Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
51.1
CAPUT L [ al. XLVIII] Quod idem amor pariter procedat a Patre et Filio.
51.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Patet autem summi Spiritus amorem ex eo procedere quia sui memor est et se 21 intelligit: nulla enim res amatur sine ejus memoria et intelligentia. Ergo amor ille procedit a Patre qui est memoria, et a Filio qui est intelligentia.
51.2
Palam certe est rationem habenti, eum non idcirco sui memorem esse aut se intelligere, quia se amat, sed ideo se amare, quia sui meminit, et se intelligit; nec eum se posse amare, si sui non sit memor, aut se non intelligat. Nulla enim res amatur, sine ejus memoria aut intelligentia; et multa tenentur memoria et intelliguntur quae non amantur. Patet igitur amorem summi Spiritus ex eo procedere, quia sui memor est, et se intelligit. Quod si in memoria summi Spiritus intelligitur Pater, in intelligentia Filius manifestum est quia a Patre pariter et a Filio, summi Spiritus amor procedit.