Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
49.1
CAPUT XLVIII [ al. XLVI]. Quod et quomodo Filius sit intelligentia vel sapientia memoriae, et memoria Patris et memoriae.
49.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Verbum rei est ipsa cogitatio ad ejus similitudinem ex memoria formatae. Ergo Verbum ex memoria nascitur. Ergo sicut Filius dictur Verbum; sic Pater, ex quo gignitur, dici potest memoria. Ergo sicut Filius est intelligentia et sapientia Patris, ita est intelligentia et sapientia paternae memoriae. Et quia Filius quidquid sapit et intelligit, ejus et meminit; Filius est memoria Patris, et memoria memoriae, id est memoria memor Patris qui est memoria de nullo nata; Filius vero est memoria nata de memoria, hoc est de Patre.
49.2
De memoria vero quid sentiendum est? an aestimandus est Filius intelligentia memoriae, sive memoria Patris, aut memoria memoriae? Equidem cum summa sapientia sui memor esse negari non possit, nihil competentius quam in memoria Pater, sicut in Verbo Filius intelligitur; quoniam de memoria nasci Verbum videtur, quod clarius in nostra mente percipitur. Quoniam namque mens humana non semper se cogitat, sicut sui semper meminit, liquet, cum se cogitat, quia verbum ejus nascitur de memoria. Unde apparet quia si semper se cogitaret, semper verbum ejus de memoria nasceretur. Rem etenim cogitare, cujus memoriam habemus, hoc est mente eam dicere; verbum vero rei, est ipsa cogitatio ad ejus similitudinem ex memoria formata. Hinc itaque liquido animadverti potest de summa sapientia, quae sic semper se dicit, sicut semper sui memor est, quia de aeterna memoria ejus coaeternum Verbum nascitur. Sicut igitur Verbum congrue intelligitur proles; ita memoria, parentis nomen aptissime suscipit. Si ergo proles, quae omnino de solo summo Spiritu nata est, proles est memoriae ejus; nihil consequentius, quam quia memoria sua est idem ipse. Quippe non in eo quod sui memor est, sic est in sua memoria, velut alia res in alia; quemadmodum ea quae sic sunt in humanae mentis memoria, ut non sint ipsa nostra memoria; sed sic est memor sui, ut ipse memoria sua sit. Consequitur itaque ut quomodo Filius est intelligentia sive sapientia Patris, ita sit et paternae memoriae. At quidquid Filius sapit, aut intelligit; ejus similiter et meminit. Est igitur Filius memoria Patris, et memoria memoriae, id est, memoria memor Patris, qui est memoria, sicut est sapientia Patris, et sapientia sapientiae, id est, sapientia sapiens Patrem sapientiam: et Filius quidem memoria nata de memoria, sicut sapientia nata de sapientia; Pater vero de nullo nata memoria vel sapientia.