Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae et exhortationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10622 Hoetex
4.1
HOMILIA IV.
4.1
IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM: Post dies sex, assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum et Joannem fratrem ejus: et duxit illos in montem excelsum seorsum; et transfiguratus est ante eos. Et reliqua.
4.2
Quia Salvator noster electos suos per hujus vitae labores ad illam, quae laborem nescit, vitam futurae beatitudinis introducere disposuit; modo per Evangelium suum sudores certaminum temporalium, modo palmam praemiorum describit aeternorum, ut, scilicet, auditis agonum necessitatibus, meminerint sibi requiem in hac vita non esse petendam; audita rursum dulcedine futurae beatitudinis, levius ferant mala transeuntia, quae bonis speraverunt remuneranda perpetuis. Cum enim suas suorumque passiones paulo superius praenuntiasset, ait: Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. Ubi poterant discipuli in suis cogitationibus dicere: Occisionem et mortem nunc dicis esse venturam; quod autem promittis adfuturum te in gloria Patris cum angelorum ministeriis et potestate judicis, hoc in tempora longa differetur. Praevidens igitur occultorum cognitor quid possent objicere, praesentem timorem praesenti compensavit praemio. Subjunxit enim: Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo. Ac si diceret: Qualis venturus est in fine, talis ob incredulitatem vestram praesenti tempore demonstrabitur, videntibus[ al., viventibus] his, qui hic assistunt. Nam quia incertum est omnibus tempus universalis judicii, incertaque singulis hora sui exitus, et poterat longa videri praesens afflictio nescientibus quando requies promissa veniret. Voluit pius Magister aliquibus discipulorum suorum adhuc in terra degentibus aeternae promissionis gaudia praemonstrare; quatenus et ipsi, qui vidissent, et omnes qui audire possent, levius adversa praesentia tolerarent, reducto saepius ad mentem futurae retributionis munere, quod exspectarent. Sunt, inquit, aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo. Venientem quippe in regno suo viderunt eum discipuli sui, qui in ea claritate viderunt fulgentem in monte, in qua peracto judicio ab omnibus sanctis in regno suo videbitur.
4.3
Sequitur enim in evangelica narratione id de quo loqui volumus: Et post dies sex, assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et duxit illos in montem excelsum seorsum. Quod post dies sex, ex quo promisit discipulis claritatem suae visionis Dominus ostendit, significat sanctos in die judicii regnum percepturos, quod eis promisit, qui non mentitur, Deus, ante tempora saecularia. Tempora quippe saecularia, sex aetatibus constant. Quibus completis, audient a Domino: Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Possunt etiam sex dies promissae Dominicae visionis et gloriae, perfectionem bonorum operum designare, sine quibus ad contemplandam Conditoris sui majestatem quisque non valet pervenire. Quia enim Dominus sex diebus rerum creaturam formavit, et septima requievit ab operibus suis; recte per sex dies opera bona, quibus ad requiem pervenire debemus, exprimuntur. Et quia qui Deum videre, et ad gloriam beatae resurrectionis pertingere concupiscit, debet agere bona quae novit; recte post dies sex, gloriam sui regni quam spopondit discipulis, Salvator ostendit. Lucas tamen sic scripsit: Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Joannem et Jacobum, et ascendit in montem ut oraret. Secundum quem Lucam octava die Dominus promissam futurae beatitudinis gloriam discipulis ideo manifestavit, ut ostensa caelestis vitae dulcedine cunctorum qui hanc audire possent, corda refoveret, et octonario dierum numero verum gaudium tempore resurrectionis doceret esse venturum. Nam et ipse octava die, hoc est post sextam Sabbati, qua crucem ascendit; ac septimam Sabbati, qua in sepulcro quievit, a mortuis resurrexit: et nos post sex hujus saeculi aetates, in quibus pro Domino labores toleramus, ac septimam sabbatismi animarum, quae interim in alia vita geritur, octava profecto aetate resurgemus. Nam quod Matthaeus, vel etiam Marcus, Dominum post sex dies transfiguratum dicit, nec ordine temporis, nec ratione mysterii discrepat a Luca qui octo dies ponit. Quia Matthaeus narrat medios tantum dies, unde et absolute post sex dies factum commemorat; hic autem primum, quo haec Dominus promisit; et ultimum, quo sua promissa complevit, adjungit, ideoque temperatius loquens fere dies octo ponit. Et in ratione mystica, ille post sex mundi aetates sanctis ab omni labore quiescendum, hic autem octavo tempore designat esse resurgendum. Tres autem discipulos Dominus assumpsit, quibus glorificationem suam ostenderet, vel quia qui nunc fidem sanctae Trinitatis in charitate operantem servant integram, tunc de ejus revelata visione perenniter laetatur; vel quia tres sunt ordines fidelium in Ecclesia, qui soli ad hanc visionem pervenire