Meditationes et orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10626 Meetor
17.1
MEDITATIO XVI. Sive meditationis quintae decimae pars secunda.--De praesentibus beneficiis Dei.
17.1
233 Non parvum aestimo beneficium, quo Deus bene utens malo parentum nostrorum creavit nos de carne illorum, et inspiravit in nobis spiraculum vitae, discernens nos ab illis qui vel arbortivi projecti sunt ab utero, vel qui inter materna viscera suffocati poenae videntur concepti non vitae. Quod etiam integra nobis et sana membra creavit, ne essemus nostris dolori, alienis opprobrio. Magnum est hoc certe. Sed quomodo illud quantaeve bonitatis aestimabimus, quod eo tempore et inter tales nasci voluit, per quos ad fidem suam et sacramenta pervenimus? Videmus innumerabilibus hominibus hoc negatum, quod nobis gratulamur esse concessum, cum quibus una est et nobis conditio. Illi derelicti sunt per justitiam, nos vocati sumus per gratiam. Procedamus intuentes munus ejus fuisse, quod educati a parentibus fuimus Christianis. Quod nos flamma non laesit, quod aqua non absorbuit, quod non vorati a daemone, quod non percussi a bestiis, quod praecipitio non necati, quod usque ad congruam aetatem in ejus fide et bona voluntate nutriti. Huc usque ea percurrimus, soror, quibus fuit nobis una conditio, quos idem pater genuit, ac idem venter complexus est, eadem viscera profuderunt.
17.2
Jam nunc, soror, in me adverte quanta fecerit Deus animae tuae. Divisit enim inter me et te, quasi inter lucem et tenebras, sibi te servans, me mihi relinquens. Deus meus, quo abii? quo fugi? quo evasi? Ejectus a facie tua sicut Cain, habitavi in terra vagus et profugus, et quicunque invenerit me, occidet me. Quid enim ageret miserabilis creatura, a suo derelicta Creatore? Quo iret, quove lateret ovis erronea suo destituta pastore? O soror, fera pessima devoravit fratrem tuum. In me ergo cerne, quantum ibi contulerit qui te a tali bestia conservavit illaesam. Quam miser ego sum, qui meam pudicitiam perdidi; tam beata tu, cujus virginitatem misericordia divina protexit. Quoties tentata, quoties impetita tua tibi castitas est servata, cum ego libens in turpia quaeque progrediens, coacervavi mihi materiam ignis quo comburerer, materiam fetoris quo necarer, materiam vermium a quibus corroderer? Recole si placet illas foeditates meas pro quibus plangebas, et corripiebas saepe, puella parvulum, femina masculum. Sed non fallit Scriptura quae ait: Nemo potest corrigere, quem Deus despexit. O quam diligendus est a te, qui cum me repelleret, te attraxit; et cum aequa conditio foret utriusque, tamen me despexerit, te dilexerit. Recole nunc, ut dixi, corruptiones meas, cum exaltaretur nebula libidinis ex luxuriosa concupiscentia carnis, et non esset qui eriperet et salvum faceret. Verba enim iniquorum praevaluerunt super me, qui in suavi poculo amoris propinabant mihi venenum luxuriae. Convenientes in unum affectionis suavitas et cupiditatis impuritas, rapiebant imbecillem adhuc aetatem meam per abrupta vitiorum, atque mergebant gurgite flagitiorum. Venerunt super me ira et indignatio tua, Deus, et ego nesciebam. Ibam longius a te, et sinebas. Jactabar, et effundebar, et defluebar per immunditias meas, et tacebas. Eia, soror, diligenter attende omnia ista turpia et nefanda, in quae me praecipitavit meum arbitrium; et scito quod in haec corruisses, si te Christi misericordia non servasset. Non haec dico quasi nihil mihi contulerit boni, dum exceptis iis quae superius diximus utriusque collata, mira patientia meas sustinuerit