Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Meditationes et orationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10626 Meetor
10.1
217 MEDITATIO IX. De humanitate Christi.
10.1
Jesum Nazarenum a Judaeis innocenter condemnatum, a gentibus cruci affixum, nos Christiani divinis honoremus obsequiis. Salvatoris infirma nos, qui Christi sumus, reverenter venerari, amanter amplecti, fortiter imitari dignum est et salubre et honorificum. Haec enim sunt instrumenta fortissima; quibus omnipotens virtus, et investigabilis sapientia Dei restaurationem mundi potenter ac mirifice operata est, et usque modo operatur. Christus Dominus minoratus est paulominus ab angelis, ut nos aequaret angelis, et quis propter Christum se non humiliet? Christus Dominus pro peccatis nostris crucifixus est, et crucis amara suis amatoribus dulcoravit; mortuus est, et mortem enecavit, ut viveremus per illum; et quis non amet Christum Dominum? quis non patiatur pro Christo? Christus per crucis ignominiam ad supernae claritatis gloriam transivit, et data est ei pro sua reverentia a Deo Patre omnis potestas in coelo, et in terra; ut adorent eum omnes angeli Dei, et in nomine ejus omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum.
10.2
Ubi est ergo gloriatio tua, o Christiane, nisi in nomine crucifixi Domini tui Jesu Christi; in nomine quod est super omne nomen, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in coelis? Gloriamini in nomine sancto ejus, filii redemptionis; date honorem Salvatori vestro, qui magna fecit in vobis, et magnificate nomen ejus mecum, dicentes: Adoramus te, Christe, Rex Israel, princeps regum terrae, lux gentium, Domine sabaoth, virtus Dei omnipotentis fortissima. Adoramus te, pretiosum redemptionis nostri pretium, hostia pacifica, quae sola odoris tui mirabili suavitate Patrem, qui in coelis habitat, ad respiciendum humilia inclinasti, et solus ipse ipsum placabilem reddidisti. Tuas, Christe, miserationes praedicamus; tuae suavitatis memoriam cum abundantia eructamus; tibi, Christe, sacrificium laudis immolamus pro multitudine bonitatis tuae, quam ostendisti nobis, semini nequam, filiis sceleratis.
10.3
Cum enim adhuc essemus inimici tui, Domine, et mors antiqua in omnem carnem exerceret dominium, cui omne semen Adam lege primordialis culpae obnoxium erat, recordatus es uberrimae misericordiae tuae, et prospexisti de sublimi habitatione tua in hanc vallem plorationis et miseriae. Vidisti, Domine, afflictionem populi tui, et tactus dulcore charitatis intrinsecus, apposuisti cogitare super nos cogitationes pacis et redemptionis. Et quidem cum esses Filius Dei, verus Deus, Deo Patri sanctoque Spiritui coaeternus et consubstantialis, lucem habitans inaccessibilem, portansque omnia verbo virtutis tuae, non despexisti in hoc nostrae mortalitatis ergastulum altitudinem tuam inclinare, ubi nostram et gustares et absorberes miseriam, nosque reparares ad gloriam. Parum fuit charitati tuae, ad consummandum opus nostrae salutis, cherubim, aut seraphim, aut unum ex angelis destinare: ipse ad nos venire dignatus es per mandatum Patris, cujus nimiam charitatem experti sumus in te. Venisti, inquam, non locum mutando, sed praesentiam tuam nobis per carnem exhibendo. Descendisti a regali solio sublimis gloriae tuae in humilem et abjectam in oculis suis puellam, primo virginalis continentiae voto sigillatam. In cujus sacro utero Spiritus sancti inenarrabilis virtus et te concipi fecit, et nasci in vera humanitatis natura, ita ut nec majestatem divinitatis in te, nec integritatem virginitatis in Matre, violaret nativitatis occasio.
