Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
1.1
1-3 PRAEFATIO.
1.1
De Divinitatis essentia, per meditationis modum, non Scripturae auctoritate, sed rationum momentis hic disserit Anselmus. Nihil dixit quod SS. PP. et maxime beati Augustini scriptis non cohaereat. Cum dixit cap. 76 Trinitatem posse dici tres substantias, hoc est tres personas, cum Graecis locutus est.
1.2
Quidam fratres saepe me studioseque precati sunt ut quaedam quae illis de meditanda Divinitatis essentia, et quibusdam aliis huie meditationi cohaerentibus, usitato sermone colloquendo protuleram, sub quodam eis meditationis exemplo describerem. Cujus scilicet scribendae meditationis magis secundum suam voluntatem, quam secundum rei facilitatem aut meam possibilitatem, hanc mihi formam praestituerunt: quatenus auctoritate Scripturae penitus nihil in ea persuaderetur; sed quidquid per singulas investigationes finis assereret, id ita esse plano stylo et vulgaribus argumentis, simplicique disputatione, et rationis necessitas breviter cogeret, et veritatis claritas patenter ostenderet. Voluerunt etiam ut nec simplicibus peneque fatuis, objectionibus mihi occurrentibus obviare contemnerem. Quod quidem diu tentare recusavi, atque mecum reipsa comparans, multis me rationibus excusare tentavi: quanto enim id quod petebant usu sibi optabant facilius, tanto mihi illud actu injungebant difficilius. Tandem tamen victus, tum precum modesta importunitate, tum studii eorum non contemnenda honestate; invitus quidem propter rei difficultatem, et ingenii mei imbecillitatem, quod precabantur incoepi; sed libenter propter eorum charitatem, quantum potui secundum ipsorum diffinitionem effeci. Ad quod cum ea spe sim adductus, ut quidquid facerem illis solis a quibus exigebatur, esset notum, et paulo post idipsum ut vilem rem fastidientibus, contemptu esset obruendum: scio enim me in eo non tam precantibus satisfacere eisdem potuisse, quam precibus me prosequentibus finem posuisse. Nescio tamen quo pacto sic praeter spem evenit, ut non solum praedicti fratres, sed et plures alii Scripturam ipsam, quisque eam sibi transcribendo in longum memoriae condemnare satagerent: quam ego saepe retractans nihil potui invenire me in ea dixisse, quod non catholicorum Patrum, et maxime beati Augustini, scriptis cohaereat. Quapropter, si cui videbitur quod in eodem opusculo aliquid protulerim, quod aut nimis novum sit, aut a veritate dissentiat, rogo ne statim me aut praesumptorem novitatum, aut falsitatis assertorem exclamet; sed prius libros praefati doctoris Augustini de Trinitate diligenter perspiciat, deinde secundum eos opusculum meum dijudicet. Quod enim dixi summam Trinitatem posse dici tres substantias, Graecos secutus sum, qui confitentur tres substantias in una essentia, eadem fide, qua nos tres personas in una substantia. Nam hoc significant in Deo per substantiam, quod nos per personam. Quaecunque autem ibi dixi, sub persona secum sola cogitatione disputantis et investigantis ea, quae prius non animadvertisset, prolata sunt: sicut sciebam illos velle quorum petitioni obsequi intendebam. Precor autem et obsecro vehementer, si quis hoc opusculum voluerit transcribere, ut hanc praefationem in capite libelli ante ipsa capitula 4 studeat praeponere. Multum enim prodesse puto ad intelligenda ea quae legerit ibi, si quis prius, qua intentione, quove modo disputata sint, cognoverit. Puto etiam quod si quis hanc ipsam praefationem viderit prius, non temere judicabit, si quid contra suam opinionem prolatum invenerit.