Homiliae et exhortationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10622 Hoetex
7.1
172 HOMILIA VII.
7.1
IN EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM: Ibant parentes ejus per omnes annos Jerusalem, in die solemni Paschae. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem: et non cognoverunt parentes ejus. Et reliqua.
7.2
Religiosi parentes Salvatoris, juxta praeceptum legis per singulos annos ibant in Jerusalem ut legem audirent, sacrificiis participarent, solemnitatibus interessent, et ejus adhuc umbrae serviebant cujus veritatem tenebant. Significabant autem Judaeos, ex quibus carnem Dominus assumpsit, et qui veteris observantiae ritum jugiter custodiebant. Ipse vero mystice duodecim annorum factus est, quando ei praedicatio ad hoc usque profecit ut duodecim apostolis committeretur, qui per eam quatuor orbis partibus notitiam summae Trinitatis intimarent; quia duodecim sunt ter quatuor. Et tunc parentes ejus secundum consuetudinem diei festi ascenderunt Hierosolymam; quia Judaei secundum morem festivae exsultationis, quam agunt qui ad Deum convertuntur, promoti sunt ad spiritualem sensum, et venerunt per fidem ad Ecclesiam. Tandemque, consummatis diebus et completa solemnitate, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem. Tunc enim Judaeorum solemnitates completae sunt, quando Salvatore nostro a mortuis resurgente vetera transierunt, et facta sunt omnia nova. Et tunc incredulis Judaeorum ad ea quae retro sunt redeuntibus, remansit puer Jesus in Jerusalem, quae visio pacis interpretatur, et Ecclesiam designat. Unde et dicitur: Factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Hoc autem parentes ejus, id est Synagoga et Judaeorum populus, non cognoverunt, sed eum in comitatu esse existimantes, venerunt iter diei, per quod intelligitur tempus, quo post resurrectionem ejus nondum se cognoscebant errare. Caeci enim secum adhuc eum esse putabant, quem jam occiderant, et dicentem audierant: Ecce relinquetur vobis domus deserta: et in Psalmis: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
7.3
Requirentes autem eum inter cognatos et notos, et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. Hoc tunc spiritualiter completum est, quando post Christi passionem quidam Judaeorum corde compuncti venerunt ad apostolos. Hoc enim fuit quaerere Christum, et redire in Hierusalem. Et dixerunt: Quid faciemus, viri fratres? Quibus ait beatus Petrus: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Hos igitur et caeteros, qui tunc temporis crediderunt, significabant parentes Jesu; quoniam sicut illi ignorantes eum perdiderant, ita et isti ignoranter eum occiderant. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.
7.4
Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem, in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem. Post triduum in templo Jesu invenitur; quia post resurrectionem, quae die tertia facta est, ab his qui eum quaerunt, in Ecclesia reperitur. Ante triduum enim non inveniebatur, quia non Deus, sed homo tantum ab hominibus putabatur. Sed ubi invenitur? In templo, in Ecclesia, in conventu fidelium, in medio doctorum, in coetu praedicatorum. Ibi reperitur audiens eos, et interrogans. Audire nostrum est, sono aliunde venienti aurem alio positam commodare. At contra, Deo, cui nihil extra est, audire proprie est, surgentia sub semetipso desideria nostra percipere. Tribus autem modis nos interrogare consuevit, cum aut flagelli districtione percutit, et quanta nobis insit vel desit patientia ostendit; aut quaedam quae nolumus praecipit, et nostram nobis obedientiam vel inobedientiam patefacit; aut aliqua nobis occulta aperit et aliqua abscondit, et mensuram nobis nostrae humilitatis innotescit. Et hoc tertio modo magis doctores interrogat.
7.5
Stupebant, inquit, omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. Quicunque cordis aure eum adhuc audiunt, stupent ad ejus prudentiam: sicut et beatus Job, qui inter homines sapienter locutus fuerat; sed auditis Dei sermonibus se dixit insipienter locutum. Responsa quoque ejus sunt stupenda. Respondere enim illius est, eum qui se humiliter nescientem cognoverit, occultis inspirationibus erudire. Respondet enim ex magisterio aspirationis, et mentem humilium mirabiliter docet. Respondet, sicut et alibi dictum est ei: Voca me, et respondebo tibi; aut certe loquar, et tu responde mihi. Vocare enim Dei est, nos amando et eligendo respicere. Respondere autem nostrum est, amori illius bonis operibus parere. Loquimur etiam, cum ejus faciem per desiderium postulamus. Et ipse respondet loquentibus, cum nobis se amantibus apparet.
7.6
Sequitur: Et videntes admirati sunt. Admirati sunt parentes ejus, cum eum in templo in medio doctorum sedere vidissent. Admirantur usque hodie Judaei quicunque ad Ecclesiam veniunt, et ad fidem convertuntur: dum ibi Messiam, id est Christum vident, quem in Synagoga, et inter cognatos et notos, nulla eorum expositione videre vel intelligere potuerunt.
7.7
Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Diximus per matrem Domini Synagogam significari, de qua Dominus secundum carnem originem duxit. Haec autem quocunque tempore ad Ecclesiam veniens, ibique veritatem intelligens, suam ignorantiam et Christi absentiam admiratur, et admirando dicit: Fili, quid fecisti nobis sic? cur nos reliquisti, et ad gentium Ecclesiam pertransisti? Ecce pater tuus, populus Judaicus, et ego dolentes quaerebamus te. Hoc est enim, quod Apostolus ait: Testimonium illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quaerunt Jesum, et non inveniunt; quia nondum ad templum et Ecclesiam pervenerunt.
7.8
Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? Quid est, inquit, quod me in conventu infidelium quaerebatis, et extra Ecclesiam esse putabatis? Hic enim, me quaerat, qui quaerere vult. An nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, et inter illos qui Patris mei voluntatem faciunt oportet me esse? Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. Non intellexerunt, quia cor caecatum habebant, et in Ecclesia gentium esse Christum non agnoscebant; quoniam caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Nam quia in extremo tempore Salvator ad reliquias Israel revertetur, apte subjungitur: Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Descendit enim novissime cum Hebraeis: et venit Nazareth, ubi nutritus fuerat; quia cum his qui de circumcisione crediderant, se misericorditer inclinavit ad plebem Israeliticam. Quod tamen adhuc est futurum, licet narremus illud quasi praeteritum. Et erat subditus 173 illis, sicut et de Spiritu sancto dicit Apostolus, quia spiritus prophetarum prophetis subjectus est, ut scilicet voluntatem eorum faceret, nec eorum arbitrio repugnaret. Hoc enim modo, sicut spiritus prophetarum prophetis subjectus est; sic sapientia praedicantium praedicantibus subjecta est. Sapientia vero praedicantium vel magistrorum, Christus est. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo. Pia plebs circumcisionis sedulo corde retinebat, vel potius retinebit mysteria Christi.
7.9
Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia, apud Deum et homines. Jesus proficiebat; quia termo praedicationis ejus crescebat. Proficiebat sapientia quoniam major sapientia reperiebatur semper in ejus doctrina. Proficiebat et aetate, quoniam animae proficientis aetas maturior jugiter inveniebatur in ejus sermone. Proficiebat et gratia, quoniam majorem suis gratiam quotidiano profectu dabat. Non enim sibi, sed et suis, profectus iste fiebat. Apud Deum et homines ita proficiebat, quia et ad Dei gloriam et ad hominum salutem haec gerebantur: et magis ac magis innotescebant angelis qui sunt apud Deum, et hominibus ad exemplum. Unde laus et honor sit eidem pio Salvatori cum Patre et Spiritu sancto, per infinita saecula. Amen.