Homiliae et exhortationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10622 Hoetex
8.1
HOMILIA VIII.
8.1
IN EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM: Factum est cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato et orante, apertum est coelum. Et reliqua.
8.2
Baptizavit Joannes universum populum ad se venientem; quia si solum Dominum baptizasset, non deessent qui putarent sanctius fuisse baptisma Joannis quam Christi, quasi baptismo Joannis solus Christus meruisset baptizari; baptismo autem Christi, genus humanum. Si enim solus Christus baptismo Joannis esset baptizatus, dicerent homines: Qualem baptismum habuit Joannes? Magnum baptismum habuit, ineffabile sacramentum, videte quia solus Christus meruit baptizari baptismo Joannis. Atque ita major videretur baptismus servi quam baptismus Domini. Baptizati sunt igitur et alii baptismo Joannis, ne melior baptimus Joannis videretur quam Christi. Baptizatus est autem Dominus ut, Domino suscipiente baptismum servi, non dedignarentur alii servi suscipere baptismum Domini. Baptizatus est Dominus, non ipse aquis mundari, sed ipsas mundare cupiens aquas; quae ablutae per carnem ejus, peccati utique nesciam, baptismi jus assumerent; et quod tot sub lege baptismata nequiverant, contra praevaricationis malum vim regenerativae sanctificationis conciperent. Unde bene evangelista cum baptizatum diceret omnem populum, nihil magni addidit; sed Jesu baptizato et orante, apertum mox coelum esse perhibuit. Quia dum corporis humilitate Salvator undas fluminis subiit, divinitatis suae potentia nobis coeli januas aperuit. Et dum carnem innoxiam frigentibus aquis tingeret, oppositum quondam noxiis ignitum portae paradisi gladium exstinxit. Nam tota naturae humanae massa in primis parentibus ejecta de paradiso fuerat, et ex illo tempore clausa illi erat coelestis janua. Sed hujus naturae particeps fieri clementer dignatus est Dominus; per hanc totius humani generis causam, ut verus advocatus, perorare. Hinc est, quod nunc baptizatus coepit orare. Nam, sicut pro nobis est baptizatus, sic et pro nobis oravit; quia noster est pontifex, ac pro nobis humanitati suae coelum, quod, ut diximus, toti massae generis humani clausum erat, aperuit; et per eam cunctis hominibus, qui membra ejus affecti fuerint.
8.3
Sequitur: Et descendit Spiritus sanctus corporali specie, sicut columba, in ipsum. Recte Spiritus sanctus in specie corporali descendit; quia Filius assumendo corporis veritatem, jam descenderat. Recte et sicut columba in eum Spiritus descendit, ut ejus mansuetudinem nobis intimaret. Ipse enim judex est generis humani. Sed quis ejus ferret justitiam, si priusquam nos per mansuetudinem corrigeret, culpas nostras per zelum rectitudinis examinare voluisset? Homo ergo pro hominibus factus, mitem se hominem praebuit. Noluit peccatores ferire, sed corrigere. Prius voluit mansuete corrigere, ut haberet quos post mundum in judicio salvaret. In columba ergo apparere super cum debuit Spiritus, qui non venerat ut peccata per zelum jam percuteret, sed adhuc per mansuetudinem toleraret. Non enim propterea tunc Spiritus sanctus in eum descendit, ut ipse tunc primo Spiritum sanctum acciperet, qui semper ab exordio suae conceptionis Spiritu sancto plenus permanserat.
8.4
Sequitur: Et vox de coelo facta est. Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi. Hanc vocem corporaliter sonantem, per angelicam creaturam Pater emisit. Tu, inquit, es Filius meus. Non autem ipsum Filium, qui semper novit omnia, sed Joannem et caeteros qui aderant, hac voce docebat quis esset quem Filium Joseph putabant. Unde Matthaeus hac voce Patris dicere maluit: Hic est Filius meus. Quod igitur ait, tale est: Tu es Filius meus, ex substantia mea naturaliter aequalis genitus; et idcirco dilectus, utpote unigenitus. In te complacui mihi, hoc est simul de omnibus, quae in te sunt, vel quae egisti, placui mihi; quia nihil in te unquam inveni nisi quod semper placet mihi, et propterea gratum mihi est quia te humanavi. In illis autem mihi quodammodo displicui, de quibus humano more quondam locutus sum: Poenitet me fecisse eos..
8.5
Quod autem de capite diximus, referendum est ad membra vel corpus. Nam Jesu baptizato et orante, apertum est coelum; quia cum quilibet electorum ejus baptizatus est, et non otio vacat, sed devotis precibus occupatur, et iter virtutum arripit; tunc ei porta regni coelestis panditur. Et descendit Spiritus sanctus in ipsum; quia in eum qui baptizatus est et orat, venit almus Spiritus corporali specie, ut designet firmitatem donationis suae. Sicut columba, ut innocentiam et simplicitatem se talibus afferre demonstret. Et vox de coelo facta est: Tu es Filius meus; quia tunc primum quisque est Filius Dei, cum de baptismo ascendit. Et dilectus meus, per praevenientem gratiam meam, qui prius eras odibilis in malitia tua. In te complacui mihi, totum placet quod in te gessi; cum huc usque displicuisset quidquid ipse gesseras. In eo autem quod Pater in voce sonat, et Spiritus sanctus in columba descendit, Filiusque baptizatur in homine, Trinitas evidenter declaratur, in cujus nomine et fide unusquisque nostrum baptizatur.
