Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Monologium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10627 Monolo
64.1
CAPUT LXIII Quomodo non sit ibi nisi unus unius; hoc est, unum Verbum, et ex solo Patre.
64.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Attamen cum nec plures sint dicentes, nec plura sint quae dicuntur, sed una sit essentia quae intelligit et intelligitur, constat quia neque sunt plures patres, nec plura verba, nec plures filii; sed unus est dicens, seu Pater, et unum Verbum, seu unus Filius. Licet ergo Pater, Verbum, et Spiritus pariter se et ambos alios dicant, unum solum ibi est Verbum, quod nec ullatenus omnium trium, sed duntaxat unius ipsorum, scilicet Patris, Verbum dici potest. Non enim imago aut Filius est suimet, aut a se procedentis Spiritus. Nam nec ex seipso, nec ex procedente a se nascitur; nec seipsum, aut procedentem a se, existendo imitatur. Restat igitur hoc solum Verbum illius solius esse de quo nascendo habet esse, et ad cujus omnimodam similitudinem existit.
64.2
Hac itaque ratione videntur in illa esse non solum multi patres, et filii, et procedentes, sed et aliae necessitudines; aut certe Pater, et Filius, et eorum Spiritus, de quibus jam certissimum est quia vere existunt, non sunt tres dicentes, quamvis singulus quisque sit dicens; nec sunt plura, quae dicuntur, cum unusquisque seipsum, et alios duos dicit. Sicut enim summae sapientiae inest scire et intelligere; ita utique aeternae incommutabilisque scientiae et intelligentiae naturale est, id semper praesens intueri, quod scit et intelligit. Nihil autem aliud est summo spiritui hujusmodi dicere, quam quasi cogitando intueri: sicut nostrae mentis locutio nihil aliud est quam cogitantis inspectio. Certissimum autem jam consideratae rationes reddiderunt, quidquid summae naturae inest essentialiter, id perfecte convenire Patri, et Filio, et eorum Spiritui, singulatim; et tamen idipsum, si simul dicatur de tribus, non admittere pluralitatem. Cum ergo constet quia sicut pertinet ad ejus essentiam scientia et intelligentia, sic ejus scire et intelligere non est aliud quam dicere, id est semper praesens intueri quod scit et intelligit: necesse est ut quemadmodum singulus Pater, singulus Filius, et singulus eorum Spiritus est sciens et intelligens, et tamen hi tres simul non sunt plures scientes aut intelligentes, sed unus sciens, et unus intelligens; ita singulus quisque sit dicens; nec tamen sint tres dicentes simul, sed unus dicens. Hinc illud quoque liquide cognosci potest quia, cum hi tres dicuntur, vel a seipsis, vel ab invicem, non sunt plura quae dicuntur. Quid namque ibi dicitur, nisi eorum essentia? Si ergo illa una sola est, unum solum est, quod dicitur: ergo si unum solum est in illis, quod dicit, et unum, quod dicitur; una quippe sapientia est, quae in illis dicit, et una substantia quae dicitur: consequitur non ibi esse plura verba, sed unum. Licet igitur unusquisque seipsum, et omnes invicem se dicant, impossibile tamen est in summa essentia esse verbum aliud praeter illud, de quo jam constat quod sic nascitur ex eo cujus est Verbum, ut et vera ejus dici possit imago, et vere Filius ejus sit. In quo mirum quiddam et inexplicabile video. Ecce enim cum manifestum sit unumquemque, scilicet Patrem, et Filium, et Patris Filiique Spiritum, pariter se et ambos alios dicere, et unum solum ibi esse Verbum; nullatenus tamen ipsum Verbum videtur posse dici Verbum omnium trium, sed tantum unius eorum. Constat enim ipsum esse imaginem et Filium ejus cujus est Verbum: et patet quia nec imago, nec Filius suimet, aut a se procedentis Spiritus congrue dici potest. Nam nec ex seipso, nec ex procedente a se, nascitur: nec seipsum, aut procedentem a se, existendo imitatur. Seipsum quippe non imitatur, nec a se trahit existendi similitudinem; quia imitatio et similitudo non est in uno solo, sed in pluribus; 24 illum vero non imitatur nec ad ejus similitudinem existit, quia iste non habet ab illo esse, sed ille ab isto. Restat igitur hoc solum Verbum illius solius esse, de quo nascendo habet esse, et ad cujus omnimodam similitudinem existit. Unus ergo Pater, non plures patres; unus Filius, non plures filii, unus procedens Spiritus, non plures procedentes spiritus, sunt in summa essentia. Qui cum ita tres sint, ut nunquam Pater sit Filius, aut procedens Spiritus; nec Filius aliquando sit Pater, aut Spiritus procedens; nec unquam Spiritus Patris et Filii sit Pater, aut Filius, et singulus quisque sic sit perfectus, ut nullo indigeat: id tamen quod sunt, sic est unum; ut sicut de singulis pluraliter dici non potest, ita nec tribus simul. Et cum pariter unusquisque seipsum, et omnes invicem se dicant; non tamen sunt ibi plura verba, sed unum: et ipsum non singulorum, aut omnium simul, sed unius tantum.

Intertext edge

Open linked passage

Note