Meditationes et orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10626 Meetor
13.1
MEDITATIO XII. De humanitate Christi.
13.1
Jucunditate, pietate, utilitate redundat plene sanctissima nativitas et infantia nostri Salvatoris. Jucunditate quantum ad exsultationem, pietate quantum ad passionem, utilitate quantum ad significationem. Quid enim magis jucundum quam ipsum videre hominem quem esse constat hominis conditorem? Quid iterum eidem homini magis debet videri pium, quam claro videre oculo quod in hoc mediatore Dei et hominum Domino nostro Jesu Christo miro quodam et ineffabili modo aeternitas incipit, sublimitas humiliatur? Concipitur in utero Matris, qui sempiternus est in sinu Patris. Natus ab aeterno de Patre sine matre, nascitur in tempore de matre sine Patre. Pannis est involutus, qui stirpibus et arboribus terram vestivit, luminaribus coelum ornavit, mare piscibus implevit. Quem coeli coelorum capere non possunt, praesepis angustia continetur, lacte materno nutritur. Proficit sapientia, cujus sapientia non incipit nec desinit, qui et Dei Patris sapientia existit aetate, cujus aeternitas sicut non proficit in majus, sic nec deficit in minus; gratia, totius ipse gratiae auctor, et conservator et remunerator. Parentibus subditur, quem adorat omnis creatura, cui et omne genu curvatur. Addamus, si placet quia baptizatur, et quidem Dominus a servo, Deus ab homine, et a milite Rex. Tentatur a diabolo, cui ministrant angeli. Esurit cibus, sitit fons, lassatur via, deprimitur altitudo, virtus infirmatur, debilitatur fortitudo, injuriatur gloria, moeret laetitia, gaudium dolet, et humiliatur majestas, et moritur vita.
13.2
Jesu bone, quam dulcis es in corde cogitantis de te et diligentis te! Et certe nescio, quia nec plene comprehendere valeo, unde hoc est quod longe dulcior es in corde diligentis te, in eo quod caro es, quam 224 in eo quod Verbum; dulcior in eo quod humilis, quam in eo quod sublimis. Siquidem longe dulcius est memoriae diligentis te videre te ex matre Virgine in tempore natum quam in splendoribus ante luciferum a Patre genitum, temetipsum exinanivisse, servique formam accepisse quam in forma Dei aequalem te Deo esse, dulcius te videre coram Judaeis mori in ligno quam dominari super angelos in coelo, intueri te inter omnia subjectum quam super omnia praelatum, hominem humana pertulisse quam divina Deum gessisse, redemptorem esse pereuntium quam conditorem esse non existentium. O quam dulce est, bone Jesu, in secreto cordis ad memoriam revocare te pro nobis in Virgine absque pollutione conceptum, absque laesione virginitatis ejus natum, pannis involutum, in praesepio reclinatum, sustinentem convicia, tacentem ad opprobria, pedes discipulorum lavantem, linteo tergentem, de nocte prolixius orantem, sudorem sanguinis emittentem, triginta argenteis venditum, osculo traditum, cum gladiis et fustibus captum, ligatum, judicatum, flagello damnatum, ad occisionem, ut agnum innocentem, ductum, os tuum, cum male tractareris, non aperientem, cum accusareris in multis, non respondentem, colaphizatum, alapas patientem, flagellis caesum, plagis lividum, sputis illitum, chlamyde coccinea indutum, spinis coronatum, in derisum adoratum, arundine capite percussum, in veste alba illusum, ad mortem condemnatum, crucem tuam bajulantem, et in ea affixum, pro crucifixoribus orantem, aceto potatum, felle cibatum, a latrone convitiatum, sanguinem tuum per quinque vulnera corporis tui effundentem, caput inclinantem, spiritum emittentem, dilectam animam tuam in manus Patris commendantem, et haec omnia pro nobis sustinentem. Haec omnia formant et adaugent magis ac magis exaultationem, fiduciam et consolationem, amorem et desideriam.
13.3
Quis enim non laetetur et exsultet? quis non supra modum jucundetur et gratuletur, videns conditorem suum non solum pro se hominem esse, sed tam dura tamque indigna sustinuisse? Quid in mente suavius ruminatur? quid dulcius gustatur? quid laetius cogitatur? Quis mihi aufert locum in regno, ubi is omnipotens est, qui frater et caro mea est? Quis mihi eventus aliquam ingeret desolationem, cui spes tanta tantam confert certitudinem? Quomodo aliquem in eo potest habere locum aliqua tristitia, in quo indesinenter versatur cogitatio ista? Nec minorem in eo fiduciam parit, cum ipsa in Conditorem suum diligenter accenditur. Secura certe per omnem modum, et in nullo temeraria praesumptio, quam formavit in mente consideratio humanitatis in Christo. Quomodo non sperem me ad electorum pertingere sortem, cum pro me videam mortuum ipsum universorum Conditorem? Effudit pro me de latere suo sanguinem: quomodo non praesumam me redemptum, cum datum pro me non ignorem tantum taleque pretium? Effudit et pro me aquam, quomodo non me confidam ab omnibus inquinamentis meis mundatum, quem constat aqua quae de visceribus Christi confluxit mundatum? Effusus est, inquam, ille, effusa est illa; ille ad redemptionem, ista ad redempti ablutionem; ille ut me redimeret captivum, ista ut ablueret immundum. Traditus est pro me servo Flius, ut morte sua mihi emeret haereditatem: quomodo me non credam haeredem, et quidem haeredem Dei, cohaeredem autem Christi? Cum inimicus essem, reconciliatus sum Deo per mortem Filii sui: quomodo justificatus nunc in sanguine ejus, non salvus ero ab ira per ipsum? Proprio Filio suo non pepercit pius Pater, sed pro me tradidit illum: quomodo etiam non omnia mihi donavit cum illo? Quis accusabit adversum me, cum charitas ejus operiat multitudinem peccatorum? Clamat sanguis ejus de terra melius quam Abel, et non movebit cor Patris tanti talisque sonus clamoris?