8.6
Sequitur: Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta: ut putabatur, Filius Joseph. Jesus annorum triginta baptizatur: et tunc demum incipit signa facere, et Evangelium praedicare, legitimum videlicet et maturum tempus aetatis ostendens his, qui omnem aetatem vel ad sacerdotium, vel ad magisterium putant opportunam. Nam et Joseph in typum hujus nostri Salvatoris triginta annorum erat, quando regni gubernacula suscepit, atque David tricenarius regnare coepit, 174 et Ezechiel ejusdem aetatis erat quando vaticinium inchoavit. Talem igitur aetatem exemplo Christi debent habere qui sacerdotes fiunt, vel doctores, aut aliquem hujusmodi primatum accipiunt. Potest vero tricenalis aetas baptizati Salvatoris, etiam nostri baptismatis intimare mysterium, propter fidem, scilicet sanctae Trinitatis, et operationem Decalogi legis. Tres enim decadae, quae sunt in tricenario, fidem et operationem eorum, quibus prodest baptismus, insinuant. Fidem in ternario, et operationem in denario numero. Has enim tres decadas habere eos qui baptizantur, praecipiebat Dominus, cum diceret: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis.
8.7
Ut putabatur, inquit, filius Joseph. Hoc propter illos dictum est, qui eum revera carnaliter genitum ex carne Joseph putabant; et quia per Joseph, qui propinquus erat virginis Mariae, describenda fuerat genealogia ipsius Mariae, quae de Spiritu sancto Christum concepit; quoniam non est consuetudinis Scripturarum genealogias texere per femmas. Ob hoc enim per Joseph congrue describitur genealogia Christi, quia de ejus conjuge, licet semper virgine, natas est. Cum autem Joseph nominatus esset, subjunctum est: Qui fuit Heli, qui fuit Mathan, qui fuit Levi, etc.; Matthaeus vero descendens, sic ait: Mathan autem genuit Jacob, Jacob autem genuit Joseph virum Mariae. Quid est, quod duos patres, id est Heli et Jacob, habuisse videtur Joseph? Cujus quaestionis difficultas ita solvitur: Mathan et Mathat, de una eademque uxore Esta nomine, singulos filios procrearunt. Quia Mathan qui per Salomonem descendit, uxorem eam primus acceperat; et relicto uno filio, Jacob nomine, defunctus est. Post cujus obitum Mathat qui per Nathan genus ducebat, cum esset ex eadem tribu, sed non eodem genere, accepit eam uxorem, genuitque ex ea filium, nomine Heli. Per quod ex diverso patrum genere efficiuntur Jacob et Heli uterini fratres. Quorum alter, id est Jacob fratris Heli sine liberis defuncti uxorem ex mandato legis accipiens genuit Joseph, natura quidem germinis suum filium; propter quod et scribitur, Jacob autem genuit Joseph; secundum vero legis praeceptum, Heli efficitur filius, cujus Jacob, quia frater erat, uxorem ad suscitandum fratri semen acceperat. Et per hoc rata invenitur atque integra generatio, et ea quam Matthaeus refert dicens: Jacob autem genuit Joseph: et ea, quam Lucas designat, dicens ut putabatur filius Joseph, qui fuit Heli. Qui et ipse, subsonante eadem distinctione, Heli esse filius putabatur, qui scilicet Heli fuerat filius Matthat. Quoniam evangelista legalem hanc successionem, quae velut adoptione quadam erga defunctos constat, magis quam germinis veritate, competenti satis per hoc designavit indicio, observans ne omnino in hujusmodi successionibus genuisse aliquem nominaret. Nec mireris si Lucas a David usque ad Christum plures successiones, et Matthaeus pauciores, hoc est iste quadraginta tres, et ille viginti octo posuit, cum per alias personas generatio sit decursa. Potest enim fieri ut alii longaevam transegerint vitam, alterius vero generationis viri in matura aetate decesserint: cum videamus complures senes cum suis nepotibus vivere, alios autem viros statim filiis obire susceptis. Lucas non, sicut Matthaeus, ab initio Evangelii sui, sed a baptismo Christi generationes narrat, nec descendendo, sed ascendendo, tanquam sacerdotem in expiandis peccatis magis assignans, ubi eum vox de coelo declaravit, ubi testimonium Joannes ipse perhibuit, dicens: Ecce qui tollit peccata mundi. Ascendendo autem transit, et ab Abraham pervenit ad Deum, cui mundati et expiati reconciliamur. Merito et adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii Dei credendo in Filium Dei. Satis autem demonstravit non se ideo dixisse Joseph filium Heli, quod de illo genitus sit; sed quod illi fuerit adoptatus: cum et ipsum Adam filium Dei dixit, cum sit factus a Deo; sed per gratiam, quam postea peccando amisit, tanquam filius in paradiso constitutus sit. Qui tamen creditur, per Christum accepta remissione culparum, inter filios adoptionis computatus. Quapropter in generationibus Matthaei significatur nostrorum susceptio peccatorum a Christo Domino; in generationibus autem Lucae designatur nostrorum abolitio peccatorum a Christo Domino. Ideo ille eas descendens enarrat, iste ascendens. Remissis enim peccatis ad Dominum revertimur et ascendimus, a quo per Adam peccantes recessimus, et huc delapsi sumus. Nam quod dicit Apostolus: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, haec est susceptio peccatorum. Quod autem addidit, ut de peccato damnaret peccatum in carne, haec est expiatio peccatorum. Proinde Matthaeus a David per Salomonem descendit, in cujus matre ille peccavit; Lucas vero ad ipsum David per Nathan ascendit, per cujus nominis prophetam Deus peccatum illius expiavit. Ignoramus autem vel parum novimus qui vel cujus meriti fuerint viri, quos Lucas posuit a Joseph usque ad Zorobabel, et a Salathiel usque ad Nathan filium David, praeterquam quod de genere David eos fuisse non dubitamus. Ait autem inter caetera: Qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri. Quod et Matthaeus ita retulit: Jechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel, Zorobabel autem genuit Abiud. Ecce juxta duos evangelistas et Salathiel habuisse videtur duos patres, id est Jechoniam et Neri. Sed aliquid tale et de his duobus intelligi debet, quale superius dictum est de binis patribus Joseph. Nam apud Hebraeos generationum nomina nunc secundum naturam, nunc secundum legem computantur. Secundum naturam, cum ex seminis veritate descendunt; secundum legem, cum quis filius alio generante substituitur sub nomine fratris defuncti sine liberis. Nam et ille defunctus non falso dicitur pater filii hujusmodi. Alter ergo duorum patrum Salathiel intelligitur secundum carnem, alter secundum legem, vel secundum adoptionem. Frequens enim erat apud Judaeos adoptandi consuetudo, et non incongrue dicitur quis eum genuisse quem adoptavit; quia videlicet beneficio illum genuit. Hoc etiam quod juxta duos evangelistas Salathiel est pater Zorobabel, nisi praedictae rationes occurrerent, dissonare videretur a Verbis Dierum, ubi scriptum est, quia filii Jechoniae fuerunt Salathiel et Phadaia et de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Sed Zorobabel secundum naturam ortus ex Phadaia, intelligitur secundum legem appellari filius Salathiel. Nam ipse Zorobabel erat primogenitus, et primogenitus nomine fratris defuncti jussus est vocari. Potuit etiam fieri ut Salathiel Zorobabelem filium Phadaiae fratris sui adoptaret in filium; sicut legimus quia Mardochaeus Esther filiam fratris sui adoptavit in filiam. Item Zorobabel ostenditur hic habuisse filios Abiud et Resa, cum in septem filiis, quos secundum Verba Dierum genuit, nullus ita vocatus sit, nisi forte aliqui eorum binis nominibus usi fuerint. Hoc enim saepe contingebat. Aut si hoc non fuit, constat pro certo quia vel secundum legis praeceptum, vel secundum adoptionis beneficium hi duo fuerunt ejus filii. Rursum inter alia dicitur: Qui fuit Sale, qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad. Nomen autem et generatio hujus Cainan, juxta Hebraicum in Genesi non invenitur; sed Arphaxad Sale filium nullo interposito genuisse refertur. Sic enim legimus: Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. Sed evangelista sumpsit hanc generationem 175 de septuaginta interpretum editione, ubi scriptum est quod Arphaxad 135 annorum genuerit Cainan; et ipse Cainan cum 130 esset annorum genuerit Sale. Nemo autem fidelium putet hoc in loco LXX translatores errasse; sed credat indubitanter eos, quod verum esse noverant, posuisse; et quod Moyses minus dixerat, supplesse. Neque enim Spiritus sanctus hoc in Evangelio posuisset, nisi verum omnino esset. Nam ipsi septuaginta seniores a tempore Moysi magisterium in Synagoga tenebant, et de spiritu Moysi acceperant, ac legem ex ipsius Moysi traditione didicerant: ideoque si quid ibi praetermissum esset, et suppleri posset, vel aliter interpretari noverant. Moyses vero propter aliquam causam, quae Deo nota est, transiliit generationem Cainan, et partem annorum qui sub eo et sub ejus patre fluxerunt. Fortasse enim cum secundam aetatem describeret, voluit a diluvio usque ad Abraham decem solummodo generationes ponere; et ideo generationem unam praetermisit. Nam et Matthaeus a David usque ad transmigrationem Babylonis quatuordecim generationes ponere volens, praetermisit tres, ubi ait: Joram autem genuit Oziam. Sicut ergo Joram, tribus in medio positis, genuisse dicitur Oziam, sic et Arphaxad uno Cainan interposito dicitur genuisse Sale. Quod autem pars annorum in Scripturis sanctis aliquando ponatur, et pars omittatur, ostendit liber Regum dicens: Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset, duobus autem annis regnavit super lsrael. Nunquid enim unum tantummodo aetatis annum habebat, qui ab humero et sursum altior cunctis erat? Et nunquid duobus solummodo annis regnavit, qui tam longo tempore regnum tenuit? Sicut igitur pars annorum Saul est praetermissa, sic et pars annorum Arphaxad et Cainan. Itaque veridicus est et Moyses, et noster evangelista cum septuaginta senioribus. Item qui fuit, inquit, Enoch. Et pulchre generationum ordo a baptizato Dei Filio usque ad Deum Patrem ascendens, septuagesimo gradu Enoch habet, qui dilata morte translatus est in paradisum, ut significet eos qui in gratia adoptionis filiorum ex aqua et Spiritu sancto regenerantur, interim post ahsolutionem corporis aeternam suscipiendos in requiem. Septuagenarius quippe numerus, propter septimam Sabbati, ad requiem eorum significandam, qui juvante Christi gratia decalogum legis impleverunt, aptissime coagruit, ut in tempore resurrectionis indemutabili Dei sapientiae contemplandae per saecula monstret esse jungendos. Ad ultimum vero dicitur: Qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. Quia Christus justitiae suae Patrisque nos expiatos ab omni peccato purgatosque conjungit, ut fiat quod ait Apostolus: Qui autem adhaeret Domino, unus Spiritus est: propterea in hoc numero generationum, et ipse Christus, a quo incipit enumeratio, et Deus ad quem pervenit, connumerantur: et fit numerus septuaginta septem, quo significatur omnium prorsus remissio et abolitio peccatorum: quam etiam ipse Dominus per hujus numeri mysterium evidenter expressit, dicens remittendum esse peccata non solum septies, sed etiam usque septuagies septies. Nec frustra iste numerus ad peccatorum omnium pertinet mundationem, si diligentius inquiratur: constat enim ex undenario et septenario, quia vel undecies septem, vel septies undecim, faciunt septuaginta septem. Undenarius vero transgressionem denarii significat. Denarius quippe tanquam justitiae numerus in decem praeceptis legis ostenditur.