mereantur, videlicet, praepositi, et continentes, atque conjugati. Quisquis enim in aliquo trium istorum graduum inventus non fuerit, ad gaudium visionis hujus non pertinebit. Petrus namque, propter primatum suum, praelatos Ecclesiae designat: Joannes autem, qui permansisse virgo perhibetur, caelibes ac mundi contemptores praemonstrat: Jacobus vero, qui supplantator dicitur, conjugatos et mundo licite utentes significat. Hic ergo tribus discipulis, per quos universi designantur electi, Dominus gloriam suam ostensurus in montem eos ducit excelsum, ut doceat omnes qui hanc videre desiderant, non in infimis jacere voluptatibus, non illecebris servire carnalibus, non terrenis adhaerere cupiditatibus; sed aeternorum amore ad superna semper erigi, et angelicae 163 munditiae, pietatis, et pacis et dilectionis, et bonitatis, et justitiae vitam, quantum mortalibus possibile est, semper imitari debere, juxta illud Apostoli: Nostra autem conversatio in coelis est. Unde etiam salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Ostensurus gloriam suae Majestatis, in montem discipulos ducit, ut discant ipsi, discant omnes qui hanc videre sitiunt, non eam sibi in hujus saeculi profundo, sed in regno supernae beatitudinis esse quaerendam, et studeant digni fieri ascendere in montem Domini, et stare in loco sancto ejus. Et bene evangelista, cum dixisset quia duxit illos in montem excelsum, addidit seorsum: quia justi et tunc cum pravorum vicinia premuntur, animo tamen toto ac mentis intentione, et operum exsecutione separati sunt ab illis, et in futuro prorsus etiam corpore et loco segregabuntur ab eis, quando abscundet eos Dominus in abdito vultus sui a conturbatione hominum, et proteget in tabernaculo suo. Qui, juxta Lucam, ascendit in montem oraturus, et sic transformandus: quia in coeli secretam altitudinem, ut verus Pontifex, ascendit pro suis interpellaturus, suamque gloriam eis ibi manifestaturus; et ut ostenderet quia qui beatam resurrectionem exspectant, et regem in decore suo videre desiderant, mente in excelsis habitare, ac continuis precibus insistere debeant.
4.4
Sequitur: Et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol; vestimenta autem ejus facta sunt alba, sicut nix. Lucas vero dicit: Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera, et vestitus ejus albus refulgens. Transfiguratus autem Dominus ante discipulos, et in altera specie vultus apparens, non formam humani corporis amisit, sed suam suorumque glorificationem praemonstravit. Facta est enim species vultus ejus altera, id est, alterius gloriae, quando resplenduit sicut sol. Cujus, scilicet, splendoris et gloriae claritas ad naturam susceptae humanitatis specialiter pertinebat. Nam illam ipsius Divinitatis ineffabilem et inaccessibilem visionem, quae in aeternam vitam beatis mundo corde servatur, nullo modo discipuli mortali adhuc carne circumdati poterant intueri. In hac ergo transfiguratione Dominus et sui corporis gloriam qua per resurrectionem erat illustrandum praemonstravit, et electorum omnium quantae claritatis post resurrectionem futura sint corpora praemonuit. Nam et de illis alias ait: Tunc justi fulgebunt sicut sol, in regno Patris eorum. Et hic in exemplum futurae clarificationis ipsius, resplenduit facies ejus sicut sol. Non quia Domni, et sanctorum ejus, aequalis possit esse claritas et gloria; sed quia nihil sole clarius videre novimus: non solum Domini, sed et sanctorum in resurrectione gloria solis aspectui comparatur, quia clarius sole aliquid, unde exemplum daretur hominibus, minime potuit inveniri. Possumus etiam per faciem ejus intelligere praesentem et manifestam cognitionem humanitatis ipsius. Resplenduit ergo sicut sol facies ejus: quia in illo supernae beatitudinis regno sanctis omnibus ita resplendebit unico ac singulari splendore clarissima etiam humanitatis ejus contemplatio, sicut sol unica et singulari claritate superat omnia quae corporeis oculis lucida videntur. Vestimenta autem ejus, quae sicut nix albedine refulsere, non incongrue sancti ejus figuraliter intelliguntur, Apostolo dicente: Quotquot baptizati estis, Christum induistis. Quae, scilicet, vestimenta, ipso inter homines in terris conversante, despecta aliorumque similia videbantur; sed eo montem petente, novo candore refulsere: quia, sicut Joannes loquitur, nunc quidem filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus cum sicuti est. Unde bene Marcus de eisdem vestimentis ait quia facta sunt splendentia, candidaque nimis, velut nix, qualia fullo super terram non potest candida facere. Quia quod omnibus patet, nemo est qui sine corruptione et dolore vivere possit super terram, nemo est qui sine attactu alicujus peccati vivere queat super terram. Sed quod fullo, id est doctor animarum, sive mundator aliquis sui corporis eximius, super terram, non potest, Dominus faciet in coelo, emundans Ecclesiam, vestem videlicet suam, ab omni inquinamento carnis et spiritus, insuper et aeterna carnis et spiritus beatudine ac luce reficiens.
