Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Meditationes et orationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10626 Meetor
18.1
MEDITATIO XVII. Sive meditationis quintae decimae pars tertia.--De futuris beneficiis Dei.
18.1
Qui autem praestat suis tanta in praesenti quanta illis servat in futuro? Principium futurorum et finis praesentium, mors est. Hanc cujus natura non abhorret? cujus non expavescit affectus? Nam bestiae fuga, latibulis, et aliis mille modis mortem cavent, vitam tuentur. Jam nunc diligenter attende quid tua tibi respondeat conscientia, quid praesumat fides, quid spes promittat, quid expetat affectus. Si vita tua tibi oneri est, si mundus fastidio, si caro dolori, profecto desiderio mors est tibi, quae jugum hujus oneris deponit, tollit fastidium, corporis dolorem assumit. Hoc unum dico omnibus hujus mundi praestare deliciis, honoribus atque divitiis, si ob conscientiae serenitatem, fidei firmitatem, spei certitudinem mortem non timeas. Quod ille poterit maxime experiri qui, aliquo tempore sub hac servitute suspirans, in liberiores conscientiae auras evasit. Haec sunt futurae beatitudinis tuae primitiae salutares, ut morte superveniente naturalem horrorem fides superet, spes temperet, conscientia pura repellat; et inde quodammodo mors est principium quietis, laborum meta, peremptoria vitiorum. Sic enim scriptum est: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Unde propheta reproborum mortem ab electorum morte discernens, Omnes, inquit, reges dormierunt in gloria, unusquisque in domo sua; tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirpis inutilis, pollutus et obvolutus. Dormierunt quippe in gloria quorum mortem commendat bona conscientia, quia pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Dormierunt sane in gloria quorum dormitioni assistunt angeli, occurrunt sancti, concivi suo praebentes auxilium, et impartientes solatium; hostibus se opponunt, obsistentes repellunt, refellunt accusantes, et sic usque ad sinum Abrahae sanctam animam comitantes in loco pacis collocant et quietis. Non sic impii, non sic, quos de corpore quasi de fetenti sepulcro pessimi spiritus cum instrumentis infernalibus extrahentes, pollutos libidine, obvolutos cupiditate injiciunt ignibus exurendos, avibus lacerandos, aeternis fetoribus deputant suffocandos. Vere exspectatio justorum laetitia; spes autem impiorum peribit. Sane qualis sit illa requies, quae pax illa, quae jucunditas in sinu Abrahae, quae illis quiescentibus promittitur, et exspectatur laetitia, quia experientia non docuit, stylus explicare non poterit. Exspectant felices donec impleatur numerus fratrum suorum, ut in die resurrectionis duplici stola, scilicet corporis et animae perpetua felicitate fruantur.
18.2
Jam nunc intuere illius diei terrorem, quando coelorum virtutes movebuntur, elementa ignis calore solventur, patebunt inferi, occulta omnia nudabuntur; veniet desuper iratus Judex, ardens furor ejus, et ut tempestas currus ejus, ut reddat in ira vindictam et vastitatem in flamma ignis. Beatus est qui paratus est occurrere illi. Quid tunc miseris animabus erit? Quam tunc miseri erunt, quos nunc luxuria foedat, avaritia dissipat, extollit superbia. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, illos a dextris, illos a sinistris statuentes.
18.3
Cogita te nunc ante tribunal Christi inter utramque hanc societatem assistere, et necdum in alteram partem separatam. Deflecte oculos nunc ad sinistram Judicis, et miseram illam multitudinem contemplare. Qualis ibi horror, quis pudor, quis fetor, quis timor, quis dolor? Stant miseri et infelices, stridentes dentibus, nudo latere palpitantes, aspectu horribiles, vultu deformes, dejecti prae pudore, prae corporis turpitudine et nuditate confusi. Latere volunt, et non datur; fugere tentant, nec permittitur. Si oculos levant desuper, Judicis imminet furor; si deponunt, infernalis putei eis ingeritur horror. Non suppetit criminum excusatio, nec de iniquo judicio erga Deum aliqua poterit esse causatio, cum quidquid decretum fuerit, justum esse ipsam eorum conscientiam non latebit. Cerne nunc quam amandus tibi sit, qui te ab hac damnata societate praedestinando discrevit, vocando separavit, justificando purificavit.
18.4
Retorque nunc ad dexteram oculos, et quibus te glorificando sit inserturus adverte. Quis ibi decor, quis honor et quae felicitas, et quae securitas? Alii judiciaria sede sublimes, alii corona martyrii splendentes, alii flore virginitatis candidi, alii eleemosynarum largitione fecundi, alii doctrina et eruditione praeclari, in unum charitatis foedus copulantur. Lucet eis vultus Jesu, non terribilis, sed amabilis; non amarus, sed dulcis; non terrens, sed blandiens.