8.8
Porro peccatum est legis transgressio; et utique transgressio denarii numeri congruenter undenario figuratur. Unde et vella cilicina jubentur in tabernaculo undecim fieri. Quis autem dubitet ad peccati significationem cilicium pertinere? Ac per hoc quia universum tempus septenario dierum numero volvitur, convenienter undenario septies multiplicato, ad numerum septuagesimum et septimum cuncta peccata, quae temporaliter geruntur, perveniunt. In quo numero etiam fit plena remissio peccatorum, expiante nos carne sacerdotis nostri a quo nunc iste numerus incipit; et reconciliante nos Deo, ad quem nunc iste numerus pervenit; per Spiritum sanctum, qui in columbae specie in hoc baptismo, ubi numerus ipse commemoratur, apparuit. At si in denario perfectio beatitudinis significatur( unde est etiam illud quod omnes conducti ad vineam denario remunerantur) quod fit cum septenaria creatura, id est homo interior et exterior, Trinitati, quae Deus est, adjungitur: manifestum est quod transgressio denarii peccatum significat per superbiam plus aliquid habere cupientis, et integritatem perfectionemque amittentis. Undenarius autem ideo septies ducitur, ut motu hominis fieri significetur ipsa transgressio. Ternario enim numero incorporea pars hominis designatur, ubi Deum toto corde, et tota anima, et tota mente diligere jubetur. Quaternario autem corpus exprimitur, propter quatuor ejus principalia membra, vel propter quatuor elementa, quibus constat. Et ex his compositus homo apte designatur septenario. Motus autem in numeris non exprimitur, cum unum duo, tria, quatuor, etc.; sed cum dicimus semel, bis, ter, quater. Ideoque non septem et undecim, sed septies undecim significatur transgressio, quae motu facta hominis peccantis, hoc est perfectionis suae stabilitatem transgredientis cupiditate amplius aliquid habendi. Itaque quia in septuagesimo septimo numero designatur et primi hominis, et caeterorum qui ex eo prodierunt transgressio, apte Deus septuagesima et septima generatione venit, aboliturus omnia peccata suorum fidelium. Omnes enim qui more Christiano accedunt ad lavacrum, continentur in mysterio septuaginta et septem generationum; et ideo remissionem peccatorum consequuntur ab eo qui tot generationes mundans in hoc numero remissionem culparum constituit, et in fine tot generationum venit tollere peccata mundi. Non solum enim eos qui in Novo Testamento baptizantur purificat, sed et illos qui ab exordio mundi in eum venturum recte crediderant. Unde sursum redeundo numerat evangelista sanctas has generationes, ut ostendat et ad omnes eas pertingere purgatoriam et reconciliatricem Christi gratiam, omnesque qui nunc baptismi sacramentum recte servant, ad Deum redire. Nam gratia divinae incarnationis et purificationis in omnes retro generationes ascendit, ut intelligamus nullum tempus unquam sine electis Christi transisse, qui per eum ab originali culpa sunt liberati. Propter quod et ipse Adam, quem Dei sapientia, quae Christus est, eduxit, ut scriptum est, a delicto suo, in fine relationis generationum, Filius Dei per hanc Christi gratiam ostenditur. Ac inde Pater Deus Christum Deum et hominem recipit, et per hunc omnes qui membra sunt ejus. Deinde nomina patrum retro sic interpretari studeamus, ut ascensum in his atque provectum semper intelligamus, ac seriem genealogiae ipsorum veluti scalam usque ad Deum, per quam et omnes baptizati gradatim ascendere debeant. Haec enim genealogia, quae a Jesu baptizato ad Deum tendit, videtur nobis esse scala illa de qua legimus quia Jacob lapidem supponens capiti suo dormivit, et vidit in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalae. Lapis enim capiti suppositus, et velut fundamentum scalae factus Christus est qui seipsum humiliavit, ut omnes suos exaltaret, qui sicut fundamentum omnes portat, et a nullo portatur. Et per hanc genealogiae scalam alii ascendunt, et alii descendunt. Ascendunt qui proficiunt, descendunt qui deficiunt. Angeli autem, 176 id est nuntii Dei vocantur, quia Christum loquuntur. Quisquis igitur in Christo baptizatus est, apertum est ei coelum, et Deus desuper paratus est eum suscipere; sed ille per gradus scalae, quae a baptismo usque ad Deum porrecta est, debet ascendere; quia, et sicut Salomon ait: semita vitae super eruditum. qua scilicet eruditus ipse tendat in coelum. Nam et populus Israel transito mari Rubro non stetit; sed postea longis itineribus ac laboribus ad terram promissionis pervenit. Sic et qui baptizatus est, non sit piger; sed per viam mandatorum Dei tendat ad coelestem patriam sibi promissam, et per gradus scalae generationis conetur ascendere, si ad Deum, qui in summitate ejus est, desiderat pervenire. Haec autem genealogiae scala via est ad coelum et ad Deum ducens, quam quo verius quisque ascendit, eo potentius illuc pervenit. Alius enim alio fortius eam scandit, et alius adhuc fortius vel perfectius, sicut unicuique divinitus est datum. Vae autem illi qui nullum ejus gradum ascenderit, quia in infimis remanebit.
