievit Pater, quia nullum in eo peccatum invenit, quod eum offenderet; sed omnem justitiae plenitudinem, in qua delectabiliter quiesceret. Unde et ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; atque propheta: Requiescet super eum Spiritus Domini. Loquitur itaque, sicut et supra dictum est, incarnata Dei sapientia, et Patris gloriam in omnibus quaerens asserit eum sibi dixisse: In Jacob, etc. Jacob, qui supplantator interpretatur, designat luctatores, qui vitia cum labore supplantant et dejiciunt. Israel autem, qui rectissimus Dei, sive vir videns Deum dicitur, illos qui subactis vitiis perfectam, prout fas est, rectitudinem vitae servant, et 156 contemplationi student. In Jacob ergo, id est in luctatoribus, habitat, ut eis ait Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris, quatenus scilicet ejus virtute confortati possint victores fieri. In Israel vero haereditatur, id est perfectos jam non amissurus haereditario jure possidet, qui jam sopitis vitiis optimam sibi partem elegerunt, quae non auferetur ab eis. Hoc et per Isaiam ipse sic ait: Opus manuum mearum Assyrio, haereditas autem mea Israel. Assyrius enim dirigens interpretatur, significans eum qui pravitatem vitiorum luctando conatur supplodere, et se dirigere: et huic est opus manuum Christi, id est adjutorium ejus in se manentis; Israel vero jam quietus haereditate possidetur. Radices quoque Salvator in electis mittit; ne ab eorum cordibus unquam avelli possit, juxta illud Apostoli: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Qui enim separari valet a charitate Christi, in ejus mente Christus radices non misit.
1.5
Sequitur: Ab initio et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi. Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei haereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. Ab initio mundi, et ante saecula praedestinando secundum humanitatem creata est haec sapientia; quoniam Deus ab exordio rerum, et ante tempora saecularia praedestinatum habuit in secreto consilii sui, ut Verbum ejus caro fieret, id est ut omnium Dominus formam servi pro servis redimendis misericorditer assumeret; et quod is, qui fecit quae futura sunt, certissime laciendum disposuit, jam in ejus conspectu factum fuit. Sic igitur ante saecula creavit eum secundum humanitatem, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Ab initio, id est ex quo creatus est primus homo, et ante saecula, id est ex quo factus est primus, creata est, ut diximus, haec sapientia: qui et quando plasmatus est homo, et quando creatus est angelus, praevisum est ut Unigenitus Dei clementer homo fieret, qui genus humanum, quod graviter dejectum erat, relevaret. Et usque ad futurum saeculum non desinam; quia nullis diaboli tentationibus, nullisque tyrannorum persecutionibus fieri poterit ut Christiana religio non perduret usque ad mundi terminum, propter quam creata sum ante mundi principium. Hoc est enim quod et infra dicitur: Non desinam in progenies illorum, usque in aevum sanctum. Sed et in Evangelio: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
1.6
Et in habitatione sancta coram ipso ministravi. Habitationem sanctam dicit habitaculum sanctum coeli, ubi ministrat coram Deo pontifex factus in aeternum. Unde et Apostolus ait: Non enim in manufacta sancta Jesus introivit, exemplaria verorum; sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis; et rursum: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in coelis, sanctorum minister, et tabernaculi veri quod fixit Deus, et non homo. Nam quod hic dicitur, in habitatione sancta coram ipso, hoc est quod Apostolus ait, in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis et quod hic subditur, ministravi, Apostolus dicit sanctorum minister et tabernaculi veri. Et ne talis ministratio putaretur aliquid abjectionis habere, sedet in eadem sede cum eo, coram quo et cui ministrat, et sedet in dextera parte ad honoris cumulum. Qui et subdit: Et sic in Sion firmata sum. Sion dicitur specula et speculatio, et significat illam beatorum patriam, cujus habitatores non cessant manifeste speculari gloriam Dei; ubi secundum humanitatem sic firmatus est Christus, ut supra dictum est, id est sedens Patris ad dexteram, et agens ministerium pontificis, quod est ostendere Patri pro nobis cicatrices vulnerum suae passionis. De qua ejus in supernis sine fine manenti firmatione dictum est Patri: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis, quem confirmasti tibi. Et ejus voce: Confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
1.7
Sequitur: Et in civitate sanctificata similiter requievi. Quia in Ecclesia, quae est civitas Dei, et conversis peccatoribus sanctificata, similem ut in angelis requiem Christus invenit. Unde et orare nos docuit: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, id est sicut in angelis, ita et in hominibus. Et in Jerusalem, inquit, potestas mea. In superna Jerusalem, quae non frustra dicitur visio pacis, quia semper ibi vera pax cernitur, est potestas Redemptoris nostri, quia potens est et ibi facere quidquid voluerit. Hinc enim ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.
