Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Meditationes et orationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10626 Meetor
3.1
MEDITATIO II. De terrore judicii, ad excitandum in se timorem.
3.1
Terret me vita mea, quia diligenter discussa, apparet mihi tota aut peccatum, aut sterilitas fere tota vita mea, et si quid fructus in ea videtur, sic est aut simulatum, aut imperfectum, aut aliquo modo corruptum, ut possit aut non placere, aut displicere Deo. Ergo, o peccator, vita tua jam non fere tota, sed certe tota aut in peccato est, et damnabilis; aut infructuosa, et contemptibilis. Sed quid separo infructuosam a damnabili? Utique, si est infructuosa, est et damnabilis. Constat enim et verum est quod Veritas dixit: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Denique, si quid ago utile, prorsus nullatenus illud compenso alimentis corporis, quibus abutor. Sed quis pascit pecus, quod nec tantum prodest, quantum consumit? et tamen tu benignius Deus, tu nutris, et exspectas tuum inutilem vermem, et fetentem peccatorem. Quam tolerabilius canis putris fetet hominibus, quam anima peccatrix Deo; quam infelicius ista Deo, quam ille hominibus! Heu non hominem, sed opprobrium hominum, vilius pecore, pejus cadavere. Taedet animam meam vitae meae; vivere erubesco, mori pertimesco. Quid ergo restat tibi, o peccator, nisi ut in tota vita tua plores totam vitam tuam, ut ipsa tota se ploret totam?
3.2
Sed est in hoc quoque anima mea miserabiliter mirabilis et mirabiliter miserabilis, quia non tantum dolet quantum se noscit; sed sic secura torpet, velut quid patiatur ignoret. O anima sterilis, quid agis? quid torpes, anima peccatrix? Dies judicii venit, juxta est dies Domini magnus, juxta et velox nimis, dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris. O vox diei Domini amara! Quid dormitas, anima tepida et digna evomi? quid dormitas? qui non expergiscitur, qui non tremit ad tantum tonitruum, non dormit, sed mortuus est. Arbor infructuosa, ubi sunt 208 fructus tui? arbor digna securi et igne, digna succidi et succendi, qui sunt fructus tui? Utique spinae pungentes et amara peccata; quae utinam sic te poenitendo pungerent ut confringerentur: sic amarescerent ut evanescerent.
3.3
Forsan parvum quid putas aliquod peccatum: utinam districtus judex parvum existimaret aliquod peccatum. Sed heu me! nonne omne peccatum per praevaricationem Deum exhonorat? Quid ergo? peccatum peccator audebit dicere parvum? Deum enim exhonorare, quando parvum est? O lignum aridum, et inutile, aeternis ignibus dignum, quid respondebis in illa die, cum exigetur a te usque ad ictum oculi, omne tempus vivendi tibi impensum, qualiter fuerit a te expensum? Tunc quippe condemnabitur quidquid fuerit inventum in te operis vel otii, sermonis et silentii, usque ad minimam cogitationem, etiam quod vixisti, si non fuerit ad Dei voluntatem directum. Vae! quot peccata ibi proruent ex improviso, quasi ex insidiis, quae modo non vides? Certe plura, et fortassis terribiliora his quae nunc vides. Quot, quae non esse mala putas? quot, quae nunc esse bona credis, nudata facie apparebunt ibi nigerrima peccata? Ibi procul dubio recipies prout gessisti in corpore; tunc, cum jam non erit tempus misericordiae; tunc, cum poenitentia non recipietur, cum emendatio non promittetur.
3.4
Hic cogita quid gessisti, quid oporteat te recipere. Si multa bona, pauca mala; multum gaude: si multa mala, pauca bona; multum luge. O inutilis peccator! an non sufficiunt tibi haec ad immanem rugitum? an non sufficiunt ad eliciendum sanguinem et medullas in lacrymas. Vae mirabilis duritia, ad quam confringendam leves sunt tam graves mallei! O insensibilis torpor, ad quem excitandum sunt obtusi tam acuti aculei! Proh lethalis sopor, ad quem excitandum raucum est tam terrificum tonitruum! Peccator inutilis, satis haec tibi debent esse ad continuandum luctum: sufficere tibi possunt ad sorbendas juges lacrymas. Sed cur debeo de gravedine, de magnitudine imminentis miseriae quidquam dissimulando tacere, et oculis animae meae furari: an ut improvise irruant repentini dolores, ut subito ingruat intolerabilis tempestas? Certe non sic expedit peccatori. Si autem dixero, quidquid potero excogitare, nondum ad id quod res est, poterit comparari. Igitur deducant oculi mei lacrymas per diem et noctem, et non taceant. Auge ergo, peccator, auge superioribus aerumnis pondus; adde terrorem super terrorem, ululatum super ululatum: nam ipse te judicabit, ad cujus contumeliam spectat quidquid inobediens Deo, aut praevaricator peccat qui mihi bonum pro malo reddidit, cui ego malum pro bono, qui nunc patientissimus, tunc districtissimus; clementissimus nunc, justissimus tunc.
3.5
Heu me, heu me! cui peccavi? Deum inhonoravi, Omnipotentem provocavi. Peccator, quid feci? cui feci? quam male feci? Vae, vae! ira Omnipotentis, ne irruas super me. Ira Omnipotentis, ubi poteris capi in me? Non est quod te possit tolerare in toto me. O angustiae: hinc erunt accusantia peccata, inde terrens justitia; subtus patens horridum chaos inferni, desuper iratus judex; intus urens conscientia, foris ardens mundus. Justus vix salvabitur; peccator sic deprehensus in quam partem se premet? Constrictus ubi latebo? quomodo parebo? Latere erit impossibile, apparere intolerabile. Illud desiderabo, et nusquam erit: istud exsecrabor, et ubique erit. Quid quid tunc? quid erit tunc? quis eruet me de manibus Dei? unde mihi consilium? unde salus? Quis est, qui dicitur magni consilii angelus, qui dicitur Salvator, ut nomen ejus vociferer? Jam ipse est, jam ipse est Jesus, ipse idem est judex, inter cujus manus tremo.
3.6
Respira jam, o peccator, respira; ne desperes, spera in eo quem times. Affuge ad eum, a quo aufugisti. Invoca importune, quem superbe provocasti. Jesu, Jesu, propter hoc nomen tuum, fac mihi secundum hoc nomen tuum. Jesu, Jesu, obliviscere superbum provocantem, respice miserum invocantem nomen dulce, nomen delectabile, nomen confortans peccatorem, et beatae spei. Quid est enim Jesus, nisi Salvator? Ergo Jesu, propter temetipsum esto mihi Jesus, qui me plasmasti, ne peream; qui me redemisti, ne condemnes; qui me creasti tua bonitate, ne pereat opus tuum mea iniquitate. Rogo, piissime, ne perdat mea iniquitas quod fecit tua omnipotens bonitas. Recognosce, benignissime, quod tuum est; et absterge quod alienum est. Jesu, Jesu, miserere, dum tempus est miserendi, ne damnes in tempore judicandi. Quae namque tibi utilitas in sanguine meo, si descendero in aeternam corruptionem? Neque enim mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. Si me admiseris intra latissimum tuae misericordiae sinum, non erit augustior propter me, Domine. Admitte ergo, o desideratissime Jesu, admitte me intra numerum electorum tuorum, ut cum illis te laudem, te perfruar, et glorier in te inter omnes qui diligunt nomen tuum. Qui cum Patre et Spiritu sancto gloriaris per interminata saecula. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note