Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae et exhortationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10622 Hoetex
2.1
159 HOMILIA II.
2.1
IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM: Videns turbas Jesus ascendit in montem. Et cum sedisset, docebat discipulos suos dicens: Beati pauperes spiritu, etc.
2.2
Beati pauperes spiritu, qui non necessitate, sed devota voluntate, contemptis omnibus, Deo vivunt. Haec paupertas duas habet partes: abdicationem rerum, etsi habeantur non sibi, sed ad opus pietatis; et contritionem spiritus, ut seipsum abdicet. Haec virtus, scilicet paupertas, jure prima ponitur, qua non praecedente non valent quae sequuntur: et licet absque sequentibus perfectum non faciat hominem; tamen promeretur auxilio divinae gratiae beatitudinem. Sed quia posset habere suarum rerum contemptum, et adhuc ex fragilitate carnis commoveretur per aliquam contumeliam, subjungit: Beati mites. Quos scilicet ira vel aliquid tale non afficit, sed qui omnia aequanimiter sustinent. Hac virtute laudatur Moyses: hujus quasi magnae magistrum se facit ipse Christus, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Haec possidet veram terram. Nota congruam ascensionem. Primus enim est contemptus saeculi, cui jure aeterna promittuntur. Secundo loco ponitur mansuetudo, quae veram paupertatem conservat et munit, ne quo modo inquietari possit. Tertio loco sequitur: Beati qui lugent: postquam quae mundi sunt prorsus abjecimus, moresque improbos mansuetudine temperavimus, restat nobis lugere pro peccatis praeteritis, quod est irriguum inferius; et pro desiderio patriae coelestis, quod est irriguum superius: sed inferius sordes lavat praesentes, superius quidem accendit vitae futurae amatores.
2.3
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Nota tribus modis justitiam decerni: cum naturae nostrae sua servamus; cum proximo facimus quod nobis fieri volumus; cum Deo, quae Dei sunt, persolvimus. Quae justitia non plane in nobis impletur, donec Deus sit omnia in omnibus; propterea posuit esurire, non, satiari. Amatores enim veri boni semper sitiunt, nec eis sufficit quod justi sunt.
2.4
Beati misericordes. Misericordia de praecedentibus nascitur; quia non est vera compassio miserorum, nisi praecesserit vera paupertas veraque humilitas, et nisi mansuescat animus subjacens divinis legibus, nisi incipiat aliorum casus deflere et justitiam esurire: de quibus omnibus vera misericordia generatur. Nota quod hanc virtutem justitia praecedit. Justitiae enim lumen, misericordia; misericordiae virtus, justitia est.
2.5
Beati mundo corde. Munditia cordis sexto ponitur loco, ut homo sexto die conditus per hanc munditiam recuperet Dei imaginem, quam caligo vitiorum delevit; ut a strepitu humanarum cogitationum semotus, corde mundo et imagine Dei reformata, quae Dei sunt tantum cogitet, et divinis praeceptis per omnia se applicet. Beati pacifici. Pax jure septimo ponitur loco. Postquam enim homo ad hoc promovit sese, ut contemptis omnibus quae mundi sunt, aeterna tantum diligere et cogitare possit, quod contemplativorum est; nihil aliud restat nisi ut Deum, qui vera pax est quam contemplabatur, praemium habeat.
2.6
His igitur septem praedictis virtutum gradibus congruit septiformis operatio sancti Spiritus de quo in Isaia legitur: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Sed ille a summo incipit, hic ab imo; ibi docetur Filius Dei ad ima descensurus, hic homo de imis ad similitudinem Dei ascensurus. In his gradibus primus est timoris spiritus, qui bene humilibus congruit, de quibus dicitur: Beati pauperes spiritu. Est enim timor iste filialis, de quo dicitur: Initium sapientiae timor Domini. Timor Domini facit contemptum hujus mundi, et hominem voluntarie pauperem beatitudine ditari. Unde superna gratia saluti nostrae providens orationem nobis contulit, in qua septiformi prece spiritum septiformem possemus impetrare: ut suffragio gratiae septiformis septem supradictas virtutes assequamur, et per eas ad beatitudinem pertingere mereamur. Dum in ultima parte orationi Dominicae petimus, libera nos a malo, videmur orare ut per spiritum timoris Domini recedat a nobis omnis tumor elationis, et succedat humilitas verae paupertatis, cui detur beatitudo vitae coelestis.
2.7
Secundus est spiritus pietatis, qui mitibus convenit: qui enim pie vivere quaerit, sanctam Scripturam meditatur, et quod nondum intelligit non reprehendit, quare nec resistit: quod est mitem fieri. Quae virtus ut continua servetur, orat ne in intentionem inducatur.
2.8
Tertio loco ponitur spiritus scientiae, qui convenit lugentibus, quia sciunt jam quibus malis teneantur vincti; quae antequam in Scripturis legerent appetebant, et ideo ad patriam suspirant. Et ut illae prosint lacrymae, orent et dicant: Dimitte nobis debita nostra, peccata scilicet, quibus detinemur, ut liberi ad patriam redeamus.
2.9
Quarto loco succedit spiritus fortitudinis, qui esurientibus et sitientibus justitiam congruit; quia qui verum desiderant gaudium, laborant refici veris bonis unde esuriunt. Sed illa esuries, ut ad satietatem pertingat, fulcitur spiritu fortitudinis, ne lassescat in via et ideo oramus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
2.10
Quinto loco ponitur spiritus consilii, qui misericordibus convenit. Nemo enim miseretur nisi spiritu consilii regatur. Unde oramus: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Quatenus voluntatem Dei consulentes, misereamur cui miserendum esse viderimus.
2.11
Sexto loco ponitur intellectus, qui mundis corde convenit. Illis scilicet, qui purgato oculo cordis vident quod corporeus oculus non potuit videre, vel auris audire. Hoc autem mundum cor regnum Dei dicitur videre: non illud quod nec incipit, nec desinit; sed quod in nobis est, dum vitia et potestas diaboli excluduntur. Unde oramus: Adveniat regnum tuum: id est, da ut per spiritum intelligentiae mundicordes possimus esse, et tibi in nobis regnum praeparare.
2.12
Septimus ponitur spiritus patientiae, qui pacificis congruit, in quibus nullus motus est rebellis, ut non discrepent in sanctificationem nominis Dei, sed vita, moribus nomen patris in filiis ostendatur. Unde orandum: Sanctificetur nomen tuum.
2.13
Vel ita nota gradus harum virtutum. Pauperibus promittitur regnum coelorum, illis scilicet, qui per spiritum timoris Domini omnia sua contempserunt. Mitibus haereditas, quasi testamentum patris cum pietate quaerentibus. Illis qui lugent scientes quibus malis sint involuti, promittitur consolatio. Esurientibus et sitientibus saturitas. Misericordibus misericordia promittitur, quia impenderunt aliis circumspectionem consilii. Mundis corde facultas videndi Deum. Pacificis 160 similitudo Dei, quia filii Dei vocabuntur. Ille summus est qui vocari filius promeretur. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Omnes beati dicuntur qui habent quidquid desiderant. Beatitudo enim est status congregatione omnium bonorum perfectissimus. Septem igitur sunt quae perficiunt; octavum est, quod glorificat; perfectio namque illos qui Dei sunt probat Unde legitur: Succendatur fornax ut probetur aurum.

Intertext edge

Open linked passage

Note