10.4
O amanda, o admiranda dignatio! Deus immensae gloriae, vermis contemptibilis fieri non despexisti; Dominus omnium, conservus servorum apparere voluisti. Parum tibi visum est Patrem te nostrum esse; etiam, Domine, frater noster esse dignatus es. Et tu, Domine universorum, qui nullam habes indigentiam, inter ipsa nativitatis tuae initia non horruisti abjectissimae paupertatis degustare incommoda. Ut enim ait Scriptura, tibi, cum nascereris, non erat locus in diversorio, neque cunabula, quae teneritudinem tuam exciperent habuisti; sed tu in vili praesepio sordentis stabuli, tu qui terram palmo concludis, involutus panniculis reclinatus es; et hospitium, scilicet praesepium a brutis animalibus mater tua mutuo accepit. Consolamini, consolamini, qui in sordibus paupertatis enutrimini, quia vobiscum est Deus in paupertate, non cubat in deliciis splendidi cubilis, nec enim invenitur in terra suaviter viventium. Quid ultra gloriaris, o dives, lutea res, in volutabro lecti picti et delicati, cum Rex regum suo recubitu stramenta pauperum honestare maluerit? Quid dura strata detestaris, cum tener infantulus, in cujus manu sunt omnia, tuis sericis, tuis plumis duras jumentorum stipulas praeelegerit? Sed et tenella haec tua, Christe, infantia a persecutorum gladiis tuta non fuit. Adhuc enim inter dulcia matris ubera sugens dependebas, quando apparuit angelus in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum; et esto ibi usquedum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Jam ex tunc, bone Jesu, pati coepisti. Non solum autem illam infantiae tuae vexationem in te ipso pertulisti, sed et mortem in pusillis tuis, quorum multa millia inter mamillas matrum pro te Herodis trucidavit immanitas.
10.5
Infantia vero teneriori decursa, discendae humiliter veritatis nobis exemplum praebuisti. Non enim sedisti cum consilio vanitatis, sed in medio doctorum, interrogans et audiens illos, cum tamen Dominus scientiarum tu esses, atque ipsa Dei Patris sapientia. Sed et obedientiae nobis formam praestitisti, dum parentum imperio tu, imperator mundi, humiliter subditus exstitisti. At ubi robustioris aetatis plenitudo advenit, missurus manum ad fortia, egressus es in salutem populi tui, ut gigas fortis ad currendum viam totius miseriae nostrae. Et primum quidem, ut per omnia te fratribus assimilares, servum tuum baptizantem peccatores in poenitentiam, tanquam peccator adiisti; baptizare quoque te postulasti, innocens Agne Dei, quem nulla peccati stilla unquam maculavit. Baptizatus es, non te in aquis, sed aquas in te sanctificans; ut per eas sanctificares nos. De baptismo in desertum in Spiritu fortitudinis egressus es, ut et vitae solitariae in te non deesset exemplum. Solitudinem ac jejunium quadraginta dierum, famis acerbitatem, tentamenta illusoris spiritus aequanimiter tolerasti, ut omnia haec nobis tolerabilia efficeres. Demum venisti ad oves quae perierant domus Israel, divini verbi lampadem palam extollens ad illuminationem orbis terrae, et regnum Dei cunctis annuntians, factus es causa salutis aeternae omnibus obtemperantibus, sermonem sequentibus 218 signis confirmasti, virtutem divinitatis tuae ostendisti in cunctis male habentibus, omnia omnibus gratis exhibens quae saluti earum congruerent, ut omnes lucrificares. Sed obscuratum est insipiens cor eorum, Domine, et projecerunt sermones tuos retrorsum; neque attenderunt ad omnia mirabilia, quae operatus es in eis, exceptis perpaucis nobilioribus athletis, quos inter infima et abjecta mundi elegisti, ut per ipsos alta et fortia magnifice expugnares( I Cor. I, 27). Nec solum ingrati gratuitis tuis beneficiis exstiterunt, sed et contumeliis affecerunt te, Dominum dominantium, et fecerunt in te quaecunque voluerunt. Te enim faciente opera Dei, quae nemo alius fecit, quid dixerunt? Non est hic homo a Deo; in principe daemoniorum ejicit daemonia. Daemonium habet; seducit turbas; vorax est et potator vini; amicus publicanorum et peccatorum.
