Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
13.1
CAPUT XII [ al., XI]. Quod haec summae essentiae locutio sit summa essentia .
13.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Summa substantia per semetipsam omnia fecit. Per naturalem autem et intimam locutionem omnia fecit. Ergo naturalis haec locutio est ipsa summa substantia.
13.2
Sed cum pariter ratione docente sit certum quia quidquid summa substantia fecit, non fecit per aliud quam per semetipsam; et quidquid fecit, per suam intimam locutionem fecit, sive singula singulis verbis, sive potius uno verbo simul omnia dicendo; quid magis necessarium videri potest, quam hanc summae essentiae locutionem non esse aliud quam summam essentiam? Non igitur negligenter praetereundam hujus locutionis considerationem puto: sed priusquam de illa possit tractari, diligenter ejusdem summae substantiae proprietates aliquas studiose investigandas existimo.