Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Meditationes et orationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10626 Meetor
22.1
MEDITATIO XXI Excitans animam ad quaerendum et inveniendum Deum.
22.1
Fiat nunc, homuncio, fuge paululum occupationes terrenas, absconde te modicum a tumultuosis cogitationibus tuis, abjice nunc onerosas curas tuas, et postpone laboriosas distensiones tuas. Vaca aliquantulum Deo, et requiesce aliquantulum in eo. Intra in cubiculum mentis tuae, exclude omnia praeter Deum, et quae te juvant ad quaerendum eum, et clauso ostio quaere eum; et dic nunc, totum cor meum, dic nunc Deo: Quaero vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram.
22.2
Eia nunc ergo, Domine Deus meus, doce cor meum ubi et quomodo te quaerat, ubi et quomodo te inveniat. Domine, si hic non es, ubi te quaeram absentem! Si autem ubique es, cur non te video praesentem? Sed certe habitas lucem inaccessibilem. Et ubi est lux inaccessibilis? aut quomodo accedam ad lucem inaccessibilem? aut quis me ducet in illam, ut videam te in illa? Denique quibus signis, qua facie te quaeram? Nunquam te vidi, Domine Deus meus, non novi faciem tuam. Quid faciet, altissime Domine, quid faciet iste tuus longinquus exsul? Quid faciet servus tuus anxius amore tui, et longe projectus a facie tua? Anhelat videre te, et nimis abest illi facies tua. Accedere ad te desiderat, et inaccessibilis est habitatio tua. Invenire te cupit, et nescit locum tuum. Quaerere te affectat, et ignorat vultum tuum.
22.3
Domine, Deus meus es, et Dominus meus es, et nunquam te vidi. Tu me fecisti et refecisti, et omnia bona quae habeo tu mihi contulisti; et nondum novi te. Denique ad videndum te factus sum; et nondum feci propter quod factus sum. O misera sors hominis, cum hoc perdidit homo ad quod factus est! O durus, o dirus casus ille! Heu quid perdidit et quid invenit? Quid abscessit et quid remansit? Perdidit beatitudinem ad quam factus est, et invenit miseriam propter quam factus non est. Abscessit sine quo nihil felix est, et remansit quod per se non nisi miserum est. Manducabat tunc homo panem dolorum, quem tunc nesciebat.
22.4
Heu publicus luctus hominum, universalis planctus filiorum Adae! Ille eructabat saturitatem, nos suspiramus esuriem. Ille abundabat, nos mendicamus. Ille feliciter tenebat et misere deseruit, nos infeliciter egemus et miserabiliter desideramus; et heu vacui remanemus! Cur non nobis custodivit, cum facile posset, quo tam graviter caremus? Quare sic nobis obseravit lucem, et obduxit nos tenebris? Ut quid nobis abstulit vitam, et induxit 242 mortem? Aerumnosi, unde sumus expulsi, quo sumus impulsi? Unde praecipitati, quo sumus obruti? A patria, in exsilium; a visione Dei, in caecitatem nostram; a jucunditate immortalitatis, in amaritudinem et honorem mortis. Misera mutatio! De quanto bono in quantum malum!
22.5
Grave damnum, gravis dolor, grave totum. Sed heu me miserum, unum de aliis filiis Evae, miseris elongatis a Deo! Quid incoepi? quid feci? quo tendebam? quo deveni? ad quid aspirabam, et in quibus suspiro? Quaesivi bona, et ecce turbatio( Job XIV, 19). Tendebam in Deum, et offendi in me ipsum. Requiem quaerebam in secreto meo, et tribulationem, et dolorem inveni in intimis mei. Volebam redire a gaudio mentis meae, et cogor rugire a gemitu cordis mei. Sperabatur laetitia, et ecce condensantur suspiria. Et, o tu Domine, usquequo? Usquequo, Domine, oblivisceris me, usquequo avertis faciem tuam a me?. Quando respicies et exaudies me? Quando illuminabis oculos meos, et ostendes mihi faciem tuam? Quando restitues mihi?
22.6
Respice, Domine, et exaudi me, et illumina me: ostende mihi te ipsum. Restitue mihi te, ut bene sit mihi, sine quo tam male est mihi. Dirige, Domine, labores meos, et conatus meos ad te, quia nihil valeo sine te. Invitas me, adjuva me, obsecro, Domine, ne desperem suspirando; sed respirem sperando. Obsecro te, Domine, amaricatum est cor meum sua desolatione, indulca illud tua consolatione. Obsecro te, Domine, esuriens incoepi quaerere te, ne desistam jejunus de te; famelicus accessi, ne recedam impastus. Pauper veni ad divitem, miser ad misericordem, ne recedam vacuus et contemptus. Et si antequam comedam suspiro, da mihi post suspiria quod comedam.