4.5
Sequitur: Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. Lucas haec plenius exposuit: Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant Moyses et Elias visi in majestate, et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. Moyses et Elias, qui locuti sunt in monte cum Domino, et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem, id est, passionem ac resurrectionem ejus, oracula legis ac prophetarum designant, quae in Domino completa, et nunc doctis quibusque patent, et in futuro manifestius patebunt electis omnibus. Qui bene visi in majestate dicuntur, quia tunc apertius videbitur quanta veritatis dignitate omnis divinorum eloquiorum non solum sensus, sed et sermo fuerit prolatus. Possumus excessum ejus intelligere specialiter exaltationem humanitatis ejus, qua excessit omnia, sicut docet Apostolus dicens de Patre: Ut sciatis quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus, quam operatur in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus, supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed et in futuro; et omnia subjecit sub pedibus ejus. Hic est excessus Mediatoris Dei et hominum hominis Jesu Christi. Quem excessum licet Pater operatus sit, ipse tamen secundum divinitatis potentiam nihilominus operatus est, atque complevit. Quaecunque enim Pater fecerit, haec et Filius similiter facit. Et complevit illum in superna Jerusalem, ubi semper videtur pax Dei, quae exsuperat omnem sensum Sed et in sanctis suis magnum excessum complebit, quando post judicium vos usque ad celsitudinem paternae visionis elevabit. Hunc itaque excessum capitis et membrorum in civitate magni regis complendum Moyses et Elias dicebant: quia gloriam exaltationis Christi et Ecclesiae praedixerunt jugiter lex et prophetae. Subjungit autem hoc loco Lucas solus, dicens: Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. Nam iste solus, qui octavi diei mentionem praemisit, nunc speciem resurrectionis describit. Nam in Petro et sociis ejus, ut supra dictum est, omnes designantur electi, qui gravantur somno, dum corpora eorum in tumulis usque ad finem saeculi dormiunt: sed in die resurrectionis evigilabunt, et ad videndam perpetuo gloriam majestatis ejus sublimabuntur. Sed et duos viros stantes cum eo videbunt, id est veritatem sensus legis et prophetarum, quae istam clarificationem praenuntiaverunt. Vel somno erant gravati: quia splendor incomprehensibilis divinitatis premit quodam velut gravi pondere sensus corporis nostri. Et evigilantes viderunt majestatem ejus: quia qui somnum corporis a suo corde excutiunt, et mente vigiles fiunt, ad lucem supernae visionis elevantur.
4.6
Sequitur: Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum: Et haec etiam Lucas, cum de duobus viris loqueretur, sic ait: Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Praeceptor, bonum est nos hic esse; faciamus tria tabernacula, unum tibi, unum Moysi, et unum Eliae: nesciens quid diceret. Discessio Moysis et Eliae a Christo, secundum illud intelligenda est, 164 quod ait Apostolus, quia cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Recedet enim doctrina legis et prophetarum, ubi manifestatio divinae visionis sanctis apparuerit. Petrus vero ad ea, quae cernebat, respondit: Bonum est nos hic esse, virosque jam discedentes cupiebat ibi retinere nova tabernaculorum constructione. Nam quia quo amplius quisque vitae caelestis dulcedinem degustat, eo amplius fastidit omnia quae placebant in infimis: merito ipse nunc visa Domini et sanctorum ejus majestate, repente cuncta quae noverat terrena obliviscitur, et solis his quae videbat delectatur adhaerere; ibique cum Jesu optat habitare, ubi manifestata ejus gloria laetatur, dicens: Domine, bonum est nos hic esse. Quia revera solum hominis bonum est intrare in gaudium Domini sui, et huic contemplando in aeternum assistere. Unde merito nihil unquam veri boni habuisse putandus est, cui, reatu suo exigente, contingit nunquam sui faciem videre Creatoris. Quod si beatus Petrus glorificatam Christi humanitatem contemplatus tanto afficitur gaudio, ut nullatenus ab ejus intuitu velit secerni: quid putamus esse beatitudinis iis qui Divinitatis ejus altitudinem videre meruerint? Et si cum duobus tantum sanctis, Moyse scilicet et, Elia, transfiguratam in monte hominis Christi speciem videre bonum maximum duxit, quis sermo explicare et quis sensus valet comprehendere quanta sint gaudia justorum, cum accesserit ad Sion montem, et ad civitatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et multorum millium Angelorum frequentiam; ipsumque civitatis ejusdem artificem et conditorem Deum, non per speculum et in aenigmate sicut nunc, sed facie ad faciem conspexerint? Tamen beatus Petrus, in eo quod caelesti conversationi tabernacula facienda putavit, nesciebat quid diceret. In illa namque caelestis vitae gloria domus necessaria non erit, ubi, divinae contemplationis luce omnia pacificante, aura adversitatis alicujus timenda nulla remanebit, testante Apostolo Joanne, qui ejusdem supernae civitatis claritatem describens ait inter alia: Et templum non vidi in ea; Dominus enim omnipotens templum illius est, et Agnus. Nesciebat ergo quid diceret, qui mente excesserat; quia in domo Patris, quae in coelis est, domus manu facta necessaria non sit. Nesciebat quid diceret, qui Christum in illa claritate semper ibi retinere volens, non cogitabat quia salvari mundus nisi morte Christi non poterat. Nesciebat quid diceret, qui oblitus est regnum sanctis a Domino non alicubi terrarum, sed in coelis esse promissum: nec recordatus est se suosque coapostolos mortali adhuc carne circumseptos immortalis vitae statum subire non posse.