1.8
Sequitur: Et radicavi in populo honorificato. Radix sapientiae est timere Deum. Populus honorificatus est multitudo fidelium, quibus ait Petrus: Vobis igitur honor credentibus. Radicavit ergo Sapientia, quae Christus est, in hoc populo; quia Dei timorem credentibus dedit, per quem peccare desistant, quoniam timor Domini expellit peccatum: nam qui sine timore est, non poterit justificari. Item: Populus honorificatus est coetus religiosorum. Et in hoc Christus ita radicavit, ut evelli inde nullatenus possit. Fecit enim quod superius a Patre dictum ei fuerat, In electis meis mitte radices. Qui et subjungit: Et in parte Dei mei haereditas illius. Partes Dei sunt electorum Ecclesiae, diversique sanctorum ordines, et bene viventium variae actiones. Qui et Christus Deus est, quia et Christus homo. In omnes ergo Dei partes tenditur haereditas illius; quia et omnes Ecclesiae justorum, et quicunque ei laudabiliter in variis professionibus et actionibus serviunt, in aeterna ejus haereditate erunt. Et in plenitudine, inquit, sanctorum erit, ubi nullus eorum defuerit; sed completo ipsorum numero omnis eorum coetus adunatus erit. Ibique erit incarnatae sapientiae detentio, quia sine fine detinebitur in eis, delectata eorum meritis: nec ad reprobos, qui damnati erunt, jam exibit; quia ulterius ut convertantur, eos non monebit.
1.9
Sequitur: Quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion. Sicut cedrus sua celsitudine superans omnium aliarum arborum altitudines excelsa est in monte Libano, qui est altior omnibus aliis montibus terrae promissionis, et interpretatur candidatio: sic Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus super omnem primorum celsitudinem angelorum sublimatus est, qui propter clariorem luminis quo fulgent candorem, Libanus, id est candidatio, recte vocantur, et caeteris altiores sunt. Hanc illius exaltationem declarat Apostolus, asserens quia Pater eum constituit ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; et omnia subjecit sub pedibus ejus. Ita velut cedrus est exaltatus. Cui rei congruit et quod cedrus est imputribilis, ac mirabiliter redolet; quia Christus carne jam est immortalis, et suavitatem ex se miri spargit odoris, quo delectantur et ipsi angeli et spiritus. Vel sicut cedrus est exaltatus in Libano, id est in candidatione sanctificationis, hoc est, omnes sanctos in sanctitate sic superavit, sicut cedrus arbores universas in Libano: quoniam ea, quae gessit inter homines, ita sunt praeclara et sublimia, ut omnia justorum sic transcendant cacumina, quatenus hi qui multum in Deo profecerunt, operum ejus vestigia vix tangere valeant, admirantes ex vertice cogitationis.
1.10
Et quasi cypressus in monte Sion. Mons Sion Ecclesia sanctorum est in altitudine virtutum et speculatione contemplationis, et sollicitae circumspectionis: 157 cypressus autem omni tempore virentibus vernat foliis ut pinus, et fructum semper habet, ac bene redolet. Christus ergo sicut cypressus in monte Sion est exaltatus, quia Deus ipsum dedit, ut scriptum est, supra omnia Ecclesiae viriditate semper immarcessibili vernantem, et perpetuis fructibus abundantem, ac redolentiam bonae famae spargentem.
1.11
Sequitur: Quasi palma exaltata sum in Cades. Cades interpretatur sanctitudo: palma vero inferius tactu aspera est, et velut aridis corticibus obvoluta; superius autem et visu et fructibus pulchra. Inferius corticum suarum involutionibus angustatur; sed superius amplitudine pulchrae viriditatis dilatatur. Sic nimirum Christi et membrorum ejus vita inferius despecta, et superius pulchra; in imis quasi multis corticibus obvolvitur, dum innumeris tribulationibus angustatur; in summis vero quasi pulchrae viriditatis foliis amplitudine beatitudinis expanditur. Palma enim minoris amplitudinis contra naturam caeterarum arborum ab imis inchoat, et juxta ramos ac fructus ampliori robore exsurgit; et quae tenuis ab imis proficit, vastior ad summa succrescit: quia electorum conversatio, qui membra Christi sunt, plus finiendo peragit, quam inchoando proponit; et ipsi plerumque tepidius prima inchoant, ferventius extrema consummant. Christus ergo vel in se et in suis quasi palma exaltatus est in Cades, id est in sanctitate: quia sancti semper ad alta proficiendo dilatantur in virtutibus, et qui tenues a radice inchoationis exeunt, fortes in culminis perfectione convalescunt. Quod in ipso capite principaliter apparuit, quia in novissimis tribus annis majora et plura gessit, quam in omni transacto tempore suo.
