Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Meditationes et orationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10626 Meetor
16.1
MEDITATIO XV. De praeteritorum beneficiorum Christi memoria, de praesentium experientia, et exspectatione futurorum.
16.1
230 Quae ad dilectionem Dei excitant, nullum ut audiat taedere debet; legitur autem in Evangelio quod duae sorores vehementi amore dilexerunt Dominum, et licet utraque Deum proximumque dilexerit, specialiter tamen circa obsequium proximorum occupabatur Martha, ex divino vero fonte dilectionis hauriebat Maria. Ad Dei vero dilectionem duo pertinent: affectus mentis, et affectus operis. Et hoc opus, in virtutum exercitatione; affectus vero mentis, in spiritualis gustus dulcedine. Exercitatio virtutum in certo vivendi modo, in jejuniis, in vigiliis, in opere, in lectione, in oratione, in silentio, in paupertate, et caeteris hujusmodi commendatur; affectus salutari meditatione nutritur. Itaque ut ille dulcissimus amor Jesu in tuo crescat affectu, triplici meditatione opus habes, de praeteritis scilicet, praesentibus et futuris, id est de praeteritorum recordatione, de experientia praesentium, de consideratione futurorum. Cum ergo mens tua fuerit absque cogitationum tumultu, virtutum exercitatione purgata, jam oculos defaecatos ad posteriora retorque, ac primum cum beata Maria ingressa cubiculum libros, quibus Virginis partus et Christi prophetatur adventus, evolve. Ibi adventum angeli praestolare, ut videas intrantem, audias salutantem, ut sic repleta stupore et exstasi dulcissimam Mariam dominam tuam cum angelo salutante salutes, clamans et dicens: Ave, Maria, etc. Hoc crebrius repetens quae sit haec gratiae plenitudo de qua totus mundus mutuavit gratiam, quodnam Verbum caro factum est contemplare et admirare Dominum, qui terram implet et coelum, intra unius puellae viscera claudi, quam Pater sanctificavit, Filius fecundavit, Spiritus sanctus obumbravit. O dulcis domina, quanta inebriebaris dulcedine, quo amoris igne succendebaris, cum sentires in mente et in ventre tantae majestatis praesentiam, cum de tua carne sibi carnem assumeret, et membra in quibus corporaliter omnis plenitudo divinitatis inhabitaret, de tuis sanctis membris aptaret! Haec omnia propter te, o virgo, ut Virginem, quam imitari proposuisti, diligas, et Virginis Filium, cui nupsisti.
16.2
Jam nunc cum dulcissima Domina tua in montana conscende, sterilis et Virginis intuere complexum, et salutationis officium, in quo servulus Dominum, praeco Judicem, vox Verbum, intus anilia viscera conclusus in Virginis utero clausum et agnovit, et indicibili gaudio salutavit. Beati ventres, in quibus totius mundi Salvator exoritur, pulsisque tristitiae tenebris sempiterna laetitia prophetatur. Accurre, quaeso, accurre, tantis gaudiis admiscere, prosternere ad pedes utriusque, et in unius ventre sponsum tuum amplectere, amicum vero ejus in alterius utero venerare. Hinc Matrem cum omni devotione in Bethlehem prosequere, et in hospitium divertens cum illa assiste, et obsequere parienti; locatoque in praesepio parvulo, erumpe in vocem exsultationis, clamans cum Isaia: Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et amplectere illud dulce praesepium. Mitiget verecundiam amor, timorem depellat affectus, ut sanctissimis pedibus figas labia, et oscula genibus. Exinde pastorum excubias mente pertracta, angelorum exercitum admirare, coelesti melodiae tuas interpone preces, simul corde et ore decantans: Gloria in excelsis Deo.
16.3
Noli in tua meditatione Magorum munera praeterire, nec fugientem in Aegyptum relinquere incomitatum. Inspiciat oculus devotionis parvulum Jesum dulces mammillas gloriosae Virginis matris dulciter sugentem, et mammas maternas filiali more tractantem, matri arridentem. Quid visu jucundius? Quid delectabilius? Cerne illum, qui immensus est, parvulis brachiis ad materna colla pendentem, et dicas: Felix sum, feliciorque, dum illum video quem reges optaverunt videre, et non viderunt. Dignus est visu qui speciosus est forma prae filiis hominum.