8.9
Veniamus igitur ad hos gradus interpretando Patrum nomina. Humillimus omnium invenitur Jesus, utpote fundamentum universorum, interpretatur Salvator, quia ipse solus humanum genus salvat, et non est in alio aliquo salus: Neque enim est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Hujus itaque salutis per baptismum quisque fieri particeps inchoat. Sed si vult non amittere quod gratis accepit, oportet ut in eo crescere studeat per proprium laborem sanctae actionis. Unde mox Joseph ponitur, qui augmentum interpretatur; quia ille augmentum gratiae post baptismum consequitur, qui ad bene agendum piger non fuerit. Inde sequitur Heli, qui ascendens dicitur, ut ascensum proficientis de virtute in virtutem significet. Deinde est Matthat, qui donum interpretatur; quia qui virtutum gradibus ad alta nititur, majoris adhuc gratiae donum consequitur. Et inde sequitur Levi, qui assumptus dicitur; quia Deus illum sibi assumpsit ad jugem famulatum suum, confirmans in assiduitate bonorum operum. Sequitur et Melchi, qui rex meus interpretatur; quia saepe contingit ut qui jam talis est, rector Ecclesiae efficiatur. Sed et Janne sequitur, qui praeparatus dicitur; quia talis vir ad omne bonum opus est jam paratus. Joseph quoque subjungitur, qui, sicut supra dictum est, augmentum interpretatur, quia proficit semper et religionis augmentum capit. Nec non et Matthias, qui donum Dei dicitur; quia donum divinae gratiae novis adhuc in eum beneficiis infunditur. Et Amos, qui honorans, vel fortis, vel populum avellens interpretatur; quia Deum honorat bene vivendo, et fortis est ad adversa toleranda, et doctrinis ac exemplis suis ab amore mundi cor avellit populi. Sed et Naum, qui consolator vel consolatio dicitur; quia illos, qui temporalia contempserunt, promissione aeternorum consolatur. Heli quoque, qui vicinus meus dicitur; quia vicinus ei fit, quem consolatione demulcet. Et Nagge, qui solemnitas interpretatur, quia ipse solemnitas laetitiae fit ei, quem consolatur. Atque Mahath, vel Manat, qui requiescens dicitur; quia requiescit jam in secreto divinae contemplationis, sequestratus a labore saecularis cupiditatis; vel in eo requiem habet, quem suam consolationem accepisse videt, et in tribulationibus pro Christo jam gloriari. Sed et Mathathias, qui donum Dei, sicut praemisimus, dicitur; quia majus adhuc donum supernae gratiae percipit, propter supradicta bona, quae sic agere studuit. Neque enim de antiquis patribus, quorum nomina interpretamur, ista dicimus, licet et de ipsis fortasse possit intelligi; sed potius de uno quolibet justo viro, quem per hos virtutum gradus a baptismo ascendentem ad Deum describimus. Nam per hos ascendit electorum Ecclesia de qua dicitur: Deus in gradibus ejus cognoscetur, cum suscipiet eam. Per hos etiam sanctus Job ascendebat, dicens: Per singulos gradus meos pronuntiabo illum. Ad ordinem ergo graduum revertamur, ut ad caeteros videamus. Nam Semei sequitur, qui audiens interpretatur, aut auditum obedientiae in sancto viro designet. Sequitur et Joseph, qui, sicut jam bis dictum est, augmentum interpretatur; quia novum augmentum semper justus adipisci studet. Sed et Juda sequitur, qui confessio vel laudatio dicitur; quia confessionem laudis semper Deo reddit. Et Joanna, qui dicitur cui est gratia vel Dominus gratia ejus; quoniam multa inest ei gratia, et ipsa gratia Dominus est, ut Domino Deo in se manente gratiosus sit. Et Resa, qui caput ejus interpretatur; quia Dominus, qui est gratia ejus, ipse est et caput ejus. Talis enim dignus est habere Christum caput. Sequitur et Zorobabel, qui interpretatur ortus in Babylone, vel ipse magister Babylonis; quia talis vir inter iniquos primo nascitur, et postmodum docet eos quomodo possit ad salutem pertingere. Et Salathiel, cujus interpretatio est petitio mea Deus; quia iste jam nihil nisi Deum appetit, sciens quia nihil ad beatitudinem sibi nisi Deus sufficit. Et Neri, qui dicitur lucerna mea; quia talis Deo potest dicere: Lucerna pedibus meis verbum tuum, vel nos de illo, quia lucerna ejus est Agnus. Et Melchi, qui rex meus interpretatur, atque subauditur, a superioribus Deus, ut iste dicat: Rex meus Deus. Talis enim non vitium aliquod, sed solum Deum habet regem. Vel Ecclesia de illo potest dicere, Neri et Melchi, id est lucerna mea rex meus: quia ipse eam illuminat et regit. Sequitur et Addi, qui robustus interpretatur; quia vir iste cordis robore est praevalidus. Et Cosam, vel Cusam, qui dicitur Aethiopia eorum; quia illis, qui tenebras