Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
47.1
CAPUT XLVI [ al. XLV]. Quomodo quaedam ex his quae sic proferuntur, aliter quoque possint intelligi.
47.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Filius dici etiam potest intelligentia et sapientia, scientia et cognitio Patris; quia intelligit, scit et novit ipsam Patris essentiam. Veritas etiam Patris eo sensu dici potes. quia non est imperfecta imitatio, sed integra veritas et ipsa essentia paternae substantiae, et non est aliud quam quod est Pater.
47.2
Videntur tamen quaedam, ex his quae sic proferri et intelligi possunt, aliam quoque non incongruam sub hac ipsa pronuntiatione intelligentiam suscipere. Liquet enim Filium esse verum Verbum, id est perfectam intelligentiam, sive perfectam totius paternae substantiae cognitionem, et scientiam, et sapientiam, id est, quae ipsam Patris intelligit essentiam, et cognoscit, et scit, et sapit. Si igitur hoc sensu dicatur Filius Patris intelligentia, et sapientia, et scientia, et cognitio, sive notitia; quoniam intelligit, sapit, scit et novit Patrem, nequaquam a veritate disceditur. Veritas quoque Patris aptissime dici potest Filius, non solum eo sensu, quia est eadem Filii veritas quae est et Patris, sicut jam perspectum est; sed etiam hoc sensu ut in eo intelligatur non imperfecta quaedam imitatio, sed integra veritas paternae substantiae, quia non est aliud quam quod est Pater.