10.6
Quid fles? quid suspiras, o homo Dei, dum sustines verborum injurias? Non audis quanta propter te in Dominum Deum tuum ceciderunt opprobria? Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Et haec quidem et similia blasphemantes, et aliquoties lapidibus te impetentes, Jesu bone, patienter sustinuisti, et factus es coram eis quasi homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Novissime autem et justum sanguinem tuum, a discipulo tuo, filio perditionis, triginta argenteis appretiati sunt, ut praecipitarent animam tuam in mortem sine causa. Et te perditissimi proditoris tui perfidia non latebat, quando in coena ablutionis causa etiam coram ipso, genu flexo procumbens, maledictos pedes ejus veloces ad effundendum sanguinem tuum sanctissimis manibus tuis attrectare, lavare et extergere dignatus es. Et adhuc extento collo ambulas, o terra et cinis, adhuc superbia te supra te elevat, adhuc impatientia te exagitat! Intuere humilitatis et mansuetudinis magistrum, Dominum Jesum Christum, universae creaturae factorem, tremendum judicem vivorum atque mortuorum, ante pedes hominis et traditoris sui genua incurvantem. Disce quia mitis est et humilis corde, et confundere in superbia tua, erubesce impatientiam tuam. Hoc quoque erat mansuetudinis tuae, Domine Jesu, quod perfidum illum in coetu fratrum palam detegere et confundere noluisti, sed leniter admonitum accelerare jussisti quod parabatur. In omnibus his non est aversus furor ejus a te, sed egressus foras satagebat circa frequens maleficium. Quomodo cecidisti de coelo Lucifer, qui mane oriebaris in deliciis paradisi? Gloriosus apparuisti, civium coeli socius, et Verbi divini conviva. Qui nutriebaris in croceis, amplexatus es stercora? Tunc clarificata est familia tua, Christe, in modum societatis angelicae, tunc demum divinissimi verbi uberrima inundatione felix ille conventus ex ore tuo potatus est. Siquidem corruptus ille uter foras missus fuerat, quem hujus limpidissimi liquoris infusione sciebas indignum.
10.7
Dato autem charitatis et patientiae Salvatoris mandato, et disposito fratribus regno Patris tui ad locum traditori tuo notum cum illis divertisti, sciens omnia quae ventura erant super te. Ibi animae tuae tristitiam, quam ex imminente passione sponte assumpsisti; sicut et caetera quae passus es in auribus fratrum profiteri non erubuisti, dicens: Tristis est anima mea usque ad mortem. Positis quoque genibus procidisti in faciem tuam, orans in agonia, et dicens: Abba Pater, Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Et angustias cordis tui tristissimi indicabat sudor ille sanguineus, qui orationis tempore de sanctissima carne tua guttatim decurrebat in terram. Dominator Domine Jesu Christe, unde animae tuae haec tam vehemens tristitia? unde tanti sudoris anxietas, et tam anxia supplicatio? Nonne voluntarium omnino Patri sacrificium obtulisti, et nihil invitus pertulisti? Utique, Domine. Arbitramur autem quod et hoc quoque ad consolationem infirmorum membrorum tuorum assumpsisti, ne forte desperet quis, si caro infirma remurmuret, cum tamen ad passionem promptus est spiritus. Nimirum et ut majores erga te amoris et gratitudinis stimulos haberemus, naturalem carnis infirmitatem, hujusmodi indiciis in te expressisti, quibus doceremur quia vere languores nostros ipse portasti; et non absque sensu doloris, passionum sentes percurristi. Vox enim illa, vox carnis fuisse videtur, non spiritus, ex eo quo subjunxisti, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Quam promptus enim fuerit spiritus tuus, bone Jesu, ad passionem, evidenter ostendisti, quando venientibus una cum proditore tuo viris sanguinum, quaerentibus animam tuam cum laternis, facibus, et armis per noctem, ultro occurristi, et signo quod a duce flagitii acceperant teipsum manifestasti. Nam accedentem ad osculum oris tui cruentam bestiam aversatus non es, sed os, in quo dolus inventus non est, ori quod abundavit malitia, dulciter applicuisti.