13.4
Absit, semel et iterum absit, ut compassionis visceribus caream, intuens te, o bone Jesu, mori pro me! Ante oculos meos crucifigeris, et nulla tanget motio cor meum; apparet mihi gladius tuus, et non pertransibit animam meam! Dulcis Jesu, quid mihi ut compatiar tibi? Sed non minus utile. Quomodo minus utile, cum constet, si verum cernit ille et sentit, in quo tu loquebaris, quia si compatimur, et conregnabimus? Et alibi, si commortui sumus, et convivemus. Ut autem haec, de qua loquimur, compassio in mente vigeat, necesse est ut ardens in ea fuerit dilectio, quia quem amore ferventi complectimur, ejus nimirum et adversitati compatimur, et prosperitati congratulamur. Jesu, nec mens mea capere, nec lingua sufficit exprimere quam sis dignus amari a me, qui tantum dignatus es amare me. Dilexisti me, et lavasti me a peccatis meis in sanguine tuo. Nam si diligo multum te, tu certe et ante dilexisti me, et plus. In hoc enim charitas Dei apparet, ait Apostolus, non quasi dilexerimus Deum, sed quia prior dilexit nos. Dilexit quando non dilexi, quia, et nisi non diligentem diligeres, diligentem quoque non efficeres. Diligo te super omnia, o dulcissime Jesu, sed nimis parum, quia longe minus quam dignus es, dilectissime, ac proinde minus quam debeo. Et quis hoc posset? Diligere te potest aliquis, te donante, quantum valet, sed nunquam quantum debet. Quis tibi reddet innoxium sanguinem tuum, cujus non gutta, sed unda per quinque corporis tui partes profluxit? Creasti me, cum non essem; redemisti me, cum perditus essem. Sed conditionis quidem meae et redemptionis causa sola fuit dilectio tua. Quia ergo, o dulcedo vitae meae Jesu! quid in me vidisti pro quo tantum pretium dares? Nihil prorsus, nisi quia sic fuit placitum ante te. Multum quidem contulisti Creator, sed longe plus Redemptor. O quam decorus es, Domine Jesu, et quam suavis! Decorus, sed videntibus te; suavis, sed gustantibus te. Nesciris, nisi videaris. Non fis dulcis, nisi gusteris. Fac me quaerere te, quaesitum invenire te, tentum possidere, ut tu solus dulcescas mihi, sapias et placeas. Fac me agnoscere te, timere, amare, desiderare. In amorem temporalium labi ne sinas me. Heu, mi Domine, quia incessanter non possum gustare quam suavis et dulcis sis!
13.5
Pecator sum, o misericordissime Jesu. Miserere mei, qui non venisti vocare justos, sed peccatores. Fons patens domui David, appare, et effundere, et ablue me. Patens es enim omnibus sitientibus te, et omnes omnium vere poenitentium sordes abluis, reddens eis, o dulcissime Jesu, bonum pro malo, donum pro iniquitate, meritum pro delicto, pro facinore justitiam, et gratiam pro culpa. Expertus est hoc rex David, qui poenitens a nuntio tuo audivit: Dominus transtulit peccatum tuum a te, non morieris. In te namque lotus est lacrymis poenitentiae, et mundatus est a maculis gravis culpae. Tua siquidem in eo munditia crimen lavit adulterii, et pietas crudelitatem extersit homicidii. In te purgatus est ille princeps apostolorum qui amare flevit quod timide negavit. In te etiam illa famosa peccatrix, o fons purissime et dulcissime, dealbata tanta meruit familiaritate donari ut ipsis apostolis novam tuae resurrectionis gloriam et prior videret, et eis eam annuntiaret. In te quoque ille mundatus est, qui, juxta te in cruce pendens, dum et se digna factis recepisse recognovit, et te in tuo regno sui habere memoriam petiit, statim a te audire meruit. Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Et quot in te, pie Jesu, quotidie illustrantur et abluuntur, de tenebris ad lucem, et de sordibus ad munditiam! Suscipe me diu exsulantem a te.
13.6
Dulcedo vitae, et sanitas non fallax, o bone Jesu, 225 si in carne seminavi, quid de carne metam nisi corruptionem? Et si mundum dilexi, quem ex eo capiam fructum? Triplex, Domine Deus, solebam regi Babylonico persolvere tributum in nefando ejus obsequio. Obsequium ejus quid est, nisi peccatum? Tributum vero est triplex, delectatio, consensus, consuetudo. Et solvebatur hoc tributum de corde, ore et opere. Ecce quibus ardoribus haec erat olla succensa, cujus facies a facie aquilonis, cujus prunas ardere fecit suggestio hostis, qui mentis meae cogitatus exussit. Ecce misericors Deus, ecce funiculus triplex mentem, linguam, corpus ferociter stringens. Nunquam erat in me sanitas, a planta pedis usque ad verticem. Sana ergo animam meam, quia peccavi tibi. Fac ergo opus tuum, pie Jesu, et salva me. Vocaris enim Jesus, non ob aliud nisi quia tu salvum facies populum tuum a peccatis eorum, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.