18.5
Sta nunc quasi in medio, nesciens quibus te Judicis sententia deputabit. O dura exspectatio! Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. Si me sinistris sociaverit, non causabor injustum; si dextris ascripserit, gratiae ejus hoc non meis meritis est imputandum. Vere, Domine, vita in voluntate tua. Vides ergo quantum in ejus amore tuus extendi debeat animus, qui, cum injustis posset in te prolatam retorquere sententiam, justis te maluit ad salvandum inserere. Jam te puta sanctae illi societati conjunctam vocis illius audire decretum: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Inde miseris audientibus verbum Domini plenum irae et furoris: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Tunc ibunt ii inquit, in supplicium aeternum; justi autem in vitam aeternam. O dura separatio! o miserabilis conditio! Sublatis enim impiis ne videant gloriam Dei; de justis vero singulis secundum gradum suum et meritum angelicis ordinibus insertis, fiet illa gloriosa processio, Christo praecedente capite nostro, omnibusque suis membris sequentibus, et tradetur regnum Deo Patri, ut ipse regnet in eis, et ipsi in eo, regnum illud percipientes, quod paratum est illis ab origine mundi, cujus regni status ne cogitari quidem a nobis potest, multo minus dici vel scribi. Hoc scio quod nihil omnino aberit quod velis adesse.
18.6
Nullus igitur ibi luctus, nullus fletus, nullus dolor, nullus timor. Non tristitia, non discordia, non invidia, non tribulatio, non tentatio, non aeris mutatio vel corruptio, non suspicio, non ambitio, non adulatio, non detractio, non aegritudo, non senectus, non mors, non paupertas, non nox, non tenebrae, non edendi vel bibendi vel dormiendi ulla necessitas, fatigatio nulla. Quid ergo ibi boni est? Ubi neque luctus, 235 neque fletus, neque dolor, nec tristitia, quid potest esse nisi perfecta laetitia? Ubi nulla tentatio, vel tribulatio, nulla temporum mutatio, vel corruptio aeris, aestus vehementior, nec hiems asperior, quid potest esse nisi summa quaedam rerum temperies, et mentis et carnis vera et summa tranquillitas? Ubi nihil est quod timeas, quid potest esse nisi summa securitas? Ubi nulla discordia, nulla invidia, quid potest esse nisi summa et vera dilectio? Ubi nulla deformitas, quid potest esse nisi summa et vera pulchritudo? Ubi nulla paupertas, quid potest esse nisi omnis plenitudo? Ubi nullus labor vel defectio, quid erit nisi summa requies et fortitudo? Ubi nihil est quod gravet vel oneret, quid erit nisi summa felicitas? Ubi nec senectus exspectatur, nec morbus timetur, quid potest esse nisi vera sanitas? Ubi nec nox, nec tenebrae, quid est nisi lux perfecta? Ubi mors et mortalitas omnis absorpta, quid est nisi vita aeterna?
18.7
Quid est ultra quod quaeramus? Certe, quod iis omnibus excellentius est, scilicet visio, cognitio et dilectio Creatoris. Videbitur in se, videbitur in omnibus creaturis suis, regens omnia sine sollicitudine, sustentans omnia sine labore, impertiens quodammodo se singulis pro sua capacitate, sine diminutione vel divisione. Videbitur ille vultus amabilis et desiderabilis, in quem angeli desiderant prospicere: de cujus plenitudine, de cujus lumine, de cujus suavitate quis dicet? Videbitur Pater in Filio, et Filius in Patre, Spiritus sanctus in utroque. Videbitur enim sicuti est, impleta ejus promissione qua dicit: Qui diligit me, diligitur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Ex hac visione illa procedit cognitio, de qua ipse ait: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum. Ex his tanta nascetur dilectio, tantus ardor pii amoris, tanta dulcedo charitatis, tanta fruendi copia, tanta desiderii vehementia, ut nec satietas desiderium, nec desiderium satietatem impediat. Quid est hoc? Certe quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se.
18.8
Haec tibi, soror, de praeteritorum beneficiorum Christi memoria, de praesentium experientia, de exspectatione futurorum, quaedam meditationum spiritualium semina proseminare curavi, ex quibus divini amoris fructibus uberior oriatur et crescat: ut meditatio affectum excitet, affectus desiderium pariat, lacrymas desiderium extorqueat: ut tibi sint lacrymae tuae panes die ac nocte, donec appareas in conspectu ejus, et suscipiaris ab amplexibus ejus, dicasque illud quod in Canticis scriptum est: Dilectus meus mihi, et ego illi; inter ubera mea commorabitur. Quod ipse tibi praestare dignetur, qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note