10.8
O innocens Agne Dei, quid tibi et lupo illi? Quae conventio Christi ad Belial? Sed et hoc benignitatis tuae erat, Domine Jesu, ut omnia illi exhiberes, quae pravi cordis pertinaciam emollire potuissent. Nam et veteris amicitiae illum commonuisti, dicens: Amice, ad quid venisti? Et horrore sceleris sui cor impii ferire voluisti, cum ei dicebas: Juda, osculo Filium hominis tradis. Et ecce Philistiim super te, Samson. Non illos a te absterruit, quod in hora comprehensionis tuae omnipotenti brachio tuo terrae eos allisisti, non quidem defensionis causa, sed ut cognosceret humana praesumptio nihil se posse adversum te, nisi quantum permitteretur a te. Et quis audiat sine gemitu qualiter in illa hora homicidas manus tibi injecerunt, et innocentes manus tuas, bone Jesu, vinculis constringentes, te Agnum mansuetissimum nihil obloquentem, ad instar latronis, contumeliose pertraxerunt ad victimam? Sed nec tunc misericordiam tuam super inimicos tuos distillare favus dulcedinis tuae, Christe, cessavit. Nam et mutilam ab discipulo tuo aurem inimici sanasti; et defensoris tui zelum a laesione trahentium te compescuisti. Maledictus furor eorum, quia pertinax, quem nec majestas miraculi, nec pietas beneficii confringere potuit.
10.9
Concilio malignantium adversus te pontificum praesentatus es, et veritatem, prout oportuit, confessus, quasi de blasphemia adjudicatus es morti. Amantissime Domine Jesu, quanta illic indigna a propria gente pertulisti? Vultum tuum honorabilem, in quem desiderant angeli prospicere, qui omnes coelos adimplet laetitia, quem deprecantur omnes divites plebis, polluti labii sui sputis inquinaverunt, sacrilegis manibus ceciderunt, velo operuerunt in derisionem, et te Dominum universae creaturae, tanquam servum contemptibilem, colaphizaverunt. Adhuc autem et animam tuam incircumciso cani deglutiendam tradiderunt. Vinctum siquidem ante faciem Pilati praesidis te perduxerunt, postulantes supplicio crucis perimi te qui peccatum non noveras; et virum homicidam donari sibi, lupum Agno, auro lutum praeponentes. O indignum et infelix concambium! Et quidem non ignorabat impius ille per invidiam hoc fieri in te, nec tamen abstinuit a te temerarias manus, sed replevit amaritudine animam tuam sine causa. Illudendum Herodi te misit, illusum recepit, nudum in conspectu irrisorum astare te fecit: nec pepercit amarissimis verberibus virgineam carnem tuam divellere, plagis, livores livoribus crudeliter infligens.
