Monologium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10627 Monolo
71.1
CAPUT LXX [ al. LXVIII]. Quod illa se amanti seipsam retribuat ut aeterne beata sit.
71.1
CONSPECTUS CAPITIS.-- Repugnat eum, qui justissimus est, non discernere inter amantem et contemnentem id quod summe amari debet: et eum non amare amantem se, aut nihil prodesse ab eo amari. Ergo repugnat eum nihil retribuere amanti se. At hujus amoris, quo rationalis creatura aliis eminet, nihil potest esse praemium nisi quod supereminet in omnibus naturis: bonus enim quod sic se amari exigit, non minus se desiderari cogit. Nihil ergo summa bonitas retribuere potest amanti ac desideranti se, nisi seipsam. Si enim vult amari ut aliud retribuat, non vult amari propter se, sed propter aliud; et ita non se, sed aliud vult amari. Constat ergo quia is qui illam, 26 ut debet, desideraverit, summa perfruetur beatitudine; et quod illam nunquam amittet, quia nec illam poterit non amare, nec illa amantem se poterit deserere. Ergo aeterne beata erit.
71.2
Denique nullatenus verum videri potest, ut justissimus et potentissimus nihil retribuat amanti se perseveranter; cui non amanti tribuit essentiam, ut amans esse posset. Si enim nihil retribuit amanti, non discernit justissimus inter amantem, et contemnentem id quod summe amari debet, nec amat amantem se, aut non prodest ab illo amari: quae omnia ab illo dissonant: retribuit igitur omni se amare perseveranti. Quid autem retribuit? Si nihilo dedit rationalem essentiam ut amans esset, quid dabit amanti, si amare non cesset? Si tam grande est quod amori famulatur, quam grande est quod amori recompensatur? Et si tale est amoris fulcimentum, quale est amoris emolumentum? Nam, si rationalis creatura, quae sibi inutilis est sine hoc amore, si eminet in omnibus creaturis: utique nihil potest esse praemium hujus amoris, nisi quod supereminet in omnibus naturis. Etenim ipsum idem bonum, quod sic se amari exigit, non minus se ab amante desiderari cogit. Nam quis sic amet justitiam, veritatem, beatitudinem, incorruptibilitatem ut his frui non appetat? Quid ergo summa bonitas retribuet amanti et desideranti se nisi seipsam? Nam quidquid aliud tribuat, non retribuit; quia nec compensatur amori, nec consolatur amantem, nec satiat desiderantem. Aut si se vult amari et desiderari, ut aliud retribuat, non se vult amari et desiderari propter se, sed propter aliud; et sic non vult se amari, sed aliud: quod cogitare nefas est. Nihil ergo verius quam quod omnis anima rationalis, si, quemadmodum debet, studeat amando desiderare summam beatitudinem, aliquando illam ad fruendum percipiat, ut quod nunc videt quasi per speculum et in aenigmate tunc videat facie ad faciem. Utrum autem ea sine fine fruatur, dubitare stultissimum est; quoniam illa fruens nec timore torqueri poterit, nec fallaci securitate decipi, nec ejus indigentiam jam experta; illam poterit non amare; nec illa deseret amantem se, nec aliquid erit potentius, quod eas separet invitas. Quare quaecunque anima summa beatitudine semel frui coeperit, aeterne beata erit.