Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Homiliae et exhortationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10622 Hoetex
9.1
HOMILIA IX.
9.1
IN EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM: Intravit Jesus in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, etc.
9.2
Quid ad gloriosam Virginem Dei Genitricem lectio ista pertineat, ut in ejus festivitate legatur, plerique solent quaerere: unde quid ego sentirem, in conventu fratrum prout potui vulgariter jam plusquam semel exposui. Et quia quod dixi auditoribus placuit, dicta litteris mandare ab eisdem et maxime a dominis abbatibus Willelmo Fiscanensi, Arnulpho Troarnensi, jussus, imo coactus sum. Quod ideo praedixi, ut expositiuncula ista tanquam a praesumptuoso edita non displiceat, quam non[ al., quia non hanc] praesumptio, sed obedientia edidit. Jam nunc igitur ratiunculam istam salva fide ac sine melioris praejudicio, ad laudem ejusdem Virginis et matris Jesu humiliter scribere aggrediar.
9.3
In Scriptura sacra res una et eadem multoties invenitur diversa significare, sicut leo, haedus, ignis, aqua, vel etiam sol, et alia multa. Est enim leo de tribu Juda; et est leo, qui circuit quaerens quem devoret. Est haedus emissarius, qui peccata nostra portavit, est haedus a sinistris, qui damnatur. Est ignis quem Dominus misit in terram, et quem vult ut ardeat: est ignis, qui super impios cadit, ut non videant solem. Est aqua cujus flumina fluunt de ventre credentis; est aqua cujus tempestas non nos demergat. Est Sol justitiae, qui nos illuminet( Eccli, XLII), et sol qui nos non urat per diem. Licet ergo castellum alias malum significet, ut illud de quo dicitur: Ite in castellum: ubi, additur, quod contra vos est, plane manifestatur quid significet; tamen hic castellum, in quod intravit Jesus, singularem et intemeratam Virginem ejusdem Jesu genitricem, salva Scripturarum regula, per similitudinem accipimus. Castellum enim dicitur quaelibet turris, et murus in circuitu ejus. Quae duo sese invicem defendunt, ita ut hostes per murum ab arce, et a muro per arcem arceantur. Hujusmodi castello non incongrue Virgo Maria assimilatur, quam virginitas mentis et corporis, quasi murus, ita undique vallavit, ut nullus unquam libidini ad eam esset accessurus, nec sensus ejus aliqua corrumperentur illecebra. Et quia virginitatem, cum libido non possit, solet impugnare superbia, est in eadem virgine turris humilitatis, quae a muro virginitatis omnem repellit superbiam. Et quia humilitatem, cum superbia non possit, solet impugnare libido, murus virginitatis a turre humilitatis omnem repellit libidinem. Itaque haec duo, murus videlicet virginitatis et turris humilitatis ab alterutro muniuntur; ut nunquam in humili Virgine fuerit nec superba virginitas, nec inquinata humilitas: sed semper in eadem permanserit et humilis virginitas et virgo humilitas. Quamvis autem quod dicitur ita verum sit, ut nihil verius Christiana fides credere possit, ponamus tamen aliqua de Evangelio, virginitatis ipsius et humilitatis testimonia. Quippe cum ab angelo filius ei, promitteretur, respondit: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?( Luc. I, 54.) Si cuilibet virgini desponsatae in animo suo disponenti nubere diceretur, Filium habebis, non miraretur, neque interrogaret quomodo istud fieret, ut pote quae se desponsatam, et in proximo nupturam sciret, et a viro gravidari usu naturae speraret: haec autem non immerito mirata est; et quomodo fieret, quod promittebatur, sciscitata est[ al. omit. est] 179 quoniam quamvis desponsatam, tamen se nunquam nupturam, neque virum cognituram certissime sciebat. Haec de virginitate. De humilitate vero dicendum est quod cum ab angelo salutaretur, mater