22.7
Domine, incurvatus sum, non nisi deorsum aspicere valeo. Erige me, ut possim sursum intendere. Iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et obvolvunt me, et sicut onus grave gravant me, evolve me, exonera me, ne urgeat puteus earum super me os suum. Liceat mihi de longe aspicere lucem tuam, vel de profundo. Doce me quaerere te, Domine, et ostende te quaerenti, quia nec quaerere te possum, nisi tu doceas me, nec invenire, nisi ostendas te mihi. Quaeram te desiderando, desiderem quaerendo, inveniam amando, amem inveniendo. Fateor, Domine, et gratias ago tibi, quia tu creasti me hanc imaginem tuam, ut tui memor te cogitem, te amem. Sed sic abolita est attritione vitiorum, sic offuscata fumo peccatorum ut non possit facere ad quod facta est, nisi tu renoves et reformes eam. Non tento, Domine, penetrare altitudinem tuam, quia nullatenus comparo illi intellectum meum, sed desidero aliquatenus intelligere veritatem tuam, quam credit et amat cor meum; neque enim quaero intelligere, ut credam, sed credo, ut intelligam.
22.8
Vere, Domine, haec lux est inaccessibilis in qua habitas. Vere enim non est aliquid, quod hanc penetret, ut ibi te videat. Vere hanc non video, quia nimia est, et tamen quidquid video, per hanc video, sicut infirmus oculus, qui quidquid videt per lucem solis videt, quam in ipso sole nequit aspicere. Non potest intellectus meus ad illam accedere; nimis enim fulget, ideo non capit illam, nec sufficit oculus animae meae diu intendere in illam. Reverberatur fulgore, vincitur amplitudine, obruitur immensitate, confunditur capacitate. O summa et inaccessibilis lux, o sancta et beata veritas, quae longe es a me, qui tam prope sum tibi! Quam remota es a conspectu meo, qui sic praesens sum conspectui tuo! Ubique es tota praesens, et non video te. In te moveor, et in te sum, et ad te non possum accedere. Intra me et circa me es, et non sentio te.
22.9
Adhuc lates, Domine, animam meam in luce et beatitudine tua, et idcirco versatur illa adhuc in tenebris et miseria sua; conspicit enim, et non videt pulchritudinem tuam. Auscultat, et non audit harmoniam tuam. Olfacit, et non percipit odorem tuum; palpat, et non sentit lenitatem tuam; gustat, et non agnoscit saporem tuum. Habes enim haec in te, Domine Deus meus, tuo ineffabili modo, quia ea dedit rebus creatis suo sensibili modo, sed obriguerunt et obstupuerunt, et obtusi sunt sensus animae meae vetusto languore peccati. Quid es, Domine, quid es, quid te intelligit os meum? Certe vita es, veritas es, bonitas es, beatitudo es, aeternitas es, et omne bonum es.
22.10
Excitare nunc, anima mea, et erige totum intellectum tuum, et cogita quantum, quale et quod sit illud bonum. Si enim singula bona delectabilia sunt, cogita intente quam delectabile sit illud bonum, quod continet omnia bona et jucunditatem omnium bonorum; non qualem experti sumus in rebus creatis, sed tanto differentem, quantum differt Creator a creatura. Si enim bona est vita creata, quam bona est vita creatrix. Si jucunda est salus facta, quam jucunda est salus, quae fecit omnem salutem. Si amabilis est sapientia in cognitione rerum conditarum, quam amabilis est sapientia, quae omnia condidit ex nihilo. Denique si multae et magnae delectationes in rebus delectabilibus sunt, qualis et quanta est delectatio in eo qui fecit delectabilia? O qui hoc bono fruetur, quid illi erit, et quid illi non erit? Certe quidquid volet, erit, et quidquid nolet, non erit; ibi quippe erunt bona corporis et animae, qualia nec auris audivit, nec oculus vidit, nec cor hominis cogitavit.
