Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
31.1
CAPUT XXX [ al. XXIX]. Quod eadem locutio non constet ex pluribus verbis, sed sit unum Verbum.
31.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Cum ista locutio sit consubstantialis summae naturae quae simplex et una est, pariter simplex et una est, nec pluribus proinde constat verbis, sed est unum Verbum.
31.2
Cur igitur dubitem quod supra dubium dimiseram, scilicet, utrum haec locutio in pluribus verbis an in uno verbo consistat? Nam si sic est summae naturae consubstantialis, ut non sint duo, sed unus spiritus, utique sicut illa summe simplex est, ita et ista. Non igitur constat pluribus verbis; sed est unum Verbum, per quod facta sunt omnia.