4.7
Sequitur: Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite. Lucas etiam ita: Haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem. Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. Quia Petrus tabernacula facere quaerebat, obtectu lucidae nubis est admonitus in illa vitae caelestis habitatione domos non fore necessarias, ubi omnia Dominus aeterna suae lucis obumbratione protegit; qui lucem habitat inaccessibilem. Haec enim nubes lucida, quae nunc super discipulos facta est, et obumbravit eos, est illa lux inaccessibilis, in qua Deus habitat. Quae inaccessibilis est viribus nostris, sed acceditur ad eam muneribus divinis. Moyses enim accessit ad caliginem in qua erat Deus. Nam illa caligo, et ista nubes, atque illa lux, idem sunt. Quia et omnis etiam corporea lux, quae prae nimietate claritatis non potest aspici, recte caligo et inaccessibilis dici potest, sicut et oculorum nostrorum reverberatio probat in aspectu solis. De hac nube et luce dictum est in Exodo mystice: Operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud, nec poterat Moyses ingredi tectum foederis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante. De hac similiter et in tertio Regum libro scriptum est: Nebula implevit domum Domini et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini. Tunc ait Salomon: Dominus dixit ut habitaret in nebula. De hac et venerandus Pater Dionysius ait, sicut et alibi meminimus: Divina caligo est inaccessibile lumen in quo habitare Deus dicitur, et invisibili eo existente propter supereminentem claritatem, et inaccessibili eodem per superexcellentiam superessentialis luminum manationis. In hoc sit omnis Deum scire et videre dignus, eum non videndo neque cognosco, vere super visionem et cognitionem factus hoc ipsum cognoscens, quia post omnia est sensibilia et intelligibilia, et prophetiae videns, Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam. His beati Dionysii tam ponderosis verbis consonat et David dicens de Domino: Caligo sub pedibus ejus, et ascendit super cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum. Et posuit tenebras latibulum suum. Caligo namque est ei sub pedibus, quia non ea claritate ab inferioribus cernitur, qua in superioribus dominatur. Ascendit enim super cherubim et volavit: Cherubim quippe plenitudo scientiae dicitur; proinde super plenitudinem scientiae ascendisse perhibetur et volasse, quia majestatis ejus celsitudinem scientia nulla comprehendit. Volavit ergo, quia longe in altum ab intellectu nostro se rapuit. Volavit super pennas ventorum, quia scientiam transcendit animarum. Et posuit tenebras latibulum suum, quia dum caligine nostrae infirmitatis obscuramur, per ignorantiam nostram nobis absconditur, ne a nobis modo in aeterna et intima claritate videatur. Posuit tenebras latibulum suum, quia in ejus cognitione caligat acies mentis universae rationalis creaturae, parumque videt esse quidquid de eo valet agnoscere, ad comparationem eorum quae de ipso se sentit ignorare. Nubes et caligo in circuitu ejus: quia latet in quadam obscuritate incomprehensibilitatis suae, nec agnosci potest a creatura, nisi quantum vult revelare. In hanc itaque nubem intrantes apostoli timuerunt, quia quicunque ad Dei contemplationem sic proficiunt, ut eum in hujusmodi nube obscuritatis arcanorum ejus videant, cum magno metu reverentiae id faciunt. Unde et seraphim, qui eum primi cognoscunt, faciem ejus et pedes velant, et mediis alis volant: ut intelligamus quia et tam sublimis ordo beatissimorum spirituum timidus est circa celsiora et profundiora divinarum visionum, et mediocriter ad deificas scientias attollitur. De praedicta vero nube venit vox Patris, dicens de Christo: Hic est Filius meus, quia de immensa obscuritate divinae incomprehensibilitatis procedit ad nos alta notitia generationis sempiterni Filii Dei, in quam nec genitor est genito prior, nec genitus genitore posterior: quia constat et Patrem sempiterne genuisse, et Filium sempiterne natum esse. Sed cujus fulgorem mentis acies nondum capit, generationem ejus quis enarrabit? Quia vero resplendentem Filii hominis faciem apostoli cernere desiderabant, adfuit Pater in voce, docens eumdem esse Filium suum dilectum; ut discerent ab humanitatis ejus gloria, quam videbant, ad divinitatis ipsius, quae aequalis et consubstantialis est illi, contemplandam suspirare praesentiam. Quod autem ait de Filio, in quo mihi bene complacui, hoc est quod idem Filius alibi testatur: Qui me misit mecum est, et non relinquit me solum, quia ego quae placita sunt ei facio semper. Nam quando de hominibus dixit: Poenitet me fecisse eos, quasi sibimetipsi displicuit in peccatoribus, quos creaverat. In solo autem Unigenito sibi complacuit: 165 quia hunc inter homines hominem creasse eum non poenituit omni modo, in quo peccatum nullum invenit, propter quod se reprehenderet, quasi per poenitentiam; sed plenitudinem totius sanctitatis, quae sibi valde complacuit. Et quod adjunxit, ipsum audite, admonuit eum esse de quo supradictus Moyses populum, cui legem dedit, praemonebat, quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tanquam me, ipsum audietis juxta omnia quaecunque locutus fuerit vobis. Neque enim Moysen et Eliam, id est legem et prophetas, audiri vetat; sed omnibus his auditionem Filii, qui legem et prophetas venit adimplere, praeferendam insinuat, cunctisque veteris instrumenti typis et aenigmatibus lucem evangelicae veritatis anteponendam intimat.