10.10
Electe puer Domini mei, quid tanta amaritudine, quid tanta confusione dignum commiseras? prorsus nihil: ego homo perditus, totius contritionis, totius confusionis tibi causa exstiti. Ego uvam acerbam comedi, 219 et dentes tui obstupuerunt, quia quae non rapuisti tunc exsolvebas. In omnibus his non est perfidorum Judaeorum satiata impietas. Novissime autem in manus incircumcisorum militum devolutus es, morte turpissima consumendus. Parum erat sacrilegis istis crucifigere te, nisi prius et ipsi replevissent illusionibus animam tuam. Quid enim de illis ait Scriptura? Et congregaverunt ad eum universam cohortem in praetorium; et exuentes eum vestimentis suis, induerunt eum tunica purpurea, et chlamydem coccineam circumdederunt ei; et plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et arundinem in dextera ejus, et genu flexo illudebant ei, dicentes: Ave, rex Judaeorum; et dabant ei alapas, et exspuentes in eum accipiebant arundinem, et percutiebant caput ejus. Et postquam illuserunt ei, induerunt eum vestimentis suis; et duxeruut, ut crucifigeretur, bajulantem sibi crucem. Et perduxerunt eum in Golgotha, et dabant ei vinum myrrhatum cum felle mistum bibere; et cum gustasset, noluit bibere. Tunc crucifixerunt eum, et duos latrones cum eo, hinc et hinc, medium autem Jesum. Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt. Postea sciens Jesus quia jam omnia consummata erant, ut Scriptura impleretur, dixit: Sitio. Et currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Cum autem accepit acetum, dixit: Consummatum est. Et exclamans voce magna dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et inclinato capite tradidit spiritum. Tunc unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
10.11
Expergiscere nunc, anima mea, excutere de pulvere, et contemplare attentius virum hunc memorabilem quem in speculo evangelici sermonis quasi praesentem intueris. Attende, anima mea, qui est iste qui ingreditur habens imaginem quasi Regis et nihilominus servi despectissimi confusione repletus est. Coronatus incedit, sed ipsa ejus corona cruciatus est illi, et mille puncturis speciosum ejus verticem divulnerat. Regali purpura induitur, sed potius in ea despicitur quam honoratur. Sceptrum in manu gestat; sed eo ipso caput ejus reverendum feritur. Adorant coram ipso positis in terram genibus, regem conclamant, et continuo ad conspuendum amabiles genas ejus insiliunt, maxillas palmis concutiunt, et honorabile collum inhonorant. Vide alia, quomodo per omnia vir iste coarctatur et conspuitur et spernitur. Sub crucis onere dorsum incurvare jubetur, et suam ipsius portare ignominiam. Ad locum deductus supplicii myrrha potatur et felle. In cruce sublevatur, et dicit: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt. Qualis est hic, qui in omnibus pressuris suis nec semel os suum aperuit, ut aut querelae, aut excusationis, aut comminationis, aut maledictionis verbum adversus maledictos canes istos proferret et novissime verbum benedictionis, quale a saeculo non est auditum, super inimicos suos effudit? Quid hoc viro mansuetius? quid benignius, anima mea, vidisti? Adhuc autem attentius illum intuere, quia et grandi admiratione et tenerrima compassione dignus apparet. Vide nudum et verberibus laceratum, in medio latronum cruci ignominiose ferreis clavis affixum, aceto in cruce potatum, et post mortem lancea in latere vulneratum, et copiosos sanguinis rivos ex quinque vulneribus manuum, pedum et lateris effundentem. Fletum deducite, oculi mei; liquiesce, anima mea, igne compassionis super contritione amabilis viri illius, quem in tanta mansuetudine tantis vides afflictum doloribus.
10.12
Et jam quidem infirma ejus, anima mea, vidisti, et miserata es? nunc majestatem ejus attende, et miraberis. Quid enim ait Scriptura? A sexta autem hora tenebrae factae sunt in universa terra, usque in horam nonam, et obscuratus est sol; et velum templi scissum est a summis usque deorsum; et terra mota est, et petrae scissae sunt; et monumenta aperta sunt; et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Qualis est hic, quia coelum et terra compatiuntur ei, cujus mors mortuos vivificat? Cognosce, anima mea, cognoce; hic est Dominus Jesus Christus Salvator tuus, unigenitus Dei Filius, verus Deus, verus homo, qui solus sub sole sine macula inventus est. Et ecce quomodo cum sceleratis reputatus est, et quasi vir leprosus, et novissimus virorum aestimatus est. Et tanquam abortivum, quod projicitur a vulva, sic projectus est ab utero matris suae infelicis Synagogae. Iste formosus prae filiis hominum, quam deformis prae filiis hominum factus est! Siquidem vulneratus est propter iniquitates nostras, et attritus est propter scelera nostra. Et factus est holocaustum suavissimi odoris in conspectu tuo, Pater aeternae gloriae, ut averteret indignationem tam a nobis, et consedere sibi nos faceret in coelestibus.
