Meditationes et orationes
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10626 Meetor
8.1
MEDITATIO VII.
8.1
Quod nihil stabile est in mundo.-- 214 Nihil certius morte, nihil hora mortis incertius. Cogitemus ergo quam brevis sit vita nostra, quam lubrica via, quam certa mors, et hora mortis incerta. Cogitemus quantis amaritudinibus admistum sit, si quid dulce aut jucundum in via hujus vitae, occursu suo nobis alludit. Quam fallax ac suspectum, quam instabile et transitorium est quidquid amor hujus mundi parturit; quidquid species aut pulchritudo temporalis promittit, quidquid delectatio carnis protendit. Consideremus etiam quae sit patriae coelestis suavitas aut dulcedo, serenitas et amoenitas: et perpendamus unde cecidimus, et ubi jacemus; quid perdidimus, et quid invenimus, ut ex utroque intelligamus quantum nobis in hoc exsilio lugendum sit. Hinc Salomon ait: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem, quia quanto magis homo intelligit mala animae suae, tanto magis suspirat et gemit. Meditatio siquidem parit scientiam, scientia compunctionem, compunctio devotionem, devotio orationem commendat. Meditatione assidua homo ad sui cognitionem illuminatur. In compunctione ex consideratione malorum suorum cor intimo dolore tangitur.
8.2
De multiplicibus beneficiis Dei.-- Miser ego, quantum deberem diligere Dominum meum, qui me fecit cum non eram, redemit cum perieram. Non eram, et de nihilo me fecit. Inter caeteras alias creaturas ratione carentes non fecit me, id est, non arborem, non avem, non aliquod de animalibus, sed hominum voluit me esse. Dedit mihi vivere, sentire, et discurrere; perieram, et ad mortalem descendit; immortalis mortalitatem suscepit, passionem sustinuit, mortem vicit, et sic me restauravit: sic sic gratia ejus et misericordia ejus semper praevenerunt me; de multis etiam periculis liberavit me liberator meus. Quando errabam, reduxit me; quando ignorabam, docuit me; quando peccabam, corripuit me; quando contristabar, consolatus est me; quando desperabam, confortavit me; quando cecidi, erexit me; quando steti, tenuit me; quando ivi, duxit me: quando ad eum veni, suscepit me. Haec et alia multa fecit mihi Dominus meus Jesus Christus, de quibus erit mihi dulce semper gratias agere ut pro omnibus beneficiis suis possim eum amare, et semper laudare. Pro his enim omnibus quid illi rependam non habeo, nisi tantum ut diligam eum ex toto corde meo. Non enim melius, nec decentius quam per dilectionem datum est.
8.3.1
Hic reprehendit se peccator de ingratitudine divinorum beneficiorum.-- Ah, ah, ah, Domine Deus, Pater misericordiarum, audeone venire, et apparere in conspectu sanctorum tuorum infelicissimus et miserrimus, tot et tantorum beneficiorum tam ingratus, donorum tuorum tam impudens et tam exsecrabilis abusor? Qui toties ac tandiu ipsis beneficiis tuis te impugnare non veritus sum; qui stipendiis tuis diabolo contra te militare toties et tandiu non erubui, qui ipsa dona tua in arma diabolica convertere non timui, qui me ipso tam abominabiliter abuti praesumpsi, ac me ipsum servum ausus sum exhibere diabolo, et membra mea ejusdem facere, quibus te Creatorem, auctorem et membrorum meorum largitorem impugnavi.
8.3.2
Nunquid non ego sum, Domine Deus meus, qui me ipsum toties exhibui gladium acutum ingrato diabolo ad devorandas animas? Quoties armavi me contra te in alienam mortem? Linguam meam in arcum mendacii toties exhibui, quoties sagittas detractionis ac adulationis in alios misi. Non sufficio, misericordissime ac dulcissime Pater, enumerare membrorum meorum nefarias abusiones, quibus et diabolum armavi, et te benignissimum ac clementissimum impugnavi.