4.8
Sequitur solus Matthaeus, dicens: Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. Humana fragilitas conspectum majoris gloriae ferre non sustinet, totoque animo ac corpore contremiscens ad terram decidit. Omnesque sancti, cum in Dei visione proficiunt, quanto magis Divinitatis interna conspiciunt, tanto magis se nihil esse cognoscent. Audita ergo Dei voce, Petrus et socii ejus in faciem suam ceciderunt, quia quamvis homo ad intelligenda sublimia levetur, ex contemplatione tamen majestatis Dei infirmitatem suae conditionis intelligit. Et quasi statum non habet, qui se ante Dei oculos esse pulverem et cinerem videt. Audierunt enim vocem Patris, quia ex ejus revelatione cognoverunt Filium ei prorsus aequalem, omnia tenentem, omnia implentem, omnia circumplectentem, omnia superexcedentem, omnia sustinentem, ubique totum, incircumscriptum, et incomprehensibilem: et ceciderunt in faciem, quia tanto apud se in suis cogitationibus consternati sunt, quanto eis illud altum erat quod audiebant. Ac naturam et excellentiam Unigeniti Dei cogitantes expaverunt, et vilia de se senserunt in eo quod comprehendebant, dum supernis intenderent, quae ab eis comprehendi non poterant. Hinc et Ezechiel de pennatis animalibus ait: Cum fieret vox super firmamentum, quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas. Animalia namque sanctos designant. Et firmamenti nomine exprimitur incarnatus Unigenitus, per hoc quod in eo natura nostra ad aeternitatem firmata est. Fit ergo vox super firmamentum, cum Pater de Christo dicit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Et tunc animalia stant, alasque submittunt: quia sancti intenta mente supernis intendunt, et virtutes suas humiliant. Stant enim, quando eum, qui super caput, id est super menies, eorum est, intenta contemplatione considerant; et alas demittunt, quia suae virtutes eis vilescunt, dum alta supernae incomprehensibilitatis aspiciunt. Sed et in eo quod dicitur: Hic est Filius, in quo mihi bene complacui, alas submittunt, quia in ejus innocentia et sanctitate videat in quantis ipsi quotidie delinquant, et quam parum de perfectione sanctitatis habeant; et omnem de suis viribus praesumptionem deponunt.
4.9
Sequitur adhuc Matthaeus, dicens: Et accessit Jesus et tetigit eos, dixitque eis: Surgite, et nolite timere. Ad discipulos in infirmitatis suae confusione jacentes accessit per gratiam, et tetigit eos per virtutem, jussitque ut ad opera fortia surgerent; et timorem quem charitas ejicit, abjicerent. Accessit, et tetigit, quia illuminavit et adjuvit. Accedit, sed non tangit; quandoquidem per ejus gratiam illuminamur, sed exigentibus nostris meritis non adjuvamur. Plerumque enim videmus quae agenda sunt, sed haec opere non valemus implere. Nitimur, et infirmamur. Mentis judicium rectitudinem conspicit, sed ad hanc operis fortitudo succumbit. Quia nimirum jam de poena peccati est, ut ex dono quidem possit bonum conspici; sed tamen ab eo, quod conspicitur, contingat per meritum repelli. Sed ad prostratos accessit Dominus, eosque tetigit, et ut surgerent imperavit: quia cum nos infirmitatem nostram subtiliter agnoscentes humiliter jacemus, tunc virtute Spiritus sancti tangimur, et ad robusta opera surgere praecipimur, quae non per timorem, sed per charitatem faciamus.
4.10
Sequitur Matthaeus: Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. Quod et Lucas, dum de Patris voce loqueretur, sic ait: Vox Patris facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus, etc. Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus, evanuerunt servi: ut indubitanter agnosceremus quia solus Jesus est naturalis et unicus Dei Filius, non Moyses aut Elias. Qui igitur in consideratione suae infirmitatis oculos mentis, dum jacerent, defixerant, ipsi surgentes levaverunt eosdem spiritales oculos ad altiores divinae contemplationis. Et tunc neminem viderunt, nisi solum Jesum: quia nullus est in gloria Dei Patris, nisi Dominus Jesus Christus, et ad ejus comparationem nullus sanctorum est aliquid; cessantque voces legis et prophetarum, ubi Pater voce propria declarat Unigenitum suum.