16.4
Cogita, et recogita quo animo et qua cogitatione tenebatur illa dulcissima Mater ejus, cum illum Dominun tantum ac tantillum in brachiis suis exsultans ac laeta teneret, cum ei ut infantulo gestienti osculis frequentibus congauderet, cum eum lacrymantem super genua sua, quibus potuit modulis, consolaretur, cum denique aliis atque aliis studiis, ad quae ipsa materna pietas informabat eum, pro qualitatum vicissitudinibus, sedula blandiretur. Opinare verum esse quod dicitur eum a latronibus deprehensum in via, et adolescentuli cujusdam beneficio ereptum. Erat is, ut dicunt, principis latronum filius, qui praeda potitus cum parvulum in matris gremio conspexisset, tanta in ejus speciosissimo vultu splendoris majestas apparuit ut eum supra hominem esse non ambigens, incalescens amore amplexatus sit eum et, o, inquit, beatissime parvulorum, si aliud se tempus obtulerit mihi miserendi, tunc memento mei, et hujus temporis noli oblivisci. Ferunt hunc fuisse latronem, qui ad dexteram Dei crucifixus alterum blasphemantem corripuit dicens: Neque tu times Deum, etc., conversus vero ad Dominum, eum in illa quae in parvulo apparuit intuens majestate pacti sui non immemor, Memento, inquit, mei, dum veneris in regnum tuum. Itaque ad incentivum amoris hac non inutile arbitror uti opinione, remota omni affirmandi temeritate.
16.5
Praeterea nihilne suavitatis aestimes tibi accessurum, si eum apud Nazareth puerum apud pueros contempleris, si obsequentem matri, si operanti nutritio assistentem intuearis? Quid, si duodennem cum parentibus Jerosolymam ascendentem, et illis redeuntibus et nescientibus in urbe manentem per triduum cum matre quaesieris? O quanta copia fluent lacrymae, cum audieris Matrem dulci quadam increpatione Filium verberantem: Fili, quid fecisti nobis sic?
16.6
Si autem sequi Sponsum virginem quocunque ierit delectet altiora ejus et secretiora scrutare, ut in Jordanis flumine audias in voce Patrem, in carne Filium, in columba videas Spiritum sanctum. Ibi ad spirituales nuptias invitata Sponsum suscipis datum a Patre, purgationem a Filio, pignus amoris a Spiritu sancto. Exinde dilectissimus Jesus solitudinis tibi secreta dicavit, et sanctificavit tibi jejunium subeundum, docens cum callido hoste conflictum. Haec ibi facta, pro te facta, et quonam modo facta sunt diligenter attendas. Dilige eum a quo facta sunt et imitare quae facta sunt.
16.7
Occurrat jam nunc memoriae mulier illa in adulterio deprehensa, et Jesus rogatus ad sententiam quid egerit, quidve dixerit, recordare. In terram oculos jecit, ne forte accusatam respiciens nimis confunderet. Cum enim scribens in terra, terrenos eos non coelestes prodidisset, qui sine peccato est vestrum, inquit, primus in illam lapidem mittat. O mira et inexstinguibilis Christi benignitas! Quam condemnare juste potuit, adverte quam pie et quam caute liberavit. Cum enim omnes sententia trivisset et expulisset e templo, imaginare 231 quam pios oculos in illam levaverit, quam dulci et suavi voce sententiam absolutionis ejus protulerit? Puta quod suspiravit, quod lacrymatus fuerit, cum diceret: Nemo te condemnavit mulier, etc. Felix, ut ita dicam, haec adultera mulier, quae de praeteritis absolvitur, secura efficitur de futuris. Jesu bone, te dicente, nec ego te condemnabo, quis condemnabit? Deus est qui justificat, quis est qui condemnet? Audiatur de caetero vox tua, Vade, et jam amplius noli peccare.