22.11
Cur ergo per multa vagaris, homuncio, quaerendo bona animae tuae et corporis tui? ama unum bonum, in quo sunt omnia bona, et sufficit. Desidera simplex bonum, quod est omne bonum, et satis est. Quid enim amas, caro mea? quid desideras, anima mea? ibi est quidquid amatis, quidquid desideratis. Si pulchritudo delectat, fulgebunt justi sicut sol. Si velocitas, aut fortitudo, aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit, erunt similes angelis Dei, quia seminatur corpus animale, surget corpus spiritale, potestate utique, non natura. Si longa et salubris vita, ibi est sana aeternitas, et aeterna sanitas, quia justi in perpetuum vivent; et salus justorum a Domino. Si satietas, satiabuntur cum apparuerit gloria Dei. Si melodia, ibi angeli concinunt sine fine Deo. Si ebrietas, inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Si quaelibet non immunda, sed munda voluptas: De torrente voluptatis tuae potabis eos, Domine. Si sapientia, ipsa Dei sapientia ostendet eis semetipsam. Si amicitia, diligent Deum plusquam seipsos, et Deus illos plusquam illi seipsos, quia illi illum et se invicem per illum, et ille se et illos per seipsum. Si concordia, omnibus illis erit una voluntas, quia nulla erit illis, nisi sola Dei voluntas. Si potentia, omnipotentes erunt voluntatis suae, ut Deus suae. Nam sicut Deus poterit quod volet per se ipsum, ita illi per illum. Quia sicut non aliud volent quam ille, ita ille volet quidquid volent illi, et quod ille volet non poterit non esse. Si honor et divitiae, Deus servos suos bonos et fideles super multa constituet. Imo Filii Dei, et dii vocabuntur, et ubi erit Filius, tunc etiam illi, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Si vera securitas, certe certi erunt se sua sponte illud non amissuros; nec dilectorem Dominum dilectoribus suis illud ablaturum, nec aliquid Deo potentius invitos Deum et illos separaturum. Gaudium vero quale ac quantum est, 243 ubi tale ac tantum bonum est? Cor humanum, cor indigens, cor expertum aerumnas, imo obrutum aerumnis, quantum gauderes, si iis omnibus abundares! Interroga omnia intima tua, si capere possunt gaudium suum de tanta beatitudine sua. Sed certe, si quis alius, quem omnino sicut teipsum diligeres, eamdem beatitudinem haberet, duplicaretur gaudium tuum; quia non minus gauderes pro eo quam pro te ipso. Si vero duo, vel tres, vel multo plures id ipsum haberent, tantumdem pro singulis, quantum pro te ipso gauderes, si singulos sicut temetipsum amares. Ergo in illa perfecta charitate innumerabilium beatorum angelorum et hominum, ubi nullus alium diligit minus quam se ipsum, non aliter gaudebit unusquisque pro singulis aliis quam pro se ipso.
22.12
Si ergo cor hominis de tanto suo bono vix capiet gaudium suum, quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum? Et utique quantum quisque diligit aliquem, tantum gaudebit de suo bono. Sic et in illa perfecta felicitate, unusquisque plus amabit Deum sine comparatione, quam se et omnes alios secum. Itaque plus gaudebit absque aestimatione de felicitate Dei quam de sua et omnium aliorum secum. Sed si Deum sic diligent toto corde, tota mente, tota anima, ut totum cor, tota mens, tota anima non sufficiant dignitati dilectionis, profecto sic gaudebunt justi in illa superna felicitate toto corde, tota mente, tota anima, ut totum cor, tota mens, tota anima non sufficiant plenitudini gaudii.
22.13
Deus meus, et Dominus, spes mea et gaudium cordis mei, dic animae meae si hoc est gaudium de quo nobis dicis per Filium tuum: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Inveni namque gaudium quoddam plenum, et plusquam plenum. Pleno quippe corde, plena vita, plena anima, pleno toto homine gaudio illo, adhuc supererit supra modum gaudium. Non enim totum illud gaudium intrabit in gaudentes, sed toti gaudentes intrabunt in illud gaudium.
22.14
Dic, Domine, dic servo tuo, intus in corde suo, si hoc est gaudium in quod intrabunt servi tui, qui intrabunt in gaudium Dei sui. Sed gaudium illud certe quo gaudebunt electi tui, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit in hac vita. Nondum ergo dixi, Domine, aut cogitavi quantum gaudebunt illi beati tui. Utique tantum gaudebunt quantum amabunt, tantum amabunt quantum cognoscent. Quantum te cognoscent tunc, Domine, et quantum te amabunt. Certe nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit in hac vita quantum te cognoscent, et amabunt in illa vita sancti tui. Oro te, Deus meus, ut cognoscam te, amem te, gaudeamque de te; et si non possum in hac vita ad plenum, vel proficiam in dies, quousque veniat illud ad plenum. Proficiat hic in me notitia tua, et ibi fiat plena. Crescat hic amor tuus, et ibi fiat plenus; ut hic gaudium sit in spe magnum, et ibi sit in te plenum.
22.15
Domine, per Filium tuum jubes, imo consulis petere et promittis accipere, ut gaudium nostrum sit plenum. Peto, Domine, quod consulis per admirabilem consiliarium tuum, ut accipiam quod promittis per veritatem tuam, ut gaudium meum plenum sit. Meditetur interim in te mens mea, loquatur inde lingua mea, amet illud cor meum, sermocinetur de ipso os meum, esuriat illud anima mea, sitiat caro mea, desideret tota substantia mea, donec intrem in gaudium Domini mei, qui est trinus et unus Deus, benedictus in saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note