putant lucem, et lucem tenebras, videtur hujusmodi vir nigredo eorum, qua multi tenebrescant, quoniam multos illuminat. Vel Aethiopia eorum, id est denigratio eorum dicitur; quia comparatione luminis doctrinae et sanctitatis suae, nigredine vitiorum et errorum opertos esse eos declarat. Elmodach, vel Elmadan[ al., Helmadam] quoque sequitur, qui Dei mansura dicitur; quia iste tam regulariter et moderate semper agit, ut mensuram regulae divinitus sibi datae non excedat. Et Her, qui vigilans interpretatur; quoniam juxta praeceptum Evangelii semper vigilat. Atque Jesus, qui salutaris, vel Salvator dicitur; quia salutem multorum verbis et exemplis operatur. Nam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte. Sequitur et Eliezer, qui Dei auxilium, vel Deus meus adjutor interpretatur: quia ipse multis fit Dei auxilium, et multos per eum Deus: adjuvat. Atque Jorim, qui dicitur Dominus exaltans, vel est exaltans; quia per cum Dominus exaltat, et ipse quos valet exaltare non cessat, dum eos ab infimis cupiditatibus elevat dicens: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens( Coloss III, 13). Sed et Matthat, qui donum interpretatur; quia in eo redundat donam gratiae coelestis, et eum Deus multis in salutem dedit. Levi quoque, qui dicitur assumptus; Deus enim illum assumpsit, id est sibi specialius servientem, et constanter perseverantem fecit. Sequitur et Simeon, qui dicitur exauditio; quia talis vir est exauditio precis multorum effusae coram Domino pro doctore salutifero. Interpretatur etiam Simeon audiens tristitiam; quia pie compatiens audit tristitiam luctus poenitentium. Juda quoque sequitur, qui confitens dicitur; quia confessionem laudis Deo magis ac magis semper eo amplius reddit, quo amplius in virtutibus proficit. Unde et Joseph subditur, qui augmentum interpretatur, ut augmentum meritorum quotidiano profectu designet in eo fieri. Sequitur et Eliacim, qui Dei resurrectio dicitur: ipse 177 enim fit multorum cordibus resurrectio divinae gratiae, quae per peccatum in eis ceciderat. Et Melca qui laudans interpretatur, laudat enim semper Dominum. Sed et Enam, qui oculus eorum dicitur; quia talis vir providet aliis. Et Matthatha, qui donum ejus, id est donum Dei, interpretatur; quia ipse est donum Dei, vel in eo est donum Dei. Atque Nathan, qui dicitur dedit, vel dantis; quia praedictum Dei donum dedit ipse Deus, et illud donum est ejus dantis. Vel ipse vir Dei dedit caeteris donum Dei quod acceperat. Hinc sequitur et David, qui interpretatur manu fortis vel desiderabilis; quia in opere fortis est, et merito suae sanctitatis desideratur a multis. Jesse quoque, qui dicitur insulae libamen: quia ipse quasi quoddam sacrificii libamen offertur Deo ab Ecclesia, quae velut insula tunditur undique fluctibus saeculi, nec movetur. Necnon et Obed, qui serviens interpretatur; quia Deo servit in conscientia pura. Atque Booz, qui dicitur in fortitudine: quia in fortitudine magnanimitatis Deo servit ex devotione charitatis. Et Salomon, qui dicitur dependens, sive perfectio; quia elevatus a terrenis, quantum valet, coelestibus adhaeret, et pro posse perfectus est. Sed et Nausson, qui serpentinus interpretatur; quia serpentis astutiam habet, et serpentem aereum, quem Moyses in eremo suspendit, hoc est Christum, imitatur. Aminadab quoque, qui dicitur populus meus spontaneus: quia idem vir justus fit populus Dei spontaneus atque voluntarius, dum per praedicationem facit multum fructum in multiplicatione fidelium voluntarie Deo sacrificantium. Necnon et Aram, qui dicitur excelsus; quia completum est in eo propheticum illud: Sustollam te super altitudines terrae; vel: Constitui te super gentes et super regna. Esrom quoque sequitur, qui sagittam videns interpretatur; quia quo excelsius in arce mentis residet, eo liberius jacula tentationum hostis antiqui praevidet. Et Phares, qui divisio vel dissipans dicitur; quia sagittas inimici, quas praevidet, dividit ac dissipat. Sed et Judas, qui confitens vel glorificans interpretatur; quia confitetur humiliter, si quid adhuc ei humanum acciderit; vel confessionem gloriae Deo reddit. Necnon et Jacob, qui supplantator dicitur; quia supplantat vitia in se, vel in aliis. Solent enim et post multa virtutum exercitia, pulsare mentem aliqua vitiorum contamina. Sequitur et Isaac, qui risus vel gaudium dicitur, quia de supplantatis vitiis laetatur. Et Abraham, qui interpretatur pater videns populum, quia talis multorum fit pater, et spiritualium filiorum suorum videt ingentem