1.12
Sequitur: Et quasi plantatio rosae in Jericho. Plantatio rosae, et ipsa inferius est spinosa, superius autem florida, sic et Christus est inferius tribulationum spinis circumdatus, atque superius gloria et honore coronatus. Jericho autem, quae luna dicitur, et hujus mundi et nostrae mortalitatis defectum exprimere solet. Dominus ergo quia missus a coelo nostram in hoc mundo mortalitatem induit, quasi aliunde est assumptus, et in Jericho plantatus. Et in hoc rosae est assimilatus, videlicet humilis, et punctionibus passionum obsitus, sed tandem superius flore purpureo dignitatis regiae decoratus.
1.13
Sequitur: Quasi oliva speciosa in campis. Olivam speciosam in campis videre potest, et in ejus aspectu delectari, quisquis per gyrum et longe et prope fuerit: ita et Christum undique mundo expositum videre potest, et in ejus visu delectari, quisquis ad eum fideliter et pie aspexerit. In qualibet orbis parte sit oliva, pacis est nuntia: et Isaias miratur pedes Christi annuntiantis et praedicantis pacem. Cujus etiam misericordia per olivam, quae gignit oleum, designari potest; quia et Graece ἔλαιον misericordia vocatur; et oleum cunctis, quibus immiscetur, liquoribus excellit, sicut et Psalmista de ipsius Domini miserationibus testatur: Suavis Dominus universis; et miserationes ejus super omnia opera ejus: et ideo congrue cernitur in campis hujus olivae speciositas, quia qui campestrem, id est latam et agrestem, et imam conversationem habent, hi praecipue misericordia Salvatoris indigent, et ad eam respicere solent. Oleo ad repellendas noctium tenebras lumen alitur, infirmitates solvuntur, et requies lassis tribuitur: sic gratia misericordiae Salvatoris nostri lucem fidei et charitatis ac scientiae in nobis alendo, tenebras nostras illuminat, et animarum nostrarum morbos sanat, ac saeculi concupiscentiis fatigatos requiescere nos mente facit in contemptu saeculi. Grandis enim labor est, terrenis desideriis aestuare; et grandis requies, terrena non desiderare.
1.14
Sequitur: Et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. Cum platanus per se ipsam sit sublimis et amoena, respectu tamen proximae inferioris aquae sublimior apparet et jucundior: sic et Dominus Jesus, cum per seipsum incomparabiliter sit excelsus et speciosus, respectu tamen subjecti Christianorum populi, qui per aquam designatur, excelsior et gloriosior apparet, in plateis, id est, in latitudinibus et mundi et amplae conversationis. Si enim vitae nostrae consideremus humilitatem, et ad excellentiam conversationis, quam Christus inter homines duxit, respiciamus; quam sublimis erit in oculis nostris illa ejus conversatio? Nam ut platanus juxta subteriorem aquam est exaltatus, id est, subjectae fidelium plebi proximus et superpositus. Hinc et Psalmista de illo dixerat: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum; id est, per mysterium incarnationis erit positus juxta lapsus defluentium populorum. Plateae vero, latitudines designare solent: id est, et amplas conversationes, in quibus spatiantur qui vita sunt inferiores et labiles; ut aqua et mundi latas regiones: quia Graece πλατος dicitur latitudo.
1.15
Sequitur: Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi. Cinnamomum dicitur eo quod cortex ejus in modum cannae sit rotundus et gracilis. Est enim brevissima arbuscula virgas proferens gracilissimas ac pretiosas. Nam id ejus, quod in crassitudine, id est grossitudine, extenditur, despectui est; quod vero gracilius provenerit, eximium est. Cinnamomum ergo significare videtur humilitatem Christi, quam praedicant Scripturae canna, id est calamo, factae, quae virgas gignit gracilissimas et pretiosas, id est, sanctos disciplinis spiritualibus extenuatos, qui membra sunt ejus. Nam spirituales viri in eo sunt pretiosi; carnales autem habentur contemptui. Balsamum quoque pretiosissimum est, et consecratum fit chrisma, quo omnes Christiani ungimur, et significat et Christum et unctionem Spiritus ejus; de qua Joannes ait: Vos unctionem habetis a sancto, et nostis omnia. Utrumque vero, id est et cinnamomum et balsamum, mirabiliter redolet; et maxime, dum quis eo aromatizatur. Unde nunc odori utriusque aromatizantis odorem suum Christus similatur: quia dum in omni gente es natione credentes dono sui Spiritus ungit, ejusdem unctionis odor validius in toto orbe fragrat, et ipse dulcius odorem notitiae suae per suos unctos in omni loco manifestat, ut ubique ei dicatur: Post te curremus in odorem unguentorum tuorum.
