Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae et exhortationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10622 Hoetex
6.1
HOMILIA VI.
6.1
IN EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM: Postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. Et reliqua.
6.2
Praeclaram hujus diei festivitatem celebrantes gratulemur super beneficiis in ea nobis divinitus concessis. Nam neque Virgo, quae de sancto Spiritu concipere digna fuit; neque Filius, quem ita genuit, purgatione indiguit: sed in eorum purgatione nostram purgationem Deus praeparavit ac praefiguravit, qui multis sordibus infecti multimoda purgatione indigemus. Quae igitur de Domino nunc historialiter in evangelica lectione narrantur, de nobis spiritualiter intelligantur: quia si membra vel corpus ejus sumus, ipse in nobis est; et quae de nobis fiunt, et de illo recte fieri dicuntur. Nam et corpus Christi, quod est Ecclesia, vocatur Christus, Apostolo dicente: Sicut corpus unum est, et membra habet multa; omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt: ita et Christus. Unde patet quia simul universi fideles cum capite suo sunt Christus, quod et ex multis aliis Scripturarum locis probari potest. Cum ergo de purgatione Christi loquimur, ad illam ejus partem quae purgatione indiget referamus, id est ad corpus. Itaque vel ad corpus, vel ad quodlibet membrum ejus mystice referatur quod nunc historialiter de capite legitur: quia postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino. Dies enim purgationis populi fidelium vel Ecclesiae, id est corporis Christi, impleatur quidem quotidie, dum unusquisque eorum magis ac magis purgari atque mundari jugiter satagit; sed impleti non erunt ex toto, nisi in fine saeculi. Finis tamen saeculi est unicuique hora obitus sui, et qui mundatus a peccatis omnibus in obitu suo repertus fuerit, impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi. Nam quadraginta diebus secundum legem fiebat ista purgatio, et quadragenarius numerus vel spatium quod est usque ad finem saeculi, vel tempus vitae uniuscujusque nostrum significat. Expleto igitur tali quadragenario, impleti erunt dies purgationis vel Ecclesiae vel cujuslibet justorum. Ita enim lex loquitur: Mulier si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus, juxta dies separationis menstruae; et die octavo circumcidetur infantulus. Ipsa vero triginta diebus manebit in sanguine purificationis suae. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purgationis ejus. Et quae est ista mulier, nisi electorum Ecclesia, vel praedicatorum persona? Haec enim suscepto verbi Dei semine parit ex eo masculum, id est per praedicationem spiritualiter gignit fortem et novum populum electorum. Dies quadraginta purgationis ejus, qui dividuntur in septem et triginta tres, si separatim exponantur, possunt ob confirmationem bis idipsum significare, quod conjuncti semel significant. Nam ista mater cum sua prole est immunda septem diebus, quoniam sancta Ecclesia, vel praedicantium persona, cum his quos in fide genuit, non est absque aliqua sorde peccati toto tempore praesentis vitae, quod septem diebus agitur. Videt enim aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae. Et inde manet immunda, juxta dies separationis menstruae: quia sicut menstrua separatur a conventu mundorum in diebus immunditiae suae, sic et ista separatur a conventu angelorum in diebus mortalitatis suae. Menstrua enim aliena carne non 170 tangitur, sed fluxu immunditiae suae polluitur; et significat animam quae non actu, sed cogitatu sordido latenter inquinatur. Sic et sanctorum Ecclesia, vel electa anima, dum in carne peccati vivit; quamvis non opere, tamen cogitatione peccati multoties sordidatur; et ideo beatorum societate angelorum adhuc indigna judicatur. Octavus autem dies, in quo circumciditur infantulus, dies est baptismatis, in quo neophytus quisque exuitur labe primae generationis, et ascendens de lavacro fit particeps resurrectionis Christi, quae die octavo mundum illustravit. Nam propterea diem octavum, quo parvulus circumciditur, non ad tempus aeternae resurrectionis omnium, sed ad resurrectionem Christi, id est ad baptismum cujuslibet nostri retulimus; quia ipse parvulus, postquam erat circumcisus, non ingrediebatur sanctuarium nisi impletis diebus triginta tribus; sicut et unusquisque nostrum, licet sit baptizatus, non tamen supernae beatitudinis templum ingredi valet, nisi decurso mortalitatis vitae spatio, quod per dies triginta tres designatur. Totus enim hic numerus ex ternariis coastat, et fidei tempus significat. Cum filio igitur circumciso manet triginta tribus diebus mater in sanguine purificationis suae; quia cum quolibet electo baptizato sancta mater Ecclesia, quandiu per fidem ambulat et non per speciem, non potest ex toto mundari a sanguine purificationis