10.13
Respice, Domine sancte Pater, de sanctuario tuo, et de excelso coelorum habitaculo, et intuere hanc sacrosanctam hostiam, quam tibi offert magnus Pontifex noster, sanctus puer tuus Jesus pro peccatis fratrum suorum; et esto placabilis super multitudinem malitiae nostrae. Ecce vox sanguinis fratris nostri Jesu clamat ad te de cruce. Quid enim est, Domine, quod pendet in ea? Pendet, inquam, quia praeterita quasi praesentia coram te sunt. Cognosce, Pater; tunica filii tui Joseph haec est fera pessima devoravit eum, et conculcavit in furore suo vestimentum ejus, et omnem decorem illius reliqui corporis inquinavit, et ecce quinque scissuras lamentabiles in eo dereliquit. Hoc est vestimentum quod in manu Aegyptiae meretricis, innocens puer tuus Jesus pro peccatis fratrum suorum dereliquit, meliorem aestimans jacturam pallii quam pudicitiae; magisque eligens spoliatus a carnis pallio in carcerem mortis descendere quam pro mundi gloria adulterinae voci acquiescere; illi, inquam, voci, qua dictum est: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me; quod utique esset dormire cum adultera. Et nunc, Domine Pater, scimus quia vivit Filius tuus, et dominatur in tota terra Aegypti, imo in omni loco dominationis tuae. Eductus enim ad imperium tuum de carcere mortis et inferorum, et attonsus mortalitatis comam, mutata veste carnis, in immortalitatis decore refloruit, et cum gloria suscepisti eum. Subnervavit diri Pharaonis imperium, et cum triumpho nobili virtute propria coelos penetravit. Et ecce gloria et honore coronatus in dextera majestatis tuae assistit vultui tuo pro nobis. Frater enim et caro nostra est.
10.14
Respice, Domine, in faciem Christi tui, qui tibi usque ad mortem obediens factus est, nec recedant ab oculis tuis cicatrices vulnerum ejus in perpetuum, ut memineris quantam satisfactionem pro peccatis nostris ab eo susceperis. Utinam, Domine, appendas in statera peccata quibus iram meruimus, et calamitatem, quam passus est pro nobis innocens Filius tuus. Certe, Domine, haec gravior apparebit, et magis digna, ut ipsam effundas misericordiam super nos quam sint illi, aut in ipsis contineas in ira misericordias tuas. Gratias tibi, Domine sancte Pater, referat omnis lingua super abundantia pietatis tuae, qui unico Filio cordis tui non pepercisti, sed pro nobis illum tradidisti in mortem, ut tantum, tamque fidelem advocatum haberemus in coelis coram te.
10.15
Et tibi, Domine Jesu, fortissime zelotes, quid gratiarum, quid retributionis digne retribuam ego homo, pulvis, et cinis, et vile figmentum? Quid enim pro salute mea facere debuisti, et non fecisti? Ab imo pedis usque ad summum verticis totum in aquis passionum te demersisti, ut me totum de illis extraheres; et intraverunt aquae usque ad animam tuam. Nam et animam tuam in mortem perdidisti, ut animam meam perditam mihi redderes. Et ecce duplici debito me 220 obligasti; nam et pro eo quod dedisti, et pro eo quod mei causa perdidisti, debitor tibi sum. Et pro mea quidem vita bis a te mihi data, semel in creatione, semel in redemptione, quid magis juste tibi reddam quam ipsam, non habeo; pro tua autem pretiosa anima ita contribulata, quid ab homine digne rependi possit, non invenio. Nam si coelum et terram et omnem ornatum eorum pro ea rependere possem, certe nec sic usque ad mensuram debiti ullatenus attingerem. Ut autem et idipsum quod habeo et possum, tibi, Domine, retribuam, tui muneris est. Diligendus ergo es toto corde, tota anima, tota mente, tota virtute, et tua modo sequenda vestigia qui mori dignatus es pro me. Et quomodo fiet istud in me, nisi per te? Adhaereat anima mea post te, quia tota virtus ejus pendet ex te.