16.8
Jam nunc ingredere domum Pharisaei, recumbentem ibi Dominum tuum attende, accede cum beatissima peccatrice ad pedes ejus, lava lacrymis, terge capillis, demulce osculis, fove unguentis. Nonne jam sacro liquoris illius odore perfunderis? Si tibi adhuc suos negat pedes, insta, ora, et gravidos lacrymis oculos attolle, tuisque suspiriis, inenarrabilibusque gemitibus extorque quod petis. Luctare cum eo, sicut Jacob, ut ipse se gaudeat superari. Videbitur tibi aliquando quod avertat oculos, quod aures claudat, quod desideratos pedes abscondat. Tu nihilominus insta opportune, importune, clama: Usquequo clamabo, et non exaudies? Redde mihi, Jesu bone, laetitiam salutaris tui; quia tibi dixit cor meum, quaesivi faciem tuam, faciem tuam requiram. Certe non negabit pedes suos virgini, quos osculandos praebuit peccatrici.
16.9
Sed et domum illam non praeteribis, ubi per tegulas paralyticus ante pedes ejus submittitur, ubi pietas et potestas obviaverunt sibi. Fili, inquit, remittuntur tibi peccata tua. O mira clementia! o indicibilis misericordia! Accepit felix remissionem peccatorum suorum quam non petebat, quam non praecesserat confessio, nec meruerat satisfactio, non exigebat contritio. Corporis salutem petebat, non animae, et salutem corporis et animae recepit. Vere, Domine, vita in voluntate tua, si decreveris salvare nos, neme poterit prohibere. Si aliud decreveris, non est qui audeat dicere: Cur ita facis? Pharisaee, quid murmuras? An oculus tuus nequam est, quia ipse bonus est? Certe miseretur cui voluerit; ploremus et oremus ut velit. Bonis etiam operibus pinguescat oratio, augeatur devotio, excitetur dilectio. Leventur purae manus in oratione, quas non sanguis immunditiae maculavit, tactus illicitus non foedavit, avaritia non exasperavit, levetur et cor sine ira et disceptatione, quod tranquillitas sedavit, et pax composuit puritas conscientiae lavit. Sed nihil horum paralyticus iste legitur praemisisse, qui tamen legitur remissionem omnium peccatorum meruisse. Haec est autem ineffabilis misericordiae ejus virtus, cui sicut blasphemum est derogare, ita et hoc sibi praesumere, stultissimum. Potest cuicunque vult hoc ipsum efficaciter dicere quod dixit paralytico: Dimittuntur tibi peccata tua. Sed quicunque sine suo labore, vel contritione, vel confessione, vel etiam oratione, sibi hoc dicendum exspectat, nunquam ei remittuntur peccata.
16.10
Sed exeundum est hinc, et ad Bethaniam veniendum, ubi sacratissima foedera amicitiae auctoritate Domini consecrantur. Diligebat enim Jesus Martham, Mariam et Lazarum. Quod ob speciale amicitiae privilegium, quo illi familiariori adhaerebant affectu dictum nemo est qui ambigat. Testes sunt lacrymae illae dulces, quibus collacrymatus est lacrymantibus quas totus populus interpretabatur amoris indicium. Videte, inquiens, quomodo amabat eum. Et ecce faciunt ei coenam ibi, et Martha ministrabat; Lazarus autem unus erat ex discumbentibus. Maria sumpsit alabastrum unguenti, etc. Gaude, quaeso, huic interesse convivio. Singulorum distingue officia. Martha ministrabat, discumbebat Lazarus, ungit Maria. Hoc ultimum tuum est; frange ibi alabastrum cordis, et quidquid habes devotionis, quidquid amoris, quidquid desiderii, quidquid affectionis, totum effunde super caput Sponsi tui, adorans in homine Deum, et hominem in Deo. Si fremit, si murmurat, si invidet proditor, si perditionem vocat devotionem, non sit tibi curae. Ut quid, ait, perditio haec? poterat hoc unguentum venundari multo, etc. Pharisaeus murmurat invidens poenitenti, murmurat Judas invidens effusioni unguenti. Sed Judex accusationem non recipit, accusatam absolvit. Sinite, inquit, illam; bonum enim opus, etc. Laboret Martha, ministret, paret hospitium peregrino, esurienti cibum, sitienti potum, vestem algenti. Ego solus Mariae et illa mihi. Totum praestat quod habet; a me quidquid optat, exspectet. Quid enim? Tunc Mariae consulis, relinquendo pedes quos dulciter osculatur, avertendo oculos ab illa speciosissima facie quam contemplatur, amovendo auditum ab ejus suavi sermone quo reficitur?