Dei eligeretur, quomodo fieret salva virginitate( cui tantum timebat) doceretur, benedicta super omnes mulieres praedicaretur, respondit: Ecce ancilla Domini; et in alio loco: Quia respexit humilitatem ancillae suae. O sublimis virgo mater Dei! o mater humilis ancilla Dei! Quid sublimius esse posset? Quid humilius de se sentire posset? Sunt qui castellum hoc Magdalum fuisse arbitratur, a quo Maria Magdalena cognominatur: quod si verum est, praedictae interpretationi famulatur. Magdalus enim turris dicitur, et humilitati coaptatur. Hic vero non nominatur, sed tantum quoddam dicitur: quod indiscussum praeterire non debemus. Quoddam, id est singulare castellum fuit virgo Maria. Quamvis enim et multae aliae murum virginitatis habeant, et turrim humilitatis, id est et virgines sint, et humiles, tamen salva virginitate matres esse non possunt, neque filios generare: quod ista sola fecit. Et ideo castellum hoc merito quoddam, id est singulare dicitur; quia ista singulariter et virgo et mater fuit: quod nulla alia esse potuit vel esse poterit. Verum concedamus aliquam posse esse et virginem, et matrem, quamvis sit impossibile: etiam, sic Virgo Maria singularis erit, quia unicum Dei Filium genuit, qui sicut est unicus unico Patri, ita est unicus unicae matri. Et ideo nulla, etiam si virgo pariat, vel eumdem vel alium talem generabit. Est ergo castellum quoddam, in quod intravit Jesus; porta vero per quam intravit est fides. Quia enim credidit, perfecta sunt ei a Domino quae ab angelo dicta sunt ei, sicut ait ad eam Elizabeth. Nec quia Jesus intravit castellum hoc, violatum est: Jesus enim salvat, non violat; confracta solidat, non confringit solida. Secundum nomen ejus, ita et opus ejus. Et mulier quaedam, Martha nomine, excepit eum in domum suam: et huic erat soror nomine Maria. Duae istae sorores, sicut Patres sancti plenissime nobis exposuerunt, duas in S. Ecclesia vitas designant: Martha scilicet, activam; Maria, contemplativam. Ista laborat ad exhibenda indigenti omnia humanitatis officia; illa vacat et videt quoniam Deus est. Ista circa exteriora occupatur; illa interiora contemplatur. Sicut autem mater Dei et singularis; ita et istarum vitarum effectus, quarum istae duae sorores typum tenent, in ea exstitit singularis. Nunquam in aliqua persona, Martha sic operata est; nunquam alias, sic Maria contemplationi vacavit. Nunquam sic alias, vel haec, vel illa, quod suum est, exhibuit. Cum Martham, vel Mariam dico, earum significata intelligo. Sed jam videamus actionem hujus Marthae; deinde conjiciamus contemplationem hujus Mariae. Et, ut planius id faciamus, quid alii Martham operantur; et quid ista operata est conferamus. Alii hospitem quemlibet in domo sua suscipiunt; ista non quemlibet, sed proprium Dei Filium, qui non habet ubi caput reclinet, non in domo, sed in utero suscipit. Alii nudum quemlibet veste mutabili atque corruptibili undelibet composita operiunt, ista Verbum Dei quodammodo nudum carne induit; dum idem verbum in eadem virgine carnem in unitate personae assumpsit, quae sine fine incommutabilis atque incorruptibilis permanebit. Alii quemlibet esurientem vel sitientem cibo, vel pota exteriori reficiunt; ista hominem Deum humanitus indigentem, non solum exterioribus cibis vel potibus pavit, verumetiam interiori suo lacte aluit. Et, ut breviter illa sex misericordiae opera percurramus quae cum uni ex minimis suis fiunt, Deus sibi facta confitetur; ista non quemlibet ex minimis, sed summum Dei Filium hospitem in utero suscepit, nudum carne vel etiam pannis operuit, esurientem pavit, sitientem lacte potavit, infirmum per infantiam jacentem non solum visitavit, sed etiam balneando, fovendo, leniendo, gestando frequentavit, ut