1.16
Sequitur: Quasi myrrha electa, dedi suavitatem odoris. Myrrha mortem Redemptoris nostri, cujus caro corruptionem non vidit, significat: quia caro mortua, quae myrrhae conditur unctione, non potest putrescere. Unde et haec myrrha dicitur electa: quia mors Domini singulariter ex omnium sanctorum mortibus electa fuit, per quam omnes viverent. Ideoque talem mors ista suavitatem odoris praebet, qualem nemo alium sentire potuit; ita ut ejus fragantia reviviscant mortui.
1.17
Sequitur: Et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus, vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus. Storax esse fertur arbor odorifera, quae sicut arundo cava est intus, et succo plena; et in Christo, qui est lignum vitae odoriferum, habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter. Galbanum dicunt, confectum ex aromaticis. Et in Christo est omnium spiritualium virtutum omnimoda plenitudo. Ungula quoque dicitur ab unguento, quia praecipua est ad unguendum, et designat spiritalem Salvatoris unctionem, de qua Joannes ait: Sicut unctio ejus docet vos de omnibus. Gutta vero species esse medicorum perhibetur ad tumorem sanandum idonea, et ad deprimendum et exstinguendum venenum: et significat humilitatem Domini, quae medicinaliter sanat tumorem elationis 158 nostrae, et omnia vitiorum venena perimit. Libanus est thus, et potius arbor thuris Christum designans, qui lignum est vitae, et fructum gignit odoriferum, qui Deo cremetur in sacrificium. Libanus non incisus; sponte profert ex se thus odoratius, incisus vero compellitur proferre thus non tanti odoris: et Christus ut Libanus non incisus sponte edidit omnia quae in carne gessit, ideoque melius redolens. Nos autem, ut incisus Libanus, saepe cogimur inviti bonum facere quod vile est, et parum redolens. Haec omnia, quae nunc dicta sunt, id est, storax, galbanus, ac ungula, et gutta, nec non et Libanus, optimum dant odorem, et locum, in quo sunt, inde replent: sic et Christus odore ac calore suo vaporat habitationem suam: quia mentem quam inhabitat, calore suae dilectionis et odore suae sanctitatis replet. Mens enim, quae non sentit odorem istum et calorem, necdum Christi est habitaculum. Balsamum vero, cui liquor alius non est immistus, magis redolet: quia Christi sanctitas, cui nullum unquam peccatum immisceri potuit, suaviorem quam caeteri sancti praebet odorem.
1.18
Sequitur: Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae. Terebinthus est arbor magna, et ingentes multosque ramos undique protendens, quae resinam gignit aromaticam et medicinalem, omnibusque resinis aliis praestantiorem: et Christus velut arbor immensa, discipulos suos, quasi ramos extendit in omnes mundi partes, Thomam et Bartholomaeum in Indiam, Matthaeum in Aethiopiam, Joannem in Asiam, Andream et Philippum in Scythiam. Petrum in Italiam, Paulum in Hispaniam, et caeteros in caeteras orbis plagas. Vel rami, quos extendit, opera sunt, quae in carne gessit. Et ex his, et operibus, vel discipulis, profert ipse resinam spiritalis gratiae, quae medeatur omnibus, et praestantior sit universis praedicationibus et gestis Testamenti Veteris. Et rami ejus sunt honoris et gratiae: quia et discipuli ejus, et actus ipsius, valde sunt honorabiles et gratiosi; quoniam et laude digni sunt, et Novi Testamenti gratiam hominibus afferunt.
1.19
Sequitur: Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis. Vitis in terra plantata producit ex se palmites, et ex his fructum: et Christus resurgendo et ascendendo plantatus in terra viventium, sanctos qui sunt membra ejus, velut palmites ex se gignit, et ex his in se manentibus fructum operis boni producit. Unde et ait illis: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis. Fructificat ergo in eis: quia quidquid illi bene agunt, ipse facit, et ex ejus radice surgit fructus operis illorum. Et fructificat suavitatem odoris: quia fructus operum, quae facit in eis, suavis odor est bonae opinionis, dum videntes haec homines glorificant inde Patrem, qui est in caelis. Et flores ejus sunt fructus honoris et honestatis: quia opera, quae in his proponendo inchoat, honorabiliter et honeste consummat; honoremque per haec et honestatem illis grandem praestat. Flores enim sunt vota et promissa: fructus autem impletiones promissorum per exhibitionem operum. Flores ergo sanctorum sunt fructus: quia membra Christi quod vovent, reddunt; quod promittunt, faciunt.