10.16
Et nunc, Domine, Jesu Redemptor meus, te ut verum Deum adoro, in te credo, in te spero, et quibus possum desideriis ad te suspiro. Adjuva imperfectionem meam, ad tuae passionis gloriosa insignia, in quibus salutem meam operatus es, totum me inclino. Tuae victoriosae crucis regale vexillum in nomine tuo, Christe, adoro; tuum spineum diadema, tuo rubentes sanguine clavos, tuo sancto lateri immersam lanceam, tua vulnera, tuum sanguinem, tuam mortem, tuam sepulturam, tuam victoriosam resurrectionem et glorificationem, Christe, supplex adoro et glorifico. Odor enim vitae mihi spirat in omnibus his. Horum vivifico odore spiritum meum, Domine, a peccati morte ressuscita. Horum virtute ab astutiis Satanae me custodi, meque conforta, ut et jugum mandatorum tuorum suave mihi fiat, et onus crucis, quod post te bajulare me jubes, humeris animae meae leve sit atque portabile. Quae est enim fortitudo mea, ut juxta praeceptum tuum mundi pressuras tam multiplices animo invicto sustineam? Nunquid pedes mei tanquam cervorum, ut te velociter currentem per spinas et confraga passionum consequi valeam? Sed audi, quaeso, vocem meam, et inclina super servum tuum suavem illam crucem, quae lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et ut et spero, curram alacriter. Portabo infatigabiliter eam quae ab inimicis est crucem post te. Illam, inquam, divinissimam crucem humeris meis impone, cujus latitudo est charitas, super omnem creaturam se extendens; cujus longitudo, aeternitas, cujus sublimitas, omnipotentia; cujus profunditas, inscrutabilis sapientia est. Confige illi manus meas, et pedes meos, et totam formam passionis tuae servo tuo indue. Da mihi, obsecro, continere ab operibus carnis, quae odisti; et facere justitiam, quam dilexisti; et in utroque tuam quaerere gloriam, et sinistram quidem meam clavo temperantiae, dexteram vero clavo justitiae in illa sublimi cruce confixam arbitrabor. Da menti meae jugiter meditari in lege tua, et omnem cogitatum jugiter jactare in te; et dexterum pedem meum eidem ligno vitae prudentiae clavo affige. Da ut ministram spiritus mei sensualitatem nec enervet labentis vitae infelix felicitas, nec conturbet perennis vitae praemia felix infelicitas, et sinister quoque pes meus fortitudinis clavo in cruce tenebitur. Ut autem et spinarum capitis tui aliqua in me similitudo appareat, detur, obsecro, menti meae et salubris poenitentiae compunctio, et alienae miseriae compassio, et stimulus zeli aemulantis quod rectum est coram te, et ad te convertar in aerumma mea, dum triplex mihi configitur spina. Libet ut et spongiam per arundinem ori meo porrigas, et aceti amaritudinem gustui meo adhibeas. Libet ut per Scripturas tuas rationi meae conferas gustare et videre quomodo florens hic mundus tanquam spongia inanis est, et omnia concupiscentia ejus aceto amarior. Ita, Pater, in me fiat, ut calix iste Babylonis aureus inebrians omnem terram, nec inani me splendore seducat, nec falsa dulcedine inebriet, quemadmodum eos qui tenebras lucem, et lucem tenebras, amarum dulce, et dulce amarum arbitrantur. Vinum myrrhatum suspectum est mihi pro eo quod tu ex eo bibere noluisti, forte quia nimiam acerbitatem, crucifixorum tuorum indicabat. Tuae quoque vivificae morti servum tuum configura, faciens in me ut moriar quidem peccato secundum carnem, vivam autem justitiae secundum spiritum. Ut autem integram crucifixi imaginem portare me glorier; illud quoque quaeso, quod post mortem tuam insatiabilis malitia impiorum in te exercuit, hanc in me similitudinem exprime. Vulneret cor meum vivus et efficax sermo tuus penetrabilior omni lancea acutissima, et pertingens usque ad interiora animae meae producat ex ea, tanquam a dextro latere meo, vice sanguinis et aquae, amorem tuum, et fratrum meorum. Postremo et munda sindone primae stolae spiritum meum involve, in qua requiescam ingrediens ad te in locum tabernaculi admirabilis, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus.