8.4.1
Recognitio peccati.-- Ego sum ille homo dementissimus, quem de nihilo creasti, et de massa peccati et perditionis in filium gratiae tuae elegisti, et in cohaeredem charissimo unigenito Filio tuo Deo et Domino nostro Jesu Christo adoptaveras, et ad honorem et gloriam regni tui, et tanta tam indebitae gratiae tuae largitate me implevisti, qui et abundantiam hujus tantae suavitatis tuae oblitus sum, et tanta bona mihi tradita a te prospiciens, spreto honore regni coelestis, et gloria tua, me in spurium filium et degenerem converti, et diabolo distrahendo per sterquilinia luxuriae et spineta avaritiae, et ad illidendum in scandalis fluctibus et procellis superbiae me tradidi. Ego sum caecus mercator qui pretiosissimis talentorum tuorum divitiis tantam, miserabilis, inopiam et nuditatem et aeterna suspiria mercatus sum; sterquilinio luxuriae et divitiarum sentibus, jucundissimam ac suavissimam pacem; securissimum portum, procella superbiae; aeternam lucem, aeternitatis tenebris; aeterna gaudia, aeternis doloribus; et aeternam gloriam, aeterno opprobrio; et regnum tuum, diabolica servitute commutavi.
8.4.2
Ego sum infirmissimus ille, qui velut signum ad sagittam jaculis peccatorum confodiendum, et vulneribus lacerandum me exposui. Ego sum ille homo qui, velut cadaver canibus infernalibus et omnibus volucribus immundis dissecandum et laniandum, projectus a civitate tua sancta, quae est sanctorum amicorum tuorum, sanctaque jucundissima societate sanctorum spirituum supernorum, vitiorum vermibus comedendum me tradidi. Quam abominabilis appareo coram oculis sanctis tuis, coeno fetidissimo teterrimoque luxuriae immundus ac sordidatus, igne iracundiae et avaritiae semiustus, atque vermibus odii, et invidiae obsessis membris meis, vento superbiae tumidus, monstruosus totus, ulcerosus, atque confossus, tot tantorumque peccatorum meorum diabolicae turpitudinis sigillatus characteribus. Scio, miserator Domine, quod merito et justissime negare me potes, et non me recognoscere non solum filium tuum, sed et creaturam tuam in eo quod talis sum. Nec enim horrenda illa omnigenum turpitudinum monstruosa facies, est creationis aut recreationis tuae, non est abominatio ista imago tui et similitudo aequa. Alteram me creasti. Vere similitudo ista diabolicae turpitudinis me ostendit 215 diaboli hactenus fuisse filium, et tormentorum infidelium haeredem. Haec est mercatio et commutatio, quia caecus et dementissimus ego tuae similitudinis gloriam et honorem abominabilissima ac vilissima feditate mutavi.
8.4.3
Non ideo, sancte Pater, pretiosa illa talenta tua tradideras mihi, ut pro usuris horrendam istam abominationem faceres me tibi reportare. Non ideo mihi tot ac tantis beneficiis tuis debitis seminasti, ut fetorem et spinas et tribulos peccatorum de me colligeres. Non ideo tot et tantis beneficiis me implevisti et ditasti, ut in oppugnationem tuam ea converterem. Non erat intentio benignitatis tuae armare me contra te, nec armare diabolicam auctoritatem donis tuis. Ecce tot hic vulneribus plagatus sum, nec ullo sensu doloris torqueor. Tot et tantis vulneribus confossus non doleo. Video me caecum, qui tot et tantas turpitudines meas et nuditatem non erubesco.
8.4.4
Vere insensibilis sum et stupidus corde, qui tot et tanta damna mea non doleo, et qui mortem meam lugere non valeo. Vere corde lapideo induratus sum, qui nec imminentia mihi aeterna supplicia saltem non timeo. Vere corde congelatissimo, quem beneficiorum incendia admota amore Patris clementissimi calefacere non sufficiunt. Vere largiter me reprehendo, quem nec tuba praedicationis, nec comminationum tuarum tonitrua sufficiunt excitare.