populum, ac virtutum quas genuit exercitum. His, quas describimus, virtutum gradibus, et quas ostendunt interpretationes istorum nominum, vir justus quotidie proficiendo fit semper coelo vicinior, et his in coelum ascensionem suam aedificat, ac cantica graduum cantans, ascensiones in corde suo disponit, et de virtute in virtutem assidue proficit, ut tandem in Sion Deum Deorum videre possit. Unde ultra Abraham adhuc evangelista patres referens ascendendo transit, et usque ad ipsum Deum pervenit, ut ei virum sanctum per hanc graduum scalam ascendentem ad ultimum jungat. Nam post Abraham, qui pater videns populum dicitur, est superius Thare, qui pastura vel pascens interpretatur, ut significet illum eos pabulo verbi nutrire quos spiritualiter genuit. Et inde sequitur Nachor, cujus interpretatio est requiescens luce, vel obsecratio novissima; quia hoc solum vir iste quaerit ut requiescat et placeat coram Deo in lumine viventium, et pro novissimis obsecrat. Atque Serug, vel Sarug, qui perfectus dicitur; ut perfectionem virtutum adeptus esse monstretur. Sed et Ragau sive Reu, qui dicitur aegrotans, vel pascens, sive pastio; quia aegre fert moras vitae praesentis, et corporale robur in eo spiritualium virtutum exercitiis emarcuit, ovesque Dominicas pascit. Necnon et Phaleg, qui dividens vel divisit interpretatur; quia subtiliter discernens inter virtutes et vitia, separavit pretiosum a vili. Et Heber, qui transitor dicitur; quia non fixit mentem in amore praesentis saeculi, sed ad futurum saeculum desideriis et profectibus assidue tendit. Sed et Sale, qui pax interpretatur; quia jam exstinctis vitiis magna pace delectatur in virtutum actionibus. Atque Cainan, qui dicitur possessio eorum; quia iste jam a bonis, hoc est a virtutibus, possidetur, nec ullum in eo vitium aliquid dominationis habet. Et Arphaxad, qui sanans depopulationem interpretatur; quia virtutum devastationem, quas hostis antiquus in multis laesit, ac barbarice destruxit, ipse sanat et reparat. Necnon et Sen, cujus interpretatio est nomen, vel nominatus; quia qui talibus studet, clarum ac celebre nomen possidet. Sed et Noe, qui interpretatur requies; quoniam Davidico labore debellatis vitiorum cuneis, requiescit in pace Salomonis. Post haec sequitur Lamech, cujus interpretatio est, humiliatus, percussus, sive percutiens; et eum significare videtur, qui post diutina virtutum exercitia pervenit ad martyrii gloriam, et humiliatus ac percussus suppliciis hostem suum spiritualiter gravius percutit. Et apte subditur Mathusale, qui interpretatur mortuus est, et interrogavit, vel qui mortis emissio, quia talis quisque pro justitia mortuus exemplo vel memoria suae mortis interrogat et convenit singulorum conscientias, utrum justitiam et vitam perennem diligant, an solis temporalibus delectentur; et mortem a se funditus emisit, ut jam nullatenus a morte laedi vel tangi valeat, sed in perpetuum vivat. Pulchre et Henoch adjicitur, qui dedicatio dicitur; quia taliter consummatus, in illius saeculi felicitate dedicatur. Et Jarez, qui descendens, vel roborans interpretatur; quoniam pia condescensione de supernis inclinatur ad nos, ut nostram infirmitatem roboret. Atque Malaleel, cujus interpretatio est laudans Deum: quia divinis laudibus in excelsis vacat. Necnon et Cainan, qui dicitur possessio eorum, quoniam Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui sunt unus Deus, possident illum in coelestibus. Et Henos, qui violentus interpretatur, quoniam violentia nimiae virtutis suae regnum coelorum rapuit, quod a diebus Joannis Baptistae vim patitur, et violenti diripiunt illud. Atque Seth, cujus interpretatio est, positus, vel posito; quia nunc in regno illo supernae beatitudinis, a quo diu exsulaverat, est positus. Interpretatur etiam semen, vel resurrectio; quia seminatum est corpus ejus animale, sed surget idem corpus ipsius spirituale. Ad ultimum in superiori ponitur Adam, qui interpretatur homo; quia his profectuum gradibus fidelis quilibet promotus, et corporis etiam resurrectione innovatus, summam perfectionem illam consequitur quam homo vel habuit vel habere potest; ut tunc perfectus sit homo, et idoneus jam inseparabiliter adhaerere Deo. Unde et in summo cacumine super omnia Deus ipse ponitur, usque ad quem gradus scalae generationis describuntur, ibique finiuntur; quia ibi finis nostrae perfectionis usque ad quem tendimus, ut in ipso sine fine quiescamus. Ibi enim est sufficientia bonorum omnium; quia tunc Deus est omnia in omnibus, ut