4.11
Sequitur: Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Lucas autem observantiam hujus praecepti refert, dicens: Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quae viderant. Dominus vero visionem ostensae suae majestatis ad tempus taceri jussit, ne si palam vulgaretur in populos, aut dispensationem passionis illius idem populi principibus repugnando impedirent, et sic humanae salutis effectus, qui per sanguinem ejus erat venturus retardaretur: aut certe hi, qui eamdem visionem audientes credidissent, viso crucis opprobrio scandalizarentur. Opportunius autem completa passione ac resurrectione et ascensione ejus in coelum, repletisque Spiritu sancto apostolis, praedicata est; quatenus omnes qui sacramentis ejus initiari voluissent, non solum effectum resurrectionis credere, sed etiam modum resurrectionis ejusdem ab his qui viderant, potuissent ediscere; nec non aeternitatem divinae nativitatis, quam a Patre audierant, cunctis pariter credendam et amandam ipsi praedicarent. His vero de lectione Evangelica dictis, addendum videtur quia sicut in ea Moyses et Elias legem et prophetiam, sic Dominus Jesus Evangelium designare potest; et tamen si ea, quae sunt in lectione, potuerint alicubi minus aperte de verbo evangelicae praedicationis intelligi, referenda sunt ad Verbum quod caro factum est et habitavit in nobis. Ait ergo: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. Filius hominis non absurde intelligitur evangelicus sermo, quia Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, eum genuit, hoc est, ex se protulit. Qui, scilicet, sermo videtur in regno suo, dum clarus et potens apparet, ut et per claritatem illuminet mentes audientium, et per potentiam virtutis sancti Spiritus eas corroboret, quatenus ab eis et intelligatur et opere compleatur. Nec gustant mortem, donec eum talem videant, qui priusquam mortis debitum solvant, ad magnam ejus provehuntur intelligentiam, et magna eum virtute operum adimplent. Nec omnibus Christo assistentibus, hoc est, in fide Christi manentibus, id promissum est et datum, sed quibusdam. Huic autem sententiae verborum Domini subdit evangelista: Et post dies sex, assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et duxit illos in montem excelsum seorsum. Vel: Factum est post haec verba dies octo, et assumpsit Petrum, et Joannem, et Jacobum, et ascendit in montem, ut oraret. Jesus vero, id est Salvator et salutaris, est sermo evangelicus, de quo dicitur: Suscipite verbum insitum, quod potest salvare animas vestras; et: Notum vobis facio Evangelium, 166 quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo statis; per quod et salvamini. Hic ergo salutaris et salvator sermo gratiam in se sancti Spiritus continens, assumpsit Petrum, qui dicitur agnoscens; et Joannem, cujus interpretatio sonat, in quo est gratia; et Jacobum, qui interpretatur supplantator; et assumpsit eos post dies sex, vel octo. Nam quia sex diebus opera mundi sunt creata, per sex dies mundum et opera ejus intelligimus; et quia octo die facta est resurrectio, per octo dies gratia resurrectionis exprimitur. Qui ergo supra mundum ascenderint, et hujus saeculi opera transcenderint, ac futurae resurrectionis immortalem fructum bona conscientia exspectaverint, hi potuerunt a verbo Evangelii in montem sublimis intelligentiae duci; et seorsum, ut a tumultu terrenarum cogitationum sint remoti, ibique claritatem ipsius Verbi in gloriosum aspectum transformati videre. In quem, scilicet, montem ascendit orare: quia ipsum gratiae Verbum, dum coram oculis nostrae mentis in altum celsioris et clarioris intelligentiae progreditur, interpellat quodammodo pro nobis, quoniam spiritales nos facit, et Deo commendabiles. Ascendamus ergo cum Verbo in montem: ut in specie et pulchritudine sua nobis appareat, et prospere procedat et regnet. Nam juxta modum nostrae capacitatis Verbum ipsum nobis et minuitur et crescit; et nisi celsioris prudentiae cacumen ascendamus, non nobis apparet sapientia, non nobis apparet mysteriorum cognitio, non nobis apparet quanta sit gloria, quantus decor in evangelico verbo, sed quaedam vilitas et contemptibilitas nobis in eo videtur. Transfiguratus est ante eos, inquit, et facta est species vultus ejus altera, quia ipse Dei sermo in aliam speciem admirandae pulchritudinis transformatur in oculis eorum, quos assumit, id est docet: et in montem sublimioris intelligentiae ducit, quam videtur eis, quos in infirmo sensu deorsum relinquit. Et facies ejus, sicut sol resplenduit, id est, nitor aspectu pulchritudinis ejus incomparabili ac singulari claritate refulsit. Nihil enim sunt, in ejus comparatione, eloquia singularis doctrinae. Vestimenta vero ejus facta sunt alba sicut nix: et vestitus ejus albus refulgens. Vestimenta Christi, verba sunt Scripturarum, et in oculis alta potentium albescunt ut nix, et refulgent sermones divinarum lectionum. Cum autem nix ceciderit, aves coeli non habent ubi inhabitent, et laetior solito tritici proventu[ nomen aliquod omittitur, ut eges, vel annona] exuberat. Cui rei verba Scripturarum apte comparantur, quae de coelo missa sunt in terram, et jejuna nostrorum pectorum arva fecundaverunt, ac spiritibus aereis tanquam avibus immundis locum non reliquerunt.
