Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
60.1
CAPUT LIX [ al. LVII]. Quod Pater, et Filius, et eorum Spiritus, pariter sint in se invicem.
60.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Hi tres sunt una eadem summa essentia, quae nec sine se, nec extra se, nec major vel minor seipsa esse potest. Ergo hi tres sunt in se invicem; ita ut nullus alium excedat. Deinde memoria summae essentiae tota est in ejus intelligentia et amore, et intelligentia in ejus memoria et amore, et amor in memoria et intelligentia ejus. Ergo totus Pater qui est memoria, est in Filio, qui est intelligentia, et in Spiritu, qui est amor: et totus Filius est in Patre et Spiritu, et totus Spiritus in Patre et Filio: et unus illorum non potest esse sine aliis.
60.2
Jucundum est intueri in Patre, et Filio et utriusque Spiritu, quomodo sint in se invicem tanta aequalitate ut nullus alium excedat. Praeter hoc enim, quia unusquisque eorum sic est perfecte summa essentia, ut tamen omnes tres simul non sint nisi essentia una summa, quae nec sine se vel extra se, nec major vel minor seipsa esse potest: per singulos tamen idipsum non minus valet probari. Est etenim totus Pater in Filio et communi Spiritu; et Filius in Patre, et eodem Spiritu; et idem Spiritus in Patre et Filio; quia memoria summae essentiae tota est in ejus intelligentia et in amore, et intelligentia in memoria et in amore, et amor in memoria et in intelligentia. Totam quippe suam memoriam summus intelligit Spiritus, et amat; et totins intelligentiae meminit, et totam amat; et totius amoris meminit, et totum intelligit. Intelligitur autem in memoria Pater; in intelligentia Filius; in amore, utriusque Spiritus. Tanta igitur Pater et Filius, et utriusque Spiritus, aequalitate sese complectuntur, et sunt in se invicem ut eorum nullus alium excedere aut sine eo esse probetur.