Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Meditationes et orationes
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10626 Meetor
7.1
MEDITATIO VI. Ad roborandum spiritum ne desperemus; quia si veram poenitentiam agimus, veram misericordiam sine dubio de omnibus peccatis nostris inveniemus.
7.1
Cum ad peccata quae feci respicio, et poenas et tormenta intelligo, quae pro iis pati debeo, non parvum timorem habeo. Itaque multum anxius et multum timidus de perditione mea, si forte alicubi aliquam consolationem inveniam requiro. Sed heu miser! nullam invenio; quia non solum Creatorem meum, sed et illum, et omnem creaturam ejus a me offensam esse certus existo. Creator itaque meus cum omni creatura sua, peccatis meis graviter offensus, me damnat; mea conscientia certa de suis malis operibus, ex omni parte me accusat. Et ita nullam consolationem invenio, nec ab ullo facile me puto habere. Quid ergo faciam? quo me convertam sic desolatus, sic peccatorum meorum malitiis involutus? Si ad illum, qui me rectum fecit, redire volo, ejusque ineffabilem pietatem, ut de me misericordiam habeat, deprecor; non parum timeo ne pro tanta temeritate magis eum moveam ad iracundiam adversum me, et pro hoc gravius se vindicet de sceleribus meis, quibus non timui ejus mansuetudinem exasperare. Quid ergo? Remanebo quasi desperatus sine consilio, sine adjutorio? Adhuc Creator meus me patitur vivere: adhuc non dimittit mihi ea, quae sunt necessaria ad sustentationem hujus vitae, ministrare. Et, sicut rebus ipsis experior, peccata mea non possunt ejus bonitatem vincere, ut adhuc velit, sicut jam promerui, confundere, et ex toto destruere. Certissimum est ergo illum esse pium erga me, qui tanta bona mihi largitur, nec adhuc de meis iniquitatibus se quaerit vindicare.
7.2
Audivi, et sicut ipsi attestantur qui experti sunt, verum est quod audivi, quia ipse fons misericordiae, qui ab initio mundi currere coepit, adhuc currit. Fuit autem multum( ut aiunt) misericors et pius erga primum parentem nostrum Adam, quando illud peccatum de fructu vetito commisit, quod non statim eum, sicut promeruerat, aeterna perditione damnavit; sed emendationem ejus patienter exspectavit, et ut ad gratiam ejus quem offenderat redire posset, misericorditer adjuvit. Misit vero ad hoc opus illi, et omnibus illis qui ex illo exorti sunt, saepius suos angelos, monens ut redirent, et poenitentiam pro suis iniquitatibus agerent; quia ipse eos adhuc libenter reciperet, si de peccatis suis ex toto corde poeniterent. Sed ipsi adhuc in peccatis suis perdurantes, ejusque monita spernentes, addiderunt peccata peccatis, et quasi insani et abominabiles in suis iniquitatibus facti, cum in honore facti essent propter similitudinem Dei, coeperunt mores bestiarum contra naturam imitari.
7.3
Misit praeterea patriarchas, misit prophetas; sed nec sic illi voluerunt relinquere vias suas tortas et perversas: sed quosdam illorum, qui eis monita salutis dabant, interficiebant; alios variis et inauditis tormentis cruciabant. Castigabat tamen eos aliquando, ut misericors pater, non ut irritatus malis operibus illorum se de contumeliis, quas ei faciebant, vindicaret; sed ut correcti ad illius misericordiam redirent, qui nullo modo vult illorum, quos bonitate sua creavit, perditionem. Sed cum nec admonitione, nec correctione saepius ab eo visitati reverterentur, non se potuit fons pietatis ultra retinere; sed de sinu Patris descendens, assumpta vera humanitate, assumpta peccatorum similitudine, coepit eos dulciter monere, ut salutarem tunc de peccatis suis poenitentiam agerent, et ipsum esse Filium Dei cognoscerent. Pro illorum enim salute venerat, et propter hoc, non desperarent: sed certissime adhuc de omnibus peccatis suis veniam habere se crederent, si tantum illa dimitterent, et poenitentiam agerent. Nullum est enim tam grave peccatum, quod non possit per poenitentiam aboleri; ita ut nec jam amplius vel ipse diabolus de eo valeat reminisci. Cernentes ergo peccatores tantam dulcedinem Creatoris sui, coeperunt et ipsi certatim ad fontem currere misericordiae, ad fontem pietatis, et peccata sua in eo lavare. Coepit autem et ipse fons pietatis cum peccatoribus convesci, coepit eis aperire sacramenta confessionis sanctae, per quam alleviatur omne onus peccati; quia in vera confessione mundatur omnis macula delicti.