16.11
Sed jam surgentes eamus hinc. Quo? inquis. Certe ut insidentem asello coeli terraeque Dominum comiteris, tanta que fieri pro te obstupescens, parvorum laudibus tuas inseras, clamans et dicens: Hosanna filio David, etc.
16.12
Jam nunc ascende cum eo in coenaculum grande, stratum, et salutaris coenae interesse deliciis gratulare. Vincat verecundiam amor, timorem excludat affectus, ut saltem de micis mensae illius eleemosynam praebeat mendicanti. Vel a longe sta, et quasi pauper attendens in divitem, ut aliquid accipias extende manum, famem lacrymis prode. Cum autem surgens a coena linteo se praecinxerit, miseritque aquam in pelvim, cogita quae majestas, quae potestas hominum pedes abluit et extergit, quae benignitas proditoris vestigia sacris manibus tangit. Specta, et exspecta, et ultimo omnium tuos ei praebe pedes abluendos, quia quem ipse non laverit, non habebit partem cum eo. Quid modo festinas exire? Sustine paululum. Videsne quisnam ille est, rogo te, qui super pectus ejus recubuit, et in sinum ejus caput reclinat? Felix, quicunque est ille. O certe ecce jam video! Joannes est nomen ejus. O Joannes, quid tibi dulcedinis, quid gratiae et suavitatis, quid luminis et devotionis hauriebas ab illo fonte? Ibi certe omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi sunt. Ibi fons misericordiae, ibi domicilium pietatis, ibi favus aeternae suavitatis. Unde tibi, o Joannes, omnia ista? Nunquid tu sublimior Petro, Andrea sanctior, aut certe omnibus apostolis gratiosior? Speciale hoc virginitatis privilegium, quia virgo es, electus a Domino, atque inter caeteros magis dilectus. Jam nunc exsulta, virgo, accede propius, et aliquam hujus dulcedinis portionem vindicare non differas, si potiora non potes, dimitte Joanni pectus, ubi se cum vino laetitiae in divinitatis cogitatione inebriat; tu currens ad humanitatis ubera lac exprime, quo nutriaris. Inter haec, cum sanctissima illa oratione discipulos commendans Patri dixerit: Pater, serva eos in nomine tuo, inclina caput tuum, ut merearis audire: Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum.
16.13
Bonum est tibi hic esse, sed exeundum est. Praecedet ipse ad montem Oliveti, tu eum sequere. Et licet assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei ad secreta secesserit, vel a longe intuere quomodo in se nostram transtulerit necessitatem. Vide quomodo ille cujus sunt omnia, pavere coepit et taedere. Tristis est, inquiens, anima mea, etc. Unde hoc, Deus meus? Ita compateris mihi exhibens hominem, ut quodammodo videaris nescire quod Deus es. Prostratus in faciem oras, et factus est sudor, etc. Quid stas accurre, et suavissimas illas guttas lambe, et pulverem pedum illius linge. Noli dormire cum Petro, ne merearis audire: Sic non potestis una hora vigilare mecum?
