Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
46.1
CAPUT XLV [ al. XLIV]. Quod aptius dici possit Filius essentia Patris, quam Pater essentia Filii: et quod similiter sit Filius Patris virtus, et sapientia, et similia.
46.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Magis tamen congruit Filium dici essentiam Patris, quam Patrem dici essentiam Filii: cum enim Filius habeat essentiam a Patre, dici potest habere essentiam Patris, et proinde esse essentia Patris. Sic Filius dicitur Patris virtus, sapientia, veritas, justitia, etc., quia haec habet a Patre.
46.2
Quod licet secundum perspectam rationem verum sit, valde tamen magis congruit Filium dici essentiam Patris, quam Patrem essentiam Filii, quoniam namque Pater a nullo habet essentiam nisi a seipso, non satis apte dicitur habere essentiam alicujus nisi suam; quia vero Filius essentiam suam habet a Patre, et eamdem quam habet Pater, aptissime dici potest habere essentiam Patris. Quare quoniam neuter aliter habet essentiam, quam existendo essentia; sicut aptius intelligitur habere Filius Patris essentiam quam Pater Filii, ita convenientius dici potest Filius Patris essentia quam Pater Filii. Nam haec una si fiat prolatio, satis acuta brevitate commendat Filium non solum eamdem essentiam habere cum Patre, sed hanc ipsam habere de Patre: ut hoc sit, Filius est essentia Patris, quod est, Filius est non differens essentia de Patris essentia, imo de Patre essentia. Similiter ergo est Filius Patris virtus, et sapientia, seu veritas et justitia; et quidquid summi Spiritus convenit essentiae