suae, id est a peccato quo se jugiter purgare studet, et ad perfectum nequit, dum adhuc mortale corpus gerit. Unde Psalmista: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Et Salomon: Non est homo justus in terra, qui faciat bonum et non peccet. Et discipulus ille, quem diligebat Jesus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Constat ergo quia omnes qui in carne peccati vivunt, peccati sordem ad purum exuere non possunt. Unde adhuc de Ecclesia matre subditur: quia omne sanctum non tanget; illud videlicet perfectissimae puritatis, quod habent angeli; nec ingredietur sanctuarium, subauditur patriae caelestis, donec impleantur dies purgationis ejus, id est donec peractum sit ei tempus vitae mortalis, in quo purgatur assidue, sed perfectionem purgationis in eo non assequitur. Tanta quippe est et tam perseverans inquinatio, quam immundus spiritus humano generi per Evam infudit, ut ex toto purgari nequeat, nisi cum vitae mortalis aut saeculi terminus advenerit. Sed sicut per Evam venit inquinatio, sic per Mariam revertitur emundatio. Tunc autem erit purgationis et emundationis perfectio, cum justi in resurrectione triumphantes dixerint: Ubi est, mors, contentio tua? Ubi, mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis, peccatum est. Talibus itaque modis implentur dies purgationis populi Dei, secundum legem Moysi. Sed eum dies purgationis sic impleti fuerint, deferent eum angeli in supernam Jerusalem, ut sistant eum Domino, mansurum ibi perenniter coram eo. Et hoc fiet; scriptum est in lege Domini: quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. Scimus enim quia lex spiritalis est; et spiritaliter loquens spiritalem vulvam significat, et spiritalem masculum. Hic namque masculus est fortis ac novus electorum Christianorum populus, vel unusquisque eorum. Et quoniam Ecclesia, secundum Isaiam, diu sterilis fuerat; iste populus ex ea spiritaliter nascens, aperuit vulvam ejus, id est genitale secretum ipsius: unde nemo taliter antea natus fuerat. Omne vero significat universitatem: quod hic ponitur, eum dicitur omne masculinum; quia populus iste catholicus est, et omnes electos in se continet. Hic ergo spiritalem Ecclesiae vulvam, sicut diximus, aperiens vocabitur sanctus Domino, id est vocabulum et laudem sanctitatis in regno supernae beatitudinis obtinebit; ut in omni sanctitate beatis aequatus angelis, perenniter assistat conspectui gloriae Creatoris. Et ideo Christus Dominus, et sanctissima ipsius genitrix purgationem legis observavit, ut omnes quos membra sua noverat futuros ita purificaret, ut ad hanc gloriam pervenire dignos faceret. Ipse enim, ut et supra dictum est, aut Virgo mater ejus, purgatione non eguit: quia Spiritus sanctus eam ab initio jam purificaverat, et ille tam mundam in ejus utero carnem sibi creavit, ut per eam efficiat suorum carnem ita mundam ut sunt angeli: sed et animam ibi tam sanctam assumpsit, ut per eam reddat animabus omnium suorum illam sanctitatem quae manet in angelis. Sed quoniam ipse in suis est, quod agitur de suis, ut et praemissum est, dicitur agi de ipso, quia ipsi sunt corpus ejus. De quo scilicet corpore subjungitur: Et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. Nam tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, sicut disseruimus; et ut darent hostiam pro eo, juxta id quod dictum est in lege Domini, par turturum, id est, parem castitatem corporis et animae ejus, aut duos pullos columbarum, id est carnis et cordis ejus patientiam. Turtur enim castissima avis est, et vivo ac mortuo socio indissolubilem fidem conservans: columba vero felle et amaritudine caret. Ideoque par turturum designat castitatem interioris et exterioris hominis; ac duo columbarum pulli, patientiam fortis ostensam et intus in mente servatam. Offerunt igitur angeli hostiam secundum legem, id est par turturum, vel duos pullos columbarum, pro sanctorum populo, vel pro quolibet electo, quem exhibent Deo, cum merita castitatis ejus quam corpore et corde servavit, aut patientiae quam intus et foris custodivit, repraesentant Domino. Castitas vero magis ad confessores, et patientia plus pertinere videtur ad martyres. Et quia nullus electorum est, qui aut in ordine confessorum, aut in ordine martyrum non computetur, ideo ad hostiam populi Dei sufficit par turturum, aut duo pulli columbarum. Per pullos enim columbarum potius quam per columbas hoc loco patientia designatur, quia qui sicut oportet patientiam custodiunt, hi apud se parvuli et infimi sunt, et majores imitando jugiter crescunt. Totum ergo simul populum electorum completa generali resurrectione deferent angeli gaudentes in supernam Jerusalem, cum hostiis bonorum operum, ut sistant eum Domino; et ab ascensione Redemptoris non cessaverunt eum in singulis, cui migrant, illuc deferre, quando impleti sunt dies purgationis cujusque.