16.14
232 Sed ecce jam proditorem praeeuntem impiorum turba prosequitur, et osculum praebente Juda manus injiciunt in Jesum, Dominum suum tenent ligatum, et illas dulces manus vinculis stringunt. Quis ferat? Scio, occupat nunc cor tuum pietas, omnia viscera tua zelus inflammat. Sine, rogo, patiatur, qui pro te patitur. Quid optas gladium? quid irasceris? quid indignaris? Si instar Petri cujuslibet autem abscideris, si ferro brachium tuleris, si pedem truncaveris, ipse restituet omnia. Qui etiam si quem occideris, absque dubio suscitabit. Sequere potius eum usque ad atrium principis sacerdotum, et speciosissimam faciem ejus quam sputis illinunt, tu lacrymis lava. Intuere quam piis oculis, quam misericorditer, quam efficaciter tertio negantem respexerit Petrum, quando ille conversus et in se reversus flevit amare. Utinam, bone Jesu, tuus me dulcis oculus respiciat, qui te toties ad vocem ancillae procacis, carnis scilicet meae, pessimis operibus affectibusque negavi. Sed jam, mane facto, traditur Pilato, ibi accusatur, et tacet, quoniam tanquam ovis ad occisionem ductus est. Vide, attende quomodo stat ante praesidem inclinato capite, demissis oculis, vultu placido, sermone raro, paratus ad opprobria, promptus ad verbera. Scio, non poteris ulterius sustinere, nec dulcissimum dorsum ejus flagellis atteri, nec faciem alapis caedi, nec tenerum illud caput spinis coronari, nec dexteram, quae coelum regit et terram, arundine dehonestari, tuis oculis aspicere poteris. Ecce educitur, flagellatur portans spineam coronam et purpureum vestimentum, et Pilatus dicit: Ecce homo. Vere homo est, quis dubitet? Testes sunt plagae virgarum, livor vulnerum, foeditas sputorum. Jam nunc cognosce, Zabule, homo est. Vere homo est iste, inquis. Sed quid est iste, inquis. Sed quid est, quod in tot injuriis non irascitur ut homo, non movetur ut homo, non suis indignatur tortoribus ut homo? Ergo plus est quam homo. Sed quis cognoscit illum? Cognoscitur certe homo impiorum terrae judicia sustinens, sed cognoscetur Deus judicia faciens. Sero animadvertisti. Zabule. Quid tibi per mulierem agere visum est, ut dimittatur? Tarde locutus es. Sedet pro tribunali judex, prolata est sententia. Jam propriam portans crucem ducitur ad mortem. O spectaculum! Videsne? Ecce principatus ejus super humerum ejus. Haec est virga aequitatis, virga regni sui. Datur ei vinum felle mistum, exuitur vestimentis, et inter milites dividuntur. Tunica non scinditur, sed sorte transit ad unum. Dulces manus ejus et pedes clavis perforantur, et extensus in cruce inter latrones suspenditur. Mediator Dei et hominum, inter coelum et terram medius pendens, ima superis unit, coelestibus terrena conjungit. Stupet coelum, terra miseratur. Quid tu? Non mirum si, sole contristato, tu contristaris; si terra contremiscente, tu contremiscis: si scissis saxis, cor tuum scinditur; si flentibus juxta crucem mulieribus, tu conclamaris. Inde in omnibus iis considera illud dulcissimum pectus quam tranquillitatem servaverit pietatis. Non suam attendit injuriam, non poenam reputat, non sentit contumelias. Sed ipsis potius a quibus patitur, ille compatitur; a quibus vulneratur, ille medetur; ille vitam procurat, a quibus occiditur. Cum qua mentis dulcedine, cum qua spiritus devotione, cum qua charitatis plenitudine clamat: Pater, ignosce illis? Ecce ego, Domine, tuae majestatis adorator, non tui corporis interfector; tuae mortis venerator, non tuae passionis derisor; tuae misericordiae contemplator, non infirmitatis contemptor. Interpellet itaque pro me tua dulcis humanitas, commendet me Patri tuo tua ineffabilis pietas. Dic igitur, dulcis Domine: Pater, ignosce illi.