4.12
Sequitur: Et ecce apparuerunt illis Moyses, et Elias cum eo loquentes. Vel: Ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias visi in majestate, et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. Moyses et Elias apparuerunt in monte cum Domino, loquentes cum eo, quia lex et prophetae in alto celsioris intelligentiae cernuntur cum Evangelio, ac concordant in dictis suis cum eo. Sed et in majestate cum eo visi sunt: quia sapientibus et spiritualibus effulgent cum illo in gloria divinae excellentiae, et dicebant excelsum ejus, quem completurus erat in Jerusalem: quia pronuntiaverunt futuram celsitudinem ipsius evangelici sermonis, quo scilicet dignitate et potentia foret excessurus omnia in urbe pacis aeternae, ac mansurus absque fine. Hinc et Psalmista cecinit: In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo. Dominus quoque dixit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
4.13
Petrus vero et qui cum illo erant, gravati erant somno: quia corpus quod corrumpitur aggravat animam: et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, ac velut somno quodam corporis pigrum reddit. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo, quia cum mens fortiter eluctata torporem negligentiae et somnum imperitiae superaverit, potest videre majestatem sensuum sacri eloquii, et legem ac prophetiam persistentes cum verbo gratiae Evangelii. Aliter: Petrus et socii ejus erant somno gravati. Somno gravantur sancti, dum ab actione terrena et ab amore temporalium rerum quiescunt, et ab appetitu visibilium mentis oculos claudunt. Qui idcirco non simpliciter dormire, sed somno gravari dicuntur, quia non sine pondere laboris agitur hujusmodi dormitio. Sancti enim viri, qui a mundi operibus non torpore sed virtute sopiuntur, laboriosius dormiunt, quam vigilare potuerunt; quia in eo quod actiones hujus saeculi deserentes superant, robusto conflictu quotidie contra semetipsos pugnant, ne mens per negligentiam torpeat, et ne concupiscentia carnis adversus eam in aliquo praevaleat, et ne ipsi a bono opere et a caelesti desiderio pigri fiant. Et evigilantes, inquit, viderunt majestatem ejus, quia qui exterioribus, ut dictum est, obdormiunt, et in interioribus evigilant, interna mysteriorum penetrant. Hinc est quod sponsa dicit: Ego dormio, et cor meum vigilat. Ac si dicat: Dum exteriores sensus ab hujus vitae sollicitudinibus sopio, vacante mente vivacius interna cognosco. Agit enim talis anima ut hujus mundi inquietam concupiscentiam a se penitus ejiciat, et terrenarum cogitationum strepitum deserat; ac per quietis studium virtutibus intenta vigilans dormit. Neque enim ad contemplanda interna perducitur, nisi ab his quae exterius implicant, studiose subtrahatur. Itaque qui somno gravabantur, evigilaverunt, ac majestatem ejus viderunt: quia qui ab hujus mundi curis obdormiunt, et supernis studiis evigilant, majestatem sacri eloquii contemplantur, et spiritales visiones aspiciunt. Domine, inquit Petrus, bonum est nos hic esse, id est in contemplatione majestatis evangelici sermonis immorari, et legem simul ac prophetias in claritate spiritalis intelligentiae contueri. Quem, scilicet sermonem, vocabat dominum et praeceptorem: quia praeceptis ejus ex charitate servire paratus erat, et ejus doctrinis erudiri volebat. Sed in eo quod tria tabernacula facere tribus quaesivit, nesciebat quid diceret: cum unum sit tabernaculum Evangelii, in quo lex et prophetae morantur. Nam et usque nunc imperitiae notatur, quisquis evangelio et legi ac prophetis tria tabernacula facere cupit; cum haec ab invicem nullatenus valeant separari, unum habentia tabernaculum, id est Ecclesiam Dei.