merito de ea dicatur: Maria autem satagebat circa frequens ministerium. Comprehenso, et crucifixo, quasi in carcere posito adfuit, sicut scriptum est: Stabat autem juxta crucem Jesu mater ejus. Inter haec autem sollicita erat, et turbabatur, cum fugeret in Aegyptum a facie Herodis, qui suum talem filium adeo persequebatur ut multos pro eo suspectae aetatis pueros occideret. Turbatur, cum Judaeos insidiantes et mortem ei inferre molientes cognosceret. Ad ultimum turbata est valde, et juxta Simeonis vocem, suam ipsius animam pertransiit gladius, cum videret suum talem filium comprehendi, ligari, flagellari, conspui, spinis coronari, derideri, colaphizari, crucifigi, mori, sepeliri. Unde et bene ei congruit quod dicitur: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Nemo vero dubitat quod B. Maria filium suum vellet liberari de omni tribulatione, et seipsam in perturbatione adjuvari a divinitate, quam eidem filio suo inesse sciebat per theoriam, quae est pars Mariae. Hoc est, quod Martha conqueritur quod eam soror sua reliquerit solam ministrare, et ejus auxilium in ministerio flagitat. Haec de parte Marthae. Porro de parte Mariae, quae optima praedicatur, quanta vel qualis in B. Maria fuerit, quis digne loquatur? Si talis est, ut diximus, imo quia melior est quam diximus, in beata Maria pars Marthae, quae tantum a Domino non laudatur, sed tamen non vituperatur: qualis est pars, quam optimam Maria elegit, quae sic laudatur, ut ab ea non auferri dicatur. O quam magna multitudo dulcedinis Dei fuit in beata Virgine, quando Spiritus sanctus super eam venit, et virtus Altissimi obumbravit ei, et de eodem Spiritu sancto coacepit! Quid de Deo non sapiebat, in qua sapientia Dei latebat, et in cujus utero corpus sibi aptabat? Christus est, ait Apostolus, Dei virtus, et Dei sapientia: et In eo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, Christus autem in Maria. Ergo Dei virtus et Dei sapientia, et omnes thesauri sapientiae et scientiae in Maria. Haec non tantum ad pedes, sed etiam ad caput Domini sedens audiebat verbum ex ore ejus. Haec conservabat omnia verba angelorum, pastorum, magorum, nec non ipsius filii sui, conferens in corde suo. Nemo unquam sicut ipsa gustavit quam suavis est Dominus. Inebriabatur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus potabatur. Nec mirum; quoniam apud eam, imo intra eam erat fons vitae, de quo manabat cuncta perfectio utriusque vitae. Circa plurima, ut Martha, occupabatur; circa unum, ut Maria, delectabatur, quia unum est necessarium; plurima auferuntur, unum manet. Singulariter igitur partem Marthae peregit, singulariter optimam partem Mariae elegit: sed pars Marthae ei aufertur. Jam enim non erit sollicita ut ministret ei, sicut puero, cui omnes ordines angelorum ministrant, ut Domino. Jam non turbabitur fugiens cum eo in Aegyptum a facie Herodis; quia ipse ascendit in coelum, et Herodes descendit in infernum a facie ejus. Jam non turbabitur erga plurima, quae fecerunt filio suo Judaei; quia omnia subjecta sunt ei. Jam filius Mariae a Judaeis, vel militibus, non flagellabitur, nec occidetur; quia Christus ex mortuis resurgens jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Pars ergo Marthae ei aufertur, sed bono suo; pars vero Mariae ei perficitur, quae non auferetur ab ea. Exaltata est enim super choros angelorum, repletum est in bonis desiderium suum, videt Deum facie ad faciem, sicuti est, gaudet cum filio in aeternum. Haec est pars optima, quae non auferetur ab ea; cujus et nos participes simus, meritis et precibus ejus, per Jesum Christum Filium ejus, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saeculorum saecula. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note