16.15
At tu, virgo, cui major est apud Virginis Filium confidentia quam mulieribus quae longe stant, cum matre Virgine et discipulo virgine accede ad crucem, et perfusum pallore vultum cominus intuere. Quid ergo? Tu sine lacrymis, amantissima, Dominae tuae lacrymas videbis? Tu siccis manes oculis, et ejus animam pertransit gladius doloris? Tu sine singultu audies dicentem Matri: Mulier, ecce filius tuus; et Joanni: Ecce mater tua?( Joan. XIX, 26, 27.) Similiter cum discipulo Matrem committeret, latroni paradisum promitteret, tunc unus ex militibus lancea latus ejus perforavit. Festina, ne tardaveris, comede favum tuum cum melle tuo. Bibe vinum tuum cum lacte tuo. Sanguis tibi in vinum convertitur, ut inebrieris. In lac aqua mutatur, ut nutriaris. Facta sunt tibi in petra flumina, in membris ejus vulnera, et in corporis ejus maceria, caverna. In quibus instar columbae latitans et deosculans singula, ex sanguine ejus fiant sicut vitta coccina labia tua, et eloquium tuum dulce.
16.16
Sed adhuc exspecta, donec nobilis ille decurio veniens extractis clavis manus pedesque dissolvat. Vide quomodo felicissimis brachiis corpus amplectitur, ac suo astringit pectori. Tunc potuit vir ille sanctissimus dicere: Fasciculus myrrhae dilectus meus, etc. Sequere tu pretiosissimum coeli terraeque thesaurum, et vel porta pedes, vel manus brachiaque sustenta, vel certe defluentes minutatim pretiosissimi sanguinis guttas curiosius collige, et pulverem pedum ejus linge. Cerne praeterea quam dulciter, quam diligenter beatissimus Nicodemus sanctissima ejus membra tractat digitis, fovet unguentis, et cum S. Joseph involutum sindone collocat in sepulcro.
16.17
Noli praeterea Mariae Magdalenae deserere comitatum, sed paratis aromatibus cum ea Dominicum sepulcrum visitare memento. O sicut illa oculis, tu in spiritu cernere merearis nunc super lapidem revolutum ab ostio monumenti angelum residentem; nunc intra monumentum unum ad caput, unum ad pedes resurrectionis gloriam praedicantes; nunc ipsum Christum Mariam flentem et tristem tam dulci reficientem oculo, tam suavi voce dicentem: Maria. Rumpuntur ad hanc vocem omnes capitis cataractae, ab ipsis medullis eliciuntur lacrymae, singultus et suspiria ab imis trahuntur visceribus. Maria. O beata, quid tibi mentis fuit, quid animi, cum ad hanc vocem te prosternens, et reddens vicem salutanti, clamares, Rabboni? Quo, rogo, affectu, quo desiderio, mentisque ardore clamasti, Rabboni? Nunc plura dicere lacrymae prohibent, cum vocem excludit affectus, omnesque animae corporisque sensus nimius amor absorbeat. Sed, o dulcis Jesu, cur a sacratis ac desideratissimis pedibus tuis sic arces amantem? Noli, inquis, me tangere. Ut quid, Domine? Quare non tangam illa desiderata vestigia tua pro me perforata clavis, perfusa sanguine, non tangam, nec deosculabor? An inimicitior solito, quia gloriosior? Ecce non dimittam te, nec recedam a te, non parcam lacrymis, pectus singultibus suspiriisque rumpetur, nisi tangam. Et ille inquit: Noli timere. Non auferetur tibi hoc bonum, si differtur; vade tamen, et nuntia fratribus meis quia surrexi. Cucurrit cito, cito volens redire. Redit; sed cum aliis mulieribus, quibus ipse Jesus occurrens blanda salutatione dejectas erigit, tristes consolatur. Adverte: tunc est datum quod fuit ante dilatum. Accesserunt enim, et tenuerunt pedes ejus Hic quandiu potes, virgo, morare. Non has delicias tuus somnus interpellet, nullus exterior tumultus impediat. Verum quia in hac vita misera nihil stabile, nihil aeternum est; nec unquam eodem statu permanet homo, necesse est ut anima nostra, dum vivimus, quadam varietate pascatur. Unde a praeteritorum recordatione, ad experientiam praesentium transeamus, ut ex his quoque, quantum a nobis diligendus sit Deus. intelligamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note