7.4
Post haec appropinquante tempore, quo pati deberet pro redemptione peccatorum, Judaei, ex quorum stirpe secundum carnem ortus est, ducti invidia, illum, pro eo quia erat pius et misericors, crucifixerunt. Qui tamen et in ipsa morte non immemor pietatis suae, pro interfectoribus suis Patrem suum rogabat, ut dimitteret illis hoc peccatum: Non enim sciunt, inquit, 213 quid faciunt. Excusat illos dulcissima Domini pietas, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat. Cujus ergo cor tam durum, tamque lapideum non emollire possit tanta mansuetudo Creatoris nostri? Quem cum in multis creatura sua, quam ad imaginem et similitudinem suam de nihilo creavit, dehonestaret, non se vindicavit, sed dehonestatus, et multis malis operibus illorum irritatus, patienter tulit, et ut ad illum sine haesitatione redirent, dulciter admonuit. Pius ergo et dulcis Dominus noster Jesus Christus, sicut per prophetam dicitur, non vult mortem peccatoris, sed ut relinquat vias suas malas, et sic poenitentiam agens de iniquitatibus suis, revertatur ad gratiam sui Creatoris. Quam misericors etiam sit erga peccatricem animam, dicit per alium prophetam, exhortans eam ut etiam post peccatum revertatur ad eum, et invenient misericordiam. Tu autem, inquiens, fornicata es cum amatoribus multis, id est, tu quae in baptismate mihi fidem promiseras, tuam castitatem cum amatoribus multis commaculans violasti, tamen poenitentiam age, et revertere ad me, et suscipiam te. Nullus ergo peccator desperet, quando fornicata cum multis amatoribus recipitur, quia fons pietatis et misericordiae Jesus Christus nullius iniquitatibus exhauritur, nullius sceleribus polluitur, sed semper purus, et abundans gratia dulcedinis, omnes ad se revertentes infirmos et peccatores recipit, et quibuscunque peccatis sint maculati, abluit. Et ut certi sint omnes peccatores et iniqui se veniam peccatorum suorum accipere, si ipsa peccata sua curant dimittere, et poenitentiam agere, ipse fons pietatis, pro amore quem erga eos habebat, eamdem carnem quam pro eis sumpsit, sicut superius exposui, pertulit crucifigi, ut qui erant peccatis mortui, nec aliter ad vitam redire poterant, nisi pretio sanguinis ejus redempti, nullo modo desperent, cernentes pretium quod est datum pro peccatis suis.
7.5
Cum itaque videam tantam pietatem Domini mei Jesu Christi, totque peccatores et iniquos currere ad fontem pietatis, nullum excludi omnesque recipi, debeo ego solus desperare quod ipse fons pietatis, qui alios abluit, mea peccata non possit abluere? Scio, certo scio, et vere credo quia qui alios abluit, me quoque potest abluere, et mihi, si vult, quia potentissimus est, omnia peccata mea dimittere. Sed inter peccatorem et peccatorem est magna differentia, id est inter illum qui plus peccat, et eum qui minus peccat. Unde ego considerans quantum peccavi, quantisque iniquitatibus infelix anima mea polluta sit, intelligo me non solum aequalem cum aliis peccatoribus, sed plus quam ullum peccatorem, et ultra omnes peccatores, esse peccatorem. Plures enim peccaverunt, et tunc cessaverunt; quidam, etsi saepius peccaverint, tamen aliquando suis malitiis finem imposuerunt. Item alii et si multa mala fecerunt, multa etiam bona facere non omiserunt, quibus vel ut ex toto ipsa mala dimitterentur, promeruerunt, vel ut tolerabiliorem ipsam poenam gehennae haberent sibi acquisierunt. Ego autem miser, et super omnes miseros et peccatores peccator et miser, intelligens et sciens ad quantam perditionem me traheret peccatum, et peccati delectatio, a peccatis et malefactis nunquam cessare curavi, sed semper auxi peccata peccatis, et ita totum libens et volens in perditionem peccati me infelix immersi, et nisi immensa Domini bonitas me adhuc pateretur, jam diu est quod ab ipsa gehenna debuissem esse devoratus. Qui ergo taliter vixi, qui tanta mala commisi, qui tantis iniquitatibus me involvi, quomodo audebo cum aliis peccatoribus qui tanta mala non fecerunt, currere ad fontem misericordiae; ne propter fetorem, scelerum meorum me nolit, sicut alios peccatores, quorum fetor tolerabilior est, abluere? Adjuva ergo, Domine Jesu Christe, adjuva creaturam tuam, et si magnitudine peccatorum obrutam; a te tamen videns creatam, adjuva ne desperet, quia, sicut credimus, nulla enormitas scelerum te vincere potest, si tantum peccator de tua misericordia non desperet.