6.3
Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon. Et homo iste justus et timoratus, exspectans consolationem Israel; et Spiritus sanctus erat in eo. Et responsum acceperat a Spiritu sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Et venit in spiritu in templum. Homo iste sanctum Israeliticae gentis populum designat, qui adventum Redemptoris diutius exspectavit et ab eo de miseriis exsilii hujus liberari speravit. Unde et Simeon vocatur, quod est audiens tristitiam: quia populus ille fidelis tristitiam expulsionis suae de paradiso, et amissionis aeternalium bonorum per Scripturas audire consueverat; ideoque super his consolationem divinitus sibi venturam exspectabat. Alia interpretatio Simeonis est, exauditio, quia populus Hebraeorum exaudire solebat Deum jubentem, ut Deus eum exaudiret orantem: non enim est nunc sermo nisi de electa parte ejus. Propter quod et homo dicitur, quia uti ratione noverat in cognitione divinorum, et in exquisitione evasionis hujus miseriae. Et hic erat in Jerusalem, hoc est in civitate magni regis, per quam jurare prohibemus; in civitate Dei, quae est Ecclesia. Jerusalem enim et supernae beatitudinis regnum, ut supra diximus, significat, et Ecclesiam justorum adhuc in terris peregrinantium. In hac ergo Jerusalem, hoc est in numero 171 fidelium, erat jamdiu populus Hebraeorum, quando puer ad templum portabatur; hoc est in exordiis apostolicae praedicationis, quando, per Christum patefacto coelorum ingressu, novellus Christianorum populus in suis, qui de hoc saeculo migrabant, deferebatur jam illuc per angelos. Nam electus ille Hebraeorum populus tandiu perseveravit, donec gratia Novi Testamenti per novos doctores ubique praedicari coepisset, et multi credentium patriam aeternae felicitatis transitu beato intrarent. Et homo iste, per quem mystice populus ille sanctus intelligitur, justus erat; quia idem populus Deo serviens, quae Dei erant Deo reddebat. Justitia enim dat unicuique quod suum est; et Dei est humana natura, ut ejus voluntati deserviat; ideoque juste agit omnis homo qui obtemperat Deo. Et timoratus erat ipse populus; quia vel timore legis, vel timore charitatis Deum metuebat. Sed et consolationem Israel exspectabat, quia sollicitus praestolabatur inter pressuras hujus exsilii quando populum suum Dominus adventu suo consolari dignaretur. Nam et Spiritus sanctus erat in eo, quia justificari per legem non valuisset, nisi occulta sancti Spiritus gratia per Christi fidem eum justificasset. Et responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini; quia hoc ejus desideriis et orationibus coelestis inspiratio revelaverat quod in fide victurus esset, nec mortem perfidiae subiturus, donec videret in carne praesentem Deum a Deo prae suis participibus unctum, qui participationem ipsam et in vocabulo demonstrarent, ut a Christo Christiani vocarentur. Et venit in Spiritu in templum; quia quo omnes justi post resurrectionem in suis corporibus venturi sunt, illuc ipse spiritu per contemplationem et propheticam visionem frequenter venit, intrans, scilicet in sanctuarium Dei, et intelligens in novissima.
