Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Monologium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10627 Monolo
21.1
CAPUT XX [ al. XIX]. Quod illa sit in omni loco et tempore.
21.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Creatrix essentia ubique et semper est, 1. quia nunquam incoepit aut desinet esse; 2. quia summa natura aut ubique et semper est, aut tantum alicubi et aliquando, aut nusquam et nunquam. At repugnat, 1 ut quod verissime et summe est, id nusquam et nunquam sit; 2. ut ullum bonum vel aliquid sit sine ipsa creatrice essentia, sine qua nusquam vel nunquam est aliquid. Denique quia nec determinate est alicubi et aliquando; ubi enim ipsa non est, ibi nulla est essentia: nec determinate per se in uno loco et tempore; in caeteris vero per suam potentiam; nam potentia ejus est ipsius essentia. Ergo ubique et semper est.
21.2
Quanquam autem supra conclusum sit, quia creatrix haec natura ubique, et in omnibus, et per omnia sit: et ex eo, quia nec incoepit, nec desinet esse consequatur quia semper fuit, et est, et erit, sentio tamen quiddam contradictionis submurmurare; quod me cogit diligentius, ubi et quando illa sit, indagare. Itaque summa essentia, aut ubique et semper est, aut tantum alicubi et aliquando, aut nusquam et nunquam: quod dico, aut in omni loco et tempore; aut determinate in aliquo, vel in nullo. Sed quid videtur repugnantius, quam ut quod verissime et summe est, id nusquam et nunquam sit. Falsum est igitur nusquam vel nunquam illam esse. Deinde, quoniam nullum bonum, nec penitus aliquid est sine ea: si ipsa nusquam vel nunquam est, nusquam vel nunquam aliquod bonum est, et nusquam vel nunquam omnino aliquid est. Quod quam falsum sit, nec dicere opus est: falsum igitur est et illud, quod illa nusquam aut nunquam sit. Aut est ergo determinate alicubi et aliquando; aut ubique et semper. At si determinate est in aliquo loco vel tempore; ibi et tunc tantum, ubi et quando ipsa est, potest aliquid esse. Ubi vero et quando ipsa non est, ibi et tunc penitus nulla est essentia, quia sine ea nihil est: unde consequetur ut sit aliquis locus et aliquod tempus, ubi et quando omnino nihil est. Quod quoniam est falsum; ipse namque locus et tempus ipsum aliquid est; non potest esse summa natura alicubi, vel aliquando determinate. Quod si dicitur quod determinate ipsa per se alicubi et aliquando est; sed per potentiam suam est ubicunque, vel quandocunque aliquid est; non est verum: quoniam enim potentiam ejus nihil aliud quam ipsam esse manifestum est; nullo modo potentia ejus sine ipsa est. Cum ergo non sit alicubi vel aliquando determinate, necesse est ut sit ubique et semper, id est in omni loco et tempore.

Intertext edge

Open linked passage

Note