7.6
Patere ergo me, Domine Jesu Christe, patere tuam ineffabilem pietatem inspicere, et quam dulcis et bonus sis erga peccatores et miseros, enarrare. Hoc idem superius dixi, sed multum me delectat, quoties occasio apta se offert, reminisci quanta sit erga peccatores gratia tuae dulcedinis. Pro amore enim et redemptione peccatorum, non solum illorum qui minus vel plus peccant, sed etiam illorum qui ultra modum peccant, si tantum modo poeniteant, de sinu Patris descendisti, Virginis uterum intrasti, carnem ex ea veram assumpsisti, in mundo conversans omnes peccatores ad poenitentiam vocasti, ad ultimum, crucis patibulum pro illis pertulisti, et sic mortuus secundum carnem, vitam quam juste pro suis peccatis perdiderant, illis reddidisti. Itaque cum respicio ad mala opera quae operatus sum, si me judicare vis secundum quod merui, certus sum de perditione mea, cum vero respicio ad mortem tuam, quam pro redemptione peccatorum passus es, non despero de misericordia tua. Latro vero ille, qui pro suis sceleribus tecum crucifixus est, usque ad ipsius animae exitum semper in peccatis fuit, sed tamen in ipsa hora suae expirationis, quia sua mala confessus est, et culpam clamavit, misericordiam invenit, et tecum ipso die in paradiso fuit. Cernens ergo te pro redemptione peccatorum esse mortuum, manus tuas et pedes clavis confixos, latus tuum lancea militis apertum, undam sanguinis et aquae de eodem tuo latere currentem, desperare debeo? Unum tantummodo est quod vis, sine quo nullus peccator potest salvari, scilicet, ut de malis nostris poeniteamus, et, in quantum possumus, emendare curemus. Hoc si fecerimus, securi sumus quia, si nos sic facientes invenerit dies ultimus( quandoquidem et exemplum latronis, qui sic in ultima hora meruit salvari, habemus), confidentes de ineffabili pietate Domini nostri Jesu Christi, accusationem inimici aut parum, aut nihil omnino timere possumus. Habentes ergo ante oculos nostros pretium nostrae redemptionis, mortem videlicet et sanguinem Redemptoris nostri, qui in remissionem effusus est pro peccatis nostris, habentes etiam exemplum latronis, et multorum qui in multis et magnis peccatis erant involuti, quos ipse fons pietatis Jesus Christus misericorditer absolvit, non desperemus, sed curramus securi de remissione peccatorum ad ipsum fontem pietatis, in quo jam tot, et tam magnos peccatores ablutos et videmus, et agnoscimus, et certi simus nos similiter abluendos ab eodem fonte misericordiae, si abstineamus a malitiis et a peccatis nostris, et, in quantum possumus, curemus deinceps bona operari. Ut vero a malis abstineamus, et bona faciamus, hoc nostra virtute sine illius adjutorio facere non possumus. Illius ergo ineffabilem misericordiam deprecemur, cui cura fuit nos facere, cum non essemus, ut nobis sic concedat in hac vita, antequam hinc exeamus, nostra peccata emendare, et sic assiduis compunctionibus mundare, quatenus ista finita, recto cursu, nullo impediente, ad eum valeamus pervenire, ut cum illo simus in perpetua claritate juncti angelicis choris, et omnibus sanctis, qui jam illa fruuntur gaudentes sine fine.

Intertext edge

Open linked passage

Note