iniquitates. Cui debeo quod terra non me absorbuit, noc fulminavit coelum, nec flumina submerserunt? Quomodo enim sustineret creatura tantam injuriam Creatoris sui, si non impetum ejus cohiberet ille ipse qui condidit, qui non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat? Ad illud quantae fuit gratiae, quod fugientem persecutus est, metuenti blandiebatur, quod erexit in spem totius desperatum, quod suis obruit beneficiis ingratum, quod gustu interioris dulcedinis, immundis assuetum delectationibus attraxit et illexit, quod indissolubilia malae consuetudinis vincula dissolvit, et abstractum saeculo benigne suscepit? Taceo multa, et magnae misericordiae suae circa me opera, ne aliquid gloriae suae, quae tota illius est, ad me videatur transire. Ita etiam secundum hominum aestimationem sibi cohaeret gratia dantis et felicitas recipientis, ut non solum laudetur, quia solus laudandus esset ille qui dedit, sed etiam ille qui recipit. Quis enim habet aliquid quod non receperit? Si autem gratis accepit, quare laudatur velut promeruerit? Tibi igitur laus, Deus meus, tibi gloria, tibi gratiarum actio; mihi autem confusio faciei meae, qui tot mala feci, et tot bona recipi. Quid igitur( inquis) me minus accepisti? O soror, quia felicior est ille, cujus navem plenam mercibus et onustam divitiis flatus ventorum integram revexit ad portum, quam qui passus naufragium nudus evasit mortem. Tu ergo in his, quas tibi divina gratia conservavit, exsultas divitiis; mihi maximus labor incumbit ut fracta redintegrem, amissa recuperem, scissa resarciam. Verumtamen et me volo ut aemuleris, valdeque putes erubescendum, si post tot flagitia in illa vita tibi inventus fuero aequalis, cum saepe virginitatis gloriam intervenientia quaedam vitia minuant, et veteris conservationis opprobrium morum imitatio et succedentes vitiis virtutes oblitterent. Sed jam illa, in quibus tibi sola conscia es divinae bonitatis, inspice nunc munera, quam jucunda facie abrenuntianti saeculo Christus occurrerit, quibus esurientem deliciis pavit, quas miserationum suarum divitias ostendit, quos inspiravit affectus, quo te charitatis poculo ebriavit. Nam si fugitivum servum et rebellem sola sua miseratione revocatum spiritualium consolationum non reliquit inexpertum; quid dulcedinis crediderim eum virgini contulisse? Si tentabaris, ille sustentabat; si fluctuabas, ille solidabat. Quoties prae timore arescenti pius consolator astabat? Quoties aestuanti prae amore, ipse se tuis visceribus infundebat? Quoties psallentem vel legentem spiritualium sensuum lumine illustrabat? Quoties orantem in quoddam ineffabile desiderium suum rapiebat? Quoties mentem tuam a terrenis subtractam, ad coelestes delicias et paradisi amoenitates transportabat? Haec omnia revolve animo, ut in eum tuus totus revolvatur affectus. Vilescat tibi mundus, omnis amor carnalis sordeat, nescias te esse in mundo hoc; quoniam ad illos qui in coelo sunt et Deo vivunt, tuum transtulisti propositum. Ubi est thesaurus tuus, ibi sit et cor tuum. Noli cum argenteis simulacris vili marsupio tuo tuum includere animum; quia nunquam cum nummorum pondere poteris transvolare ad coelum. Puta te quotidie morituram, et de crastino non cogitabis. Non te 234 futuri temporis sterilitas terreat, non futurae famis timor mentem tuam dejiciat, sed ex ipso tota fiducia tua pendeat qui aves pascit, lilia vestit. Ipse sit horreum tuum, ipse apotheca, ipse marsupium tuum, ipse divitiae, ipse deliciae tuae; solus tibi sit omnia in omnibus. Haec interim de praesentibus satis sint.