Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
33.1
CAPUT XXXII [ al. XXX]>. Quod summus Spiritus seipsum dicat coaeterno Verbo.
33.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- 1. Summus spiritus est ipsa summa sapientia: summa sapientia se ipsam aeterne et summe intelligit, et idem est dicere quod intelligere. Ergo summus spiritus aeterne se dicit, et proinde habet Verbum coaeternum. 2. Cum mens rationalis se et ipsam summam sapientiam intelligat, summus spiritus, qui est aeternus, principaliter aeterne se intelligit. At si se aeterne intelligit, aeterne se dicit; si aeterne se dicit, aeterne est Verbum ejus apud ipsum. Et ita etiam si nulla alia existeret essentia, necesse foret Verbum illius esse illi coaeternum.
33.2
Sed cum ita sit, quomodo illud quod simplex est veritas potest esse Verbum eorum quorum non est similitudo? cum omne verbum quo aliqua res sic mente dicitur, similitudo sit rei ejusdem; et, si non est verbum eorum quae facta sunt per ipsum, quomodo constabit quia sit Verbum? Nempe omne verbum alicujus rei verbum est. Denique si nunquam creatura esset, nullum ejus esset verbum. Quid igitur? An concludendum est quia si nullo modo esset creatura, nequaquam esset Verbum illud, quod est summa et nullius indigens essentia; aut fortasse ipsa summa essentia, quae Verbum est, essentia quidem esset aeterna, sed Verbum non esset, si nihil unquam per illam fieret? Ejus enim quod non fuit, nec est, nec futurum est, nullum verbum esse potest. Verum secundum hanc rationem, si nunquam ulla praeter summum spiritum esset essentia, nullum omnino esset verbum in illo. Si nullum in illo verbum esset, nihil apud se diceret, si nihil apud se diceret, cum idem sit illi, sic dicere aliquid quod est intelligere, non aliquid intelligeret; si nihil intelligeret, ergo summa sapientia, quae non est aliud quam idem spiritus, nihil intelligeret: quod absurdissimum est. Quid igitur? Si enim nihil intelligeret, quomodo esset summa sapientia? Aut si nullo modo esset aliquid praeter illam, quid illa intelligeret? Sed nunquid seipsam non intelligeret? At quomodo vel cogitari potest quod summa sapientia se aliquando non intelligat; cum mens rationalis possit non solum suimet, sed et illius summae sapientiae reminisci; et illam, et se intelligere? Si enim mens humana nullam ejus aut sui habere memoriam aut intelligentiam posset, nequaquam se ab irrationalibus creaturis, et illam ab omni creatura, secum sola tacite disputando, sicut nunc mens mea facit, discerneret. Ergo summus ille spiritus, sicut est aeternus; ita aeterne sui memor est, et intelligit se ad similitudinem mentis rationalis; imo non ad ullius similitudinem, sed ille principaliter, et mens rationalis ad ejus similitudinem. At si aeterne se intelligit, aeterne se dicit. Si aeterne se dicit, aeterne est Verbum ejus apud ipsum. Sive igitur ille cogitetur nulla alia existente essentia, sive aliis existentibus, necesse est Verbum illius coaeternum illi esse cum ipso.