10.17
Die autem tertio, post diem laboris, post diem simplicis gloriae, mane prima Sabbati perpetui inter filios tuos me indignum resuscita, ut in carne mea videam claritatem tuam, et adimplear laetitia vultus tui. O Salvator meus, et Deus meus, veniat, veniat, oro, tempus, ut quod nunc credo, relevatis tandem oculis aspiciam, quod nunc spero et a longe saluto, apprehendam, quod nunc pro viribus meis desidero, ulnis animae meae amplectar ac deosculer, et amoris tui abysso totus absorbear. O Salvator meus, et Deus meus! Sed nunc interim benedic, anima mea, Salvatorem tuum; et magnifica nomen ejus, quod est sanctum, et sanctissimis deliciis plenum.
10.18
O quam bonus et suavis es, Domine Jesu, animae quaerenti te, Jesu redemptor captivorum, Salvator perditorum, spes exsulum, laborantium fortitudo, anxiati spiritus latitudo, animae lacrymosae et post te in sudore currentis dulce solatium et suave refrigerium, corona triumphantium, unica merces et laetitia supernorum civium, uberrimus fons omnium gratiarum, inclyta proles summi Dei. Summe Deus, te benedicant omnia quae in coelo sunt sursum, et quae sunt in terra deorsum; quia magnus es tu, et magnum nomen tuum. O immarcescibilis decor Dei excelsi, et purissima claritas lucis aeternae, vita omnem vitam vivificans, lux omne lumen illuminans et conservans in perpetuo splendore mille millena millia luminum fulgentia ante thronum divinae majestatis tuae a primaevo diluculo. O aeternum et incessabile, clarum et dulce profluvium fontis absconditi ab oculis mortalium, cujus unda sine ortu, profundum sine fundo, cujus altum sine termino, cujus latitudo incirconscriptibilis, cujus puritas imperturbabilis. Eructat te cor Dei altissimi de suae profunditatis impenetrabili abysso, vita vitam, lux lucem, Deus Deum, aeternus aeternum, immensus immensum ac per omnia sibi coaequalem, et de plenitudine tua omnes accepimus. Te enim, largissime fons omnis boni, septemplicis gratiae pretiosum lumen, te, inquam, piissime spiritus, deprecor ut si qua pro fragilitate mea in veritate majestatis tuae minus intellexi, et in praeceptis Dominicis intellecta per lasciviam carnis neglexi, tua me visitatione illustrare digneris; quibus ea me decenter et mihi necessarie corrigam, meique erroris per te misericordiam consequar, ut per te, quem in periculoso hujus vitae pelago in auxilium advocavi, sine naufragio ad portum perennis requiei perducar. Te itaque, Pater clementissime, peto, ut qui me primitus creasti, per passionem Unigeniti tui 221 recreasti, qui quidquid ad laudem tuam pertinet, me cogitare facias et amare. Sed quia fragilis sum, nec possum perficere, sedula tamen confessione concedas me studere, ut redemptionis ac salvationis tuae gratiam consequar. Et quidquid deinceps operis agam, ex tua, et per tuam, et in tua gratia ad laudem tuam totum pervenire facias, meque deinceps tuere a peccatis, et in bonis operibus validiorem esse praecipias, et ut quandiu in hoc corpore vivam, aliquid servitii tibi semper exhibeam. Post exitum vero animae meae a corpore veniam omnium peccatorum consequi et vitam aeternam me percipere concedas. Per eum, qui tecum vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note