nulli sit opus ultra quidquam quaerere. Locus autem praemissus, quem de martyre nunc interpretati sumus, intelligi potest et de eo perfecto, qui non per martyrii passionem ex hac luce migrat, neque enim omnes perfecti ferro perimuntur. Nam Lamech interpretatur humilis, vel humiliatus. Mathusale vero, mortuus est, et interrogavit. Henoch autem, dedicatio; et Jared, descendens. Soletque frequenter evenire ut qui 178 diu laudabilis virtutum operibus insudavit, inanis gloriae typho moveatur, ut exterius gloriari de virtutibus incipiat. Et ideo nunc iste post tot laudabiliter acta dicitur humilis; quia quanto magnus est, humiliat se in omnibus, et ab omni vitio jactantiae vel superbiae fit alienus. Et qui saeculi gloriam sic abjecit, mortuum se mundo esse comprobavit. Exemploque talis suae mortis caeteros interrogat, quis eorum sic mundo mori appetat. Et hinc sequitur dedicatio; quia jam per contemplationem in supernis dedicatur. Et inde fit descendens; quia ut caeteros ad ea quae sursum contemplari solitus est, elevet, ad eorum ima pie descendit, juxta illud Apostoli: Sive mente excedimus, Deo, sive sobrii sumus, vobis. Duo nomina quae sequuntur, id est Malaleel, cujus interpretatio sonat laudans Deum; et Cainan, qui dicitur possessio eorum, indicant mystice quid agatur in illa contemplationis dedicatione, et ad proximos descensione; quia videlicet ibi Deum laudat, et hic possidetur ab illis, quorum utilitatibus servit. Sequitur et Henos, cujus interpretatio est, desperatus; quia spem in temporalibus et caducis habere contempsit, juxta illud beati Job: Desperavi, nequaquam ultra jam vivam. Mortuus enim mundo non habet jam spem in eo. Deinde venit Seth, qui dicitur positio, vel resurrectio: quia nunc ponit corpus quod in fine resurget. Et tunc erit perfectus homo reformatus in antiquum et meliorem statum, sicut consequens insinuat Adam, qui interpretatur homo; et primus fuit conditus: sicque jam sociatur Deo, ut ei perpetualiter inhaerens vivat in ipso. Ob hoc enim se Dei Filius, misericorditer humiliavit, ut usque ad hanc celsitudinem suos, qui lapsi fuerant, exaltaret; et ex gradibus generationum, per quos ceciderant, fecit eis gradus virtutum per quos ascenderent. Quos scilicet gradus in nominibus patrum, ut ostensum est, designatos unusquisque proficientium juxta modum suum ascendit, et aliquid de singulis virtutibus assequitur; sed tanto fortius et gloriosius ad Deum pervenit, quanto verius ac perfectius in his profecerit: tantoque rursum tardius ac difficilius ad eum pertingit, quanto remissius ac negligentius in his egerit. Posset autem de uno quoque gradu, vel nomine prolixa fieri locutio; sed cavendum erat fastidium, et relinquendum eis qui sciunt ex paucis multa dicere, unde possent et ipsi tractare. Nam et multas ipsorum nominum interpretationes, quas similiter proferre quivissemus, praetermisimus; multasque alias adhuc esse, quarum notitiam necdum attigimus, non dubitamus, quae suos habent mysticos sensus. Et ideo nihil perfectionis in observatione justitiae consequi possunt homines Dei, quod in hac genealogiae scala figuraliter non sit expressum. Sed et bravium ad quod per eam tendunt, ipse Deus sursum in fine positus est. Principium vero profectus, vel ascensionis hujus de qua tractatum est, Dominus in seipso statim nobis indicavit, de quo subjunctum est: Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane. Non autem dicitur afflatus Spiritu sancto, sed plenus; quia in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter. Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum ipsi, videlicet Christo. Nam caeteris sanctis dat eum ad mensuram; huic autem immensurabiliter, id est totum ipsum immensum Spiritum. Neque primum impletus est Spiritu sancto; sed ex quo coepit in utero Virginis concipi, semper in eo totus mansit Spiritus sanctus. Sed idcirco nunc illo plenus fuisse dicitur, quia nunc coepit operibus declarare plenitudinem ejus in se manere. Et sic regressus est a Jordane; quia regnum principis mundi aggressus est destruere a baptismo, regnumque suum in orbe novum construere. Nam et quilibet fidelis, ejus accepto in baptismate Spiritu sancto, regreditur a Jordane, cum a lavacro rediens, adversum saeculi vitia, in quibus ante conversabatur, pugnam inchoat. A Jordane enim regreditur, qui a baptismo ad certamen contra relictas mundi tentationes properat, ut, his devictis, coronam vitae mereatur per ipsum Mediatorem Dei et hominum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.