Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
15.1
CAPUT XIV [ al., XIII]. Quod illa sit in omnibus, et per omnia et omnia sint ex illa, et per illam, et in illa.
15.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Ex quo consequitur ut ibi ipsa non est, nihil sit. Ubique igitur, et per omnia, et in omnibus est. Cum enim creatum nullatenus valeat exire creantis et foventis immensitatem, creans vero et fovens excedere possit omne quod creatum est, liquet quod summa essentia ipsa est quae cuncta alia portat, superat, claudit et penetrat; et ipsa in omnibus est et per omnia; et ipsa, et per ipsam, et in ipsa sunt omnia.
15.2
Quod si ita est, imo quia ex necessitate sic est, consequitur ut ubi ipsa non est, nihil sit. Ubique igitur est, et per omnia, et in omnibus. At quoniam absurdum est, ut, scilicet, quemadmodum nullatenus aliquid creatum potest exire creantis et foventis immensitatem; sic creans et fovens nequaquam valeat aliquo modo excedere factorum universitatem; liquet quoniam ipsa est quae cuncta alia portat et superat, claudit et penetrat. Si igitur haec illis, quae superius sunt inventa, jungantur, eadem est quae in omnibus est, et per omnia, et ex qua, et per quam, et in qua.