Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae et exhortationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10622 Hoetex
5.1
HOMILIA V.
5.1
IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM: Dixit Dominus Jesus discipulis suis parabolam hanc: Assimilatum est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. Et reliqua.
5.2
In hac lectione monemur ut fratribus in nos peccantibus dimittamus, si nobis a Deo, quae in eum peccavimus, dimitti volumus; aut potius si ea quae jam nobis dimisit, ne rursum a nobis exigat, optamus. Ecce enim servus, qui decem millium talentorum erat debitor, universi debiti relaxationem a domino suo consecutus esse narratur: sed quia ipse postmodum conservo suo denarios centum dimittere noluit, omnia quae sibi a domino fuerant dimissa coactus est reddere. Debuisset enim conservo libenter dimittere minora, qui sibi noverat a domino dimissa fuisse majora. Sed jam verba sacrae lectionis seriatim videamus. Assimilatum est, inquit, regnum coelorum homini regi, quia videlicet sicut iste rex fecisse describitur, sic in regno coelorum fieri decretum est. Regnum autem coelorum vocatur etiam in hoc saeculo Ecclesia fidelium: quia dum coelestem in terris vitam pro posse suo ducere student, jam in eis Dominus quasi in angelis regnat. Et ob insigne meritum eorum, tota simul Ecclesia, cujus ipsi membra sunt, appellatur regnum coelorum; licet in ea multi, qui plus terrena quam caelestia quaerunt, nec in suis moribus adhuc Christum, sicut oportet, regnare sinunt. Homo autem rex, cui regnum istud assimilatum est, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus intelligitur, de quo alias scriptum est: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam, accipere sibi regnum, et reverti.
5.3
Qui voluit rationem ponere cum servis suis, quia placuit ei requirere in judicio rationem eorum quae quisque fuerit operatus. Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem millia talenta. Incipit nunc rationem ponere, quoniam sicut Petrus ait: Tempus est, ut incipiat judicium a domo Dei. Incipit rationem ponere, quando per infirmitatis molestiam ad lectum et ad mortem pertrahit homines, ut eos de singulis actibus suis in judicio discutiens, rationem reddere cogat. Dum ergo sic coepisset rationem 168 ponere, id est ad mortem quoslibet per aegritudinem urgere, ut cogitarent jam quasi ante tribunal se esse positos ut ei rationem redderent; oblatus est ei, hoc est per ministerium angelorum ad mortem coactus est unus qui debebat ei decem millia talenta, id est multorum gravium peccatorum perpetrationis reus tenebatur. Denarius enim numerus plenitudinem divinorum significat mandatorum, propter legis decalogum. Millenarius vero consummatam perfectionem. Talentum autem dicitur esse maximum inter omnia ponderum genera. Decem ergo millia talenta perfectionem gravium multorumque criminum designant, quae per plenariam transgressionem mandatorum Dei sint facta. Et tam gravi debito constrictus erat iste, qui nunc dicitur oblatus fuisse regi, id est qui ad mortem in infirmitate per angelos urgebatur. Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi. Non habebat unde redderet, quia ex seipso habebat unde in culpam caderet; sed ex seipso non habebat unde ad veniam resurgeret. Et ideo jussit eum Dominus venundari, id est possidendum daemonibus in aeternam damnationem tradi, et poenas de illo sumi. Et uxorem, id est carnalem voluptatem ejus et concupiscentiam, et filios, id est iniqua ejus opera; et omnia quae habebat, id est verba et cogitationes ejus. Venditur enim cum uxore et filiis et omnibus quae habet, ut debitum reddat, qui per mortem corporis ab hac vita subtrahitur; et cum reatu carnalis suae voluptatis et cupiditatis, et operum atque verborum et cogitationum traditur malignis spiritibus in aeternum possidendus; ut per petuas luens poenas, divinae justitiae satisfaciat. Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Tunc servus domino procidit et ut venditionem, id est damnationem effugiat, submissus obsecrando deposcit; cum is qui propter peccata sua imminentem sibi mortem, utpote damnandus metuit, humiliter se subdit divinae clementiae, et per veram poenitentiam ac puram animi intentionem convertit ad Deum, promittens se in reliquo redditurum Deo omnia quae debet illi, si impendentem sibi sententiam mortis evaserit. Qui enim universa quae male egit emendat, et deinceps religiose vivit, omnia quae debebat Domino reddit. Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Servus humiliter petebat dilationem, et dominus misericorditer concessit remissionem. Nam dimisit eum, id est proprio arbitrio relaxavit, concedens ei rursus spatium vivendi. Et per concessionem ac poenitentiam, dimisit ei debitum omne culparum. Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios. Et tenens suffocabat eum dicens: Redde quod debes. Dum servus esset in angustia praedictae districtionis, stabat quodammodo positus ante faciem domini. Sed quando dimissus est, ut juxta voluntatem liberi arbitrii sui bonum adhuc sive malum facere posset; tunc a domino suo egressus est, Dominus enim Deus ubique est, nec potest alicubi quisquam egredi, ubi ipse non sit. Sed, ut dixi, tunc egressus est, non loco, sed relaxatione sui servus a domino, quando rursum dimissus est arbitrio suo. Egressus autem invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios. Conservus iste alius homo erat, qui Christo regi cum hoc servire proposuerat. Sed debebat ei centum denarios, quia peccaverat, in eum aliquas illi injurias faciendo. Centum enim denarii significant peccata quae homo in hominem committit; sicut decem millia talenta significant ea quae in Deum agit: quia sicut quantitas centum denariorum exigua est ad comparationem quantitatis et numeri decem millium talentorum; ita quidquid in nos homo peccat, exiguum est et rarum ad comparationem culparum quas in Deum nocte et die et singulis horis committimus. Licet enim centenarius perfectionem significet; multo tamen pleniorem consummationem designat millenarius. Talentum quoque mira granditate superat exiguitatem denarii. Ex quibus liquido demonstratur quod ea quae nos in Deum peccamus magna et multa sunt, ea vero quae homines in nos peccant exigua sunt et pauca. Et idcirco si Deus libenter nobis tot et tanta mala, quae in eum commisimus, dimittit, multo facilius nos hominibus dimittere debemus pauca et parva quae in nos ipsi deliquerunt. Sed iste servus non sic agere voluit. Invenit enim, ut dictum est, unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum. Tenebat eum, quia nolebat ei dimittere quod in se peccaverat. Et suffocabat eum, id est coangustabat spiritaliter, et exstinguere nitebatur in reatu peccati in se ab eo commissi. Debitorem enim conservum, id est fratrem in se peccantem tenet, qui non dimittit ei quod in se peccavit; sed memoriam injuriae quam ab eo passus est in corde suo reservat. Quem et suffocat, dum animam ejus spiritaliter strangulat, et opprimit, atque coangustat in periculo peccati, non dimittens ei quod in se commisit, sed alligans eum in culpa. Redde, inquit, quod debes, id est jam nunc sine mora persolve mihi rectum de omnibus injuriis quas mihi fecisti. Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Procidens conservus ejus, rogabat eum, quia humiliter ab eo saltem dilationem postulabat, dicens: Patientiam habe, id est patienter exspecta me; et omnia reddam tibi, hoc est universa quae in te peceavi emendabo tibi, et bene deinceps me ergo te habebo. Ille autem noluit; sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. Noluit conservum suum patienter exspectare ut posset emendare, noluit inducias illi concedere; sed absque reverentia domini sui abiit, et misit eum in carcerem. Abiit, hoc est, apostatando et in deteriora retrorsum cundo, perrexit; et misit eum in carcerem, donec redderet debitum, id est, quantum ad suae voluntatis malignam obstinationem demersit eum in infernum, donec pro culpa sempiternas persolveret poenas. Sunt enim nonnulli malignae mentis homines, quorum iste servus imaginem tenet, qui gravium peccatorum quae ipsi perpetraverunt immemores, si et leviter culpa fratris in se peccantis offendantur, in tantam obstinationem prorumpunt, ut, quod dictu quoque nefas est, optent fratem suum aeternis ante perire suppliciis, quam quod in se peccaverat, indulgeant. Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde. Et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant. Conservi ejus hoc loco sacerdotes et religiosi viri intelliguntur, qui videntes ea quae nequiter in fratrem ab eo fiebant, contristati sunt valde. Et venerunt, et narraverunt haec omnia domino suo: quia redierunt ad cor suum, et ibi divino conspectui intendentes, conquesti sunt in precibus suis coram eo de his omnibus. Vel sancti angeli possunt intelligi conservi. Cum enim Joannes in Apocalypsi vellet angelum adorare, dixit ei angelus: Vide ne feceris, conservus tuus sum et fratrum tuorum. Conservi ergo sunt angeli, qui viderunt ea quae fiebant a malo servo, et contristati sunt valde: quia nobis ad custodiam deputati, cuncta quae facimus diligenter aspiciunt, et de bonis actibus nostris laetantur, de malis vero contristantur. Non tamen tristitia possunt affici, quia perfecte beati sunt; sed hoc, quod eis mala nostra displicent, vocatur eorum tristitia. Valde ergo contristati sunt, id est valde displicuit eis quod inique fieri viderunt. Et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant: quia ipsi cuncta quae gerimus, sive bona, sive mala, renuntiant Deo, ut sciant quid ipse de his omnibus 169 fieri jubeat. Tunc vocavit illum dominus suus, et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Ingratum servum Dominus rursum vocat; et cur ipse misericordiam consecutus a Domino misereri conservo noluerit arguit; cum illum, qui perceptae a Deo indulgentiae immemor noluit indulgere fratri quod in se peccaverat, ad mortem per corporis infirmitatem revocat, et sic ad judicium: atque peccata etiam illa in caput ejus denuo replicat, quae sibi jam fuisse per poenitentiam dimissa gaudebat. Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Unde et subditur: Et iratus dominus ejus, tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Qui enim fratri indulgere noluit, sed eum in carcerem pro debito misit, merito ipse indulgentiam quam perceperat, amisit, et in manus tortorum venit. Nam quisquis hominem ad imaginem Dei factum a peccato non solvit rogatus, sed obduratione mentis suae, quantum in se est, tartareo carceri puniendum tradit, Deo est odibilis, et eamdem sibi damnationem indubitanter acquirit. Iratus est ergo dominus ejus; id est asperitatem justae ultionis in eum exercuit. Non enim in natura sua Deus irasci potest, qui semper tranquillus et incommutabilis permanet; sed iratus videtur eis quibus vindictam reddit. Ideoque vindicta ipsa vocatur ejus ira. Iratus itaque tradidit eum tortoribus, hoc est malignis spiritibus, qui torquerent eum in inferno, quoadusque redderet universum debitum, id est sine fine. Quisquis enim semel traditus irrevocabiliter fuerit crudelibus angelis, quorum officium est reprobos torquere, nunquam ulterius valet debitum reddere: quia non potest per poenitentiam et opera bona quod male gessit emendare, et propterea semper cogitur poenas sustinere. Ad quid autem haec parabola tendat, consequenter Dominus subdendo manifestat: Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Sicut autem a servo cuncta quae dimiserat repetiit, eumque, cum non posset reddere, damnavit, quia ille conservo suo dimittere noluit; sic et Pater meus a quolibet ex vobis iterum exiget quidquid illi per poenitentiam dimisit; ille fratri suo cuncta quae in se peccavit ex corde non dimiserit. Ita vos singulos Pater meus ad judicium revocabit, et quae misericordia flexus primum dimisit, repetet, vosque tortoribus angelis tradet: si non remiseritis unusquisque fratri suo peccatum omne quod in vos frater ille commisit; et remiseritis illud non simulatorie, sed veraciter de cordibus vestris, ut non remaneant in corde cum remiseritis illud ore. Non tamen per seipsum Pater hujusmodi judicia faciet, sed per Filium: quia, sicut Apostolus testatur, Judicabit Deus occulta hominum per Jesum Christum. Idcirco de cordibus vestris remittendum est fratris peccatum, quia judicabit Deus occulta hominum, ne nunc in occultis cordium nostrorum latere illud videat, et tunc manifestam pro hoc damnationem inferat. Misericordiam et charitatem erga proximum habere studeamus, remittentes ei misericorditer quod in nos deliquit, et puro corde illum diligentes, ut et nos similem vicissitudinem a pio judice nostro consequamur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note