8.4.5
Ubi est dolor penetrabilis, dolor compunctionis, quo totam illam duritiam diabolicam conterere et diruere deberem, et totum lapidem duritiae et obstinationis illius comminuere? Ubi est, Deus meus, ille pudor, quo ante occulos tuos et totius curiae coelestis confundi deberem? Ubi est timor ille tuae vindictae, quo totus ante conspectum tuum contremiscere deberem? Ubi est amor ille, et desiderium pacis, amoris, et gratiae tuae recuperandae quo inardescere deberem? Ubi est torrens ille lacrymarum, quo spurcitias meas ante te delere deberem? Ubi est devotio orationis, qua te mihi placatum et propitium reddere deberem? Quo me vertam, misericors et miserator Pater, qui nihil dignum respectu misericordiae tuae offero majestati tuae? Quo fugiam, piissime Pater, qui sum vacuus omni bono, et etiam plenus omni malo appareo ante conspectum sanctorum tuorum, et sanctarum militiarum exercituum coelestium?
8.4.6
Scio, Domine Deus, dominator vitae meae, quod omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre et fonte luminum: scio me nihil posse acceptum offerre coram te et gratum nisi de fonte bonitatis tuae illud praehauserim; et hoc utique te illuminante, docente. Scio hanc arrham misericordiae tuae me praevenire. Scio, dulcissime Pater, quod bona tua sicut fraude nulla tibi arripere aut auferre possum, sic nec ullis meritis obtinere me omnia posse quibus ad te revertar, et complaceam. Quid enim meritis meis deberi potest, nisi mortis aeternae supplicium? Scio quod in beneplacito tuo sancto est me disperdere, secundum multitudinem flagitiorum, facinorum, et negligentiarum et omissionum mearum; vel reformare me, vel facere me tibi acceptabilem secundum divitias inaestimabiles misericordiae tuae, qui solus es reformator creaturae quam solus formasti.
8.4.7
Nunc, misericors Pater, ad te confugio, sciens quod non est mihi fuga a te nisi ad te. Quis me potest liberare de manibus tuis, nisi tu solus? Liberare me potest misericordia tua, quam tot et tantis iniquitatibus meis non solum demerui, sed etiam impugnavi, ab ira justissima tua, quam infelicissimus et gratissimus irritavi. Igitur suscipere me dignare, Domine, revertentem ad te. Averte, obsecro te, oculos sanctos ab ingratitudinibus meis atque spurcitiis. Ad teipsum, obsecro, respice, cui nunquam sine veniae spe supplicatur. In temetipso invenies unde et propter quod miserearis secundum abundantiam suavitatis tuae, et immensitatem misericordiae tuae. Noli, obsecro, ad me respicere, quia nihil in me invenies, nisi unde irasci debeas, vel nisi morte aeterna dignissimum. Averte, obsecro te, Domine, oculos tuos sanctos a conspectu turpitudinum et abominationum mearum, quas si ego perlucide et plene conspicerem et viderem, horrore nimio non sustinerem, sed me ipsum horrerem et fugerem. Averte, obsecro, nares tuas a fetoribus meis; et ad temetipsum converte. Scio, Domine misericordiae, quod mundi sunt oculi tui sancti, et horrorem deformitatis meae, nisi tu dederis mihi bona, quibus placeam tibi, non possunt aspicere. Scio quod tota tua curia coelestis avertit oculos suos, et aures obturat, abominationes meas ferre non sustinens. Sed tu, misericors Pater, ad fontem illum misericordiae convertere, cujus misericordiae non est numerus nec finis, et pio ac sereno vultu respice me creaturam tuam. Creatura tua ego sum, Domine, et opus manuum tuarum.
8.4.8
Reforma igitur, obsecro, quod in me fecisti, et destrue quod ego contra mandata tua in me feci. Hoc igitur destrue quod odisti in me, et quod tu utique non fecisti, sed ego miser. Hoc reforma et refice quod tu ipse fecisti et formasti. Hoc enim est tuum, Domine Deus meus, hoc est odisse, quod non posse. Nihil odisti eorum quae fecisti. Hoc destrue in me quod meum est, quod utique tu non fecisti, hoc est, turpitudinem abominationum mearum. Ne me destruas. Hanc destrue, misericors et miserator Domine; hanc enim odisti, et hanc ut odisse incipiam mihi largitus es.