Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
25.1
CAPUT XXIV [ al. XXV]. Quomodo melius intelligi possit, « esse semper, » quam, « in omni tempore. »
25.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Summa natura non habet principium aut finem, nec praesens, praeteritum aut futurum, quae sunt temporales differentiae; quoniam aeternitas ejus, quae nihil aliud est quam ipsa, immutabilis et sine partibus est. Cum ergo vox semper, magis proprie significet aeternitatem, et tempus dicat varietatem, magis congrue summa natura dicitur semper esse, quam esse in omni tempore. Et cum aeternitas sit interminabilis vita simul perfecte tota existens, soli huic naturae summae convenit, quae principio et fine et omni termino caret.
25.2
Eamdem quoque summam substantiam constat sine principio et sine fine esse; nec habere praeteritum, aut futurum, nec temporale, hoc est, labile praesens, quo nos utimur, quoniam aetas sive aeternitas ejus quae nihil aliud est quam ipsa, immutabilis et sine partibus est. Nonne ergo semper quod videtur designare totum tempus, multo verius( si de illa dicitur) intelligitur significare aeternitatem, quae sibi ipsi nunquam est dissimilis, quam temporum varietatem, quae sibi ipsi semper est in aliquo non similis. Quare si dicitur semper esse, quoniam idem est illi esse et vivere; nihil melius intelligitur, quam aeterne esse vel vivere, id est, interminabilem vitam simul perfecte totam obtinere. Videtur enim ejus aeternitas 14 esse interminabilis vita simul perfecte tota existens. Cum enim supra jam satis liqueat quod eadem substantia non sit aliud quam vita sua, et aeternitas sua; nec sit aliquo modo terminabilis, nec nisi simul et perfecte tota, quid aliud est vera aeternitas, quae soli illi convenit, quam interminabilis vita simul et perfecte tota existens? Nam vel hoc solo, veram aeternitatem soli inesse illi substantiae, quae sola non facta, sed factrix esse inventa est, aperte percipitur; quoniam vera aeternitas principii finisque meta carere intelligitur: quod nulli rerum creatarum convenire, eo ipso quod de nihilo factae sunt, convincitur.