Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
48.1
CAPUT XLVII. Quod Filius sit intelligentia intelligentiae et Veritas veritatis.
48.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Id patet, quia Filius est intelligentia, et scientia, et sapientia, et veritas paternae substantiae, quae ipsa est intelligentia, et scientia, et sapientia, et veritas.
48.2
At si ipsa substantia Patris est intelligentia, et scientia, et sapientia, et veritas, consequenter colligitur quia sicut Filius est intelligentia, et scientia, et sapientia, et veritas paternae substantiae; ita est intelligentia intelligentiae, scientia scientiae, sapientia sapientiae, et veritas veritatis.