4.14
Sequitur: Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Quia imprudenter tribus, quasi paribus ac divisis, tria tabernacula offere bat, venit nubes lucida, id est mysteriorum incomprehensibilitas quae et splendet et obumbrat, quia et mentem illuminat ostensione divinorum, et ex toto Deum non manifestat; sed de eo plura tegit quam revelat. Venit, inquam, hujusmodi nubes lucida, et obumbravit mentes eorum obscura luce sua. In quam intrantes timuerunt, propter incomprehensibilia Dei judicia, et propter caetera, quae in Scripturis mente nequiverunt comprehendere. Et de tanta mysteriorum incomprehensibilitate venit vox Dei dicentis de sermone Evangelii quia hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Processit enim ex Deo, et per Deum incarnatum datus est idem gratiae sermo; omnemque perfectionem justitiae, quam mortales capere possunt, continet; et omne Dei beneplacitum declarat. Propter quod et de eo dicit, in quo mihi bene complacui. Unde et Apostolus ait: Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem; nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero fit melioris spei, per quam proximamus ad Deum. Et item: Nam si illud prius culpa 167 vacasset, non utique secundi locus inquireretur. Et ideo Testamentum Vetus, quod datum est per servum, retinet in se vilitatem servitutis; Novum vero, quod datum est per Filium, possidet honorem filiationis, de quo dicitur: Hic est Filius meus dilectus; et additur de eo, ipsum audite: quia quidquid lex justitiae et prophetae promulgaverunt in eo continetur, et multo amplius. Ait enim Dominus ibi: Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis; haec est enim lex et prophetae( Matth. VII, 12). Et de majore justitia quae est in Novo, quam in Veteri: Audistis, inquit, quia dictum est antiquis: Non perjurabis, reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis, non jurare omnino. Itemque: Audistis quia dictum est: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et alia multa hujusmodi. Quia ergo Novum Testamentum continet omnia quae Vetus jusserat, et alia multa adhuc sacratiora; et ideo solum novum jubemur audire, id est praeceptis ejus obedire.
4.15
Sequitur: Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. Quia videlicet nos, audita divini sermonis excellentia, quae in Novo Testamento est, cadimus in faciem, id est humiliamur, et erubescimus quod non ut decuit eum honoravimus obediendo illi reverenter in omnibus, ideoque nimis timemus ne ob id damnemur. Et accessit Jesus, et tetigit eos, dixitque eis: Surgite, nolite timere. Quia nimirum ipse sermo evangelicus nobis per cognitionem nostri reatus in poenitentia jacentibus fit quodammodo propinquior, ac tangit nos manu sententiarum suarum, et ad bene operandum surgere praecepit, ac de caetero timorem excutit. Cur enim jam timeat, qui ex poenitentia erigitur ad fortia virtutum opera? Nam et perfecta charitas foras mittit timorem. Levantes autem oculos suos neminem viderunt, nisi solum Jesum, id est Novum Testamentum. Ablata enim nube, et evanescentibus Moyse et Elia, Christus solus cernitur; quia legis et prophetarum umbra discedente, verum lumen, coruscante gratia Evangelii, splendet. Ubi enim legis et prophetiae umbra recedit, quae suo velamine mentes hominum tegebat, utraque reperitur in Evangelio. Nam cum tres essent, unus est factus. Tres in principio visi sunt, unus in fine. Quia lex, et prophetia, et Evangelium, quando secundum litterae superficiem attenduntur, tres videntur: quando secundum interiorem sensum inspiciuntur, unus apparet. Lex enim et prophetiae, juxta spiritalem intellectum, nihil aliud sunt quam doctrina evangelica. Hinc jam de monte descendentibus, id est de altitudine sublimioris intelligentiae et contemplationis ad ima communis conversationis redeuntibus, praecipitur visionem hanc nulli dicere, nisi post Domini resurrectionem. Nemini enim narranda est claritas sacri eloquii, quae sapientibus in alto hoc contemplationis jam ostensa est, nisi qui Christum resurrexisse jam credidit, quia nec ipse nisi post resurrectionis suae triumphum discipulis, ut Scripturas intelligerent, sensum aperuit. Unde et Apostolus hanc speciosae claritatis gloriam, qua divinus sermo interius refulget, quibusdam celabat, dicens: Nihil me judicavi scire inter vos, nisi Jesum, et hunc crucifixum. Aliis vero jam provectis aperiebat, de quibus ait: Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Minoribus enim minora praedicari debent, et majoribus majora: unusquisque juxta modum capacitatis suae doceatur. Eis ergo qui magnum sensum habent, et in novitate vitae ambulant, dicenda est celsa visio clarificationis divini sermonis. Unde et nunc, sicut et superius, potest ipse sermo filius hominis intelligi. Qui scilicet sermo quasi perimitur et velut inter mortuos computatur ab illis, qui graviter in eum peccant; et quasi non sit, eum transgredi et conculcare non verentur. Quibus, dum tales sunt, dicere non debemus ejusdem divini sermonis clarificationem; ne sanctum canibus et margaritas porcis dedisse culpemur. Sed si idem sermo resurrexerit in eis per poenitentiam ipsorum et vitae meliorationem, tunc jam dici potest eis visio claritatis ejus, quae rursum apparet ad alta tendentibus. Sed hanc lectionem, prout caelitus nobis datum est, exposuimus et ejus mysteria patefecimus, quatenus omnes qui haec agnoverunt, adjuvante Domino, sic vivere studeant et supernis intendant, ut de his quae dicta sunt gaudere et in praesenti saeculo mereantur et in futuro, per Jesum Christum Salvatorem nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, ante omnia saecula, et nunc, et in omnia saecula. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note