6.4
Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum. Et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum. Quod parasti ante faciem omnium populorum. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. Puerum Jesum, juxta quod superius tractatum est, intelligere debemus in novo credentium populo, quoniam Ecclesia est corpus ejus, et omnes sancti membra ipsius: ideoque quod de capite narratur, de corpore vel membris nunc intelligatur. Ad hoc enim spectat et quod ipse dicturus est: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Itaque puer Jesus sic nunc accipiatur ac si diceretur, novellus Christianorum populus. Sed qui sunt parentes ejus, nisi angeli? Nam et ipsi quamdam spiritalis consanguinitatis parentelam se demonstrant habere nobiscum, ubi nos fratres suos in Apocalypsi vocant, dicendo: Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri. Hi ergo parentes inducunt nostrum puerum, sicut et superius declaratum est, in coelestis sanctuarii templum, vel in obitu singulorum, vel in resurrectione omnium. Et hoc, ut faciant secundum consuetudinem legis pro eo; quia ritu legis expleta purgatione praesentant eum Domino cum bonorum oblationibus meritorum. Vel isti parentes intelligi possunt sancti praedicatores, qui quoniam in Petro claves regni coelorum acceperunt, aperiunt illud novo fidelium populo; et in templum ejusdem regni coelestis eum inducunt, dum absolvunt eum et benedicunt atque rogant ut hinc migrans illic suscipiatur. Et hoc agunt ut ritum legis expleant, quia taliter eum suis orationibus in illud beatitudinis sanctuarium inducunt, ut sicut lex decreverat expletis in fine diebus purgationis: sistant eum Domino cum oblatione meritorum ejus. Potest etiam puer iste, qui in templum inducitur, illos nunc significare, qui ad fidem venientes in Ecclesiam inducuntur. Nam et hanc inductionem sic agunt sancti Patres, ut consuetudinem legis observent; quia, expleta in baptismo purgatione, introducunt eos ad sanctum altare consecrandos victima divinae eucharistiae. Itaque dum a suis parentibus, id est ab angelis, vel a praedicatoribus tempore fulgentis evangelii novellus fidelium populus, quasi puer, coepisset in suis qui de hac luce migrabant, sicut disseruimus, in supernae sanctitatis ac beatitudinis templum induci, vel in his qui ad fidem veniebant, in Ecclesiam adduci; accepit eum et ipse Simeon in ulnas suas, hoc est et ipse religiosus Hebraeorum populus ulnis charitatis amplexus est eum sicut dilectissimum. Amplexio quippe charitatem, et ulnae fortia designant opera: ideoque in ulnas suscipere, et robustis operibus dilectionis amplecti. Taliter ergo suscepit eum in ulnas suas, hoc est in brachia portans eum in fortibus magnae charitatis operibus: et benedixit Deum, qui sibi praesentem ostenderat novae gratiae populum, ingredientem jugiter regni coelestis habitaculum, et ait: Nunc, id est post datam gratiam, dimittis, Domine, servum tuum in pace, id est relaxas de ergastulo praesentis exsilii me, qui sub legis servitute premebat, ut jam ad coelestis habitationis patriam in pace transeam, ligato per Christi trophaeum mortis principe, secundum verbum, quod mihi dixeras de adventu gratiae. Quia ecce jam vel in se, vel in suis, viderunt oculi mei, Domine, salutare tuum, id est Jesum tuum, qui salutaris sive Salvator interpretatur, et qui missus est a te mundum salvare. Quod scilicet, salutare parasti ante faciem omnium populorum, ut ab omnibus populis qui sunt in orbe, videri facias oculis fidei Salvatorem mundi. Parasti, inquam, eum lumen ad revelationem gentium, ut splendore claritatis ejus fugentur tenebrae, quibus velabantur corda gentilium, ne illustrarentur divina cogitatione: et gloriam plebis tuae Israel, ut ipse sit gloria plebis Israeliticae credentis, quae semper tua fuit. Magna enim gloria est Hebraeis credentibus, quod ex eorum genere carnem assumpserit Deus, qui et gentes per fidem suam illuminavit, dicens: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. Unde pulcher Ecclesiae mos inolevit ut fideles in hac celebritate cereos sive candelas efferant. Nam quia Christus hodie in templo est oblatus, ipsi mystica oblatione sua hoc ipsum repraesentant; dum singulis recurrentibus annis ad domum Dei cereos in hac die portant. Cereus enim, vel candela, Christum significat. Et quia unusquisque devotus ad hanc solemnitatem veniens, Christum lumen verum affert in pectore, ideo convenienter cereum praesentat in oblatione. In cereo quippe tria offeruntur, cera, lychnus et flamma: cera, quam apis virgo confecit, significat Christi carnem, quam virgo Maria genuit; interior autem lychnus, animam; flamma vero superior, divinitatem. Nec inveniri aliquid in creatura potest, quo congruentius significaretur Christus. Sed et hoc auget decus festivitatis hujus, quod ad eam, prout decuit, versa est gloria magnae processionis illius, quam in isto mense, qui Februarius, id est purgatorius dicitur, agere solebant Romani veteres anno quinto civitatem lustrantes, id est circumeuntes; et, ut putabant, a peccatis quae per quinquennium illud commiserant, purgantes. Lustrare enim, et circuire significat et purgare. Et haec nostra festivitas est purgationis, ideoque competenter ad eam translata est processio purgationis, quamvis longe dissimiliter fiat a nobis, quam fiebat ab ethnicis. Et lectio igitur evangelica, et festivitas, et tempus ejus, purgationem significant ut per haec omnia nos, qui purgatione indigemus, purgari mereamur cooperante Christi gratia, cui cum Patre et Spiritu sancto omnis honor et gloria, et antequam mundus esset, et nunc, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note