Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
37.1
CAPUT XXXVI Quam incomprehensibili modo dicat, vel sciat res a se factas.
37.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Cum res in nostra scientia sint non secundum earum essentiam, sed secundum similitudinem; verius sunt in ipsis, quam in nostra scientia. Et tamen constat quod tanto verius sint in Verbo, quam in seipsis; quanto verius existit creatrix, quam creata essentia. Quod humana scientia comprehendere non potest.
37.2
Qua ex re manifestissime comprehendi potest quomodo dicat idem Spiritus, vel quomodo sciat ea quae facta sunt, ab humana scientia comprehendi non posse. Nam nulli dubium creatas substantias multo aliter esse in seipsis, quam in nostra scientia. In seipsis namque sunt per ipsam suam essentiam; in nostra vero scientia non sunt earum essentiae sed earum similitudines. Restat igitur ut tanto verius sint in seipsis, quam in nostra scientia; quanto verius sunt alicubi per suam essentiam, quam per suam similitudinem. Cum ergo et hoc constet, quia omnis creata substantia tanto verius est in Verbo, id est in intelligentia Creatoris, quam in seipsa; quanto verius existit creatrix quam creata essentia: quomodo comprehendat humana mens, cujusmodi sit illud dicere et illa scientia, quae sic longe superior et verior est creatis substantiis; si nostra scientia tam longe superatur ab illis, quantum earum similitudo distat ab earum essentia.