1.20
Sequitur: Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis et sanctae spei. In me gratia omnis vitae et veritatis, in me omnis spes[ al., via] vitae et virtutis. Sapientia, quae est Christus, est mater pulchrae dilectionis: quia dilectionem gignit, non turpem, sed pulchram; non indecentem, sed honestam; non libidinosam, sed castam. Et mater timoris, scilicet filialis vel casti, quia principium sapientiae timor Domini; et castum Dei timorem gignit pulchra dilectio, cujus genitrix est sapientia. Et agnitionis, quia Patrem nemo novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Qui item dixit: Palam de Patre annuntiabo vobis. Sic enim Sapientia, quae est Filius, mater est agnitionis. Et sanctae spei: quia spem de sanctis rebus nonnisi Christus gignit. Sancta enim spes est adipiscendi regnum Dei et justitiam ejus: et hanc vera dat sapientia, in qua est gratia omnis vitae et veritatis, quia nisi per gratiam, quae est in hac sapientia, id est in Christo, nullus vitam perpetuam seu veritatem incommutabilis ejus beatitudinis valet consequi; cum ipse Christus sit veritas et vita. Ideoque et omnis spes vitae et virtutis est in eo; quia nonnisi per eum quis recte sperat vitam beatam, et immortalitatis ejus virtutem invenire, et virtutem aliquam bonae conversationis habere potest.
1.21
Sequitur: Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Nonnulli sapientiam, quae Christus est, concupiscunt; sed quibusdam saecularium rerum obstaculis retinentur, ne ad eam veniant, eamque per religiosam conversationem apprehendant. Saepe enim fit ut dum quis ad religiosam vitam se convertere cogitat, et Christum sequi, obsistat ei et prava consuetudo vitiorum quibus delectari solet, et amor parentum, aut conjugis, seu filiorum, et possessionum, sive blandimenta carnalium amicorum, et aliqua hujusmodi. Ideo vera sapientia jubet ut omnes, qui eam mente concupiscunt, transeant cunctos hujusmodi obices; et ad ipsam, dum licet, venire festinent; et postquam ad eam venerint, non remaneant vacui, sed impleantur generationibus ejus, id est, sensibus intelligentiae et prudentiae, ac virtutibus quas generare solet in his qui ad se venerunt.
1.22
Sequitur: Spiritus enim meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationes saeculorum. Ideo transeundum est ad divinam sapientiam, calcatis difficultatum obstaculis, quia spiritus ejus, quem inspirat transeuntibus ad se, est melle dulcior; et haereditas sempiternae beatitudinis; quam eis praeparavit, superat dulcedine mel et favum. Mel dicit, propter animas justorum, quae corporibus solutae jam assistunt conspectui gloriae Conditoris, et datae sunt illis singulae stolae albae: favum vero, propter electos, post resurrectionem tam in corporibus, quam in animabus in superno regno beatos, quando jam in terra sua duplicia possidebunt. Favus enim est mel in cera, significans animam in corpore; sicut mel sine cera animam sine corpore. Sed et memoria sapientiae istius erit in generationes saeculorum, quia laus ejus perenniter ab electis decantabitur, et adhaerentes sibi faciet ejusdem laudis esse participes.
1.23
Sequitur: Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui cordis ore dulcedinem verae sapientiae gustant, quanto ejus saporem sentiunt, tanto magis in desiderio ejus ardescunt; et quanto plus de hoc potu bibent, tanto avidius eum sitiunt. Nam spirituales deliciae cum habentur, in desiderio sunt; tantoque a comedente amplius esuriuntur, quanto et ab esuriente amplius comeduntur.
1.24
Sequitur: Qui audit me, non confundetur et qui operantur in me, non peccabunt. Qui Christum obedienter audit, non confundetur, id est non erubescet: quia cum honore magno erit ad dexteram ejus in judicio. Et qui operantur in eo, non peccabunt: quia omne opus, quod secundum eum fit, caret peccato.
1.25
Sequitur: Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Elucidant sapientiam, qui ob salubriter declarandam Christi notitiam Scripturas explanant, qui ipsum Christum pie praedicant, qui eum luce suorum operum glorificant; et ideo vitam aeternam habebunt, id est ipsum Christum; quia hic est verus Deus, et vita aeterna.

Intertext edge

Open linked passage

Note