Proslogion
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10631 Proslo
12.1
CAPUT XI.
12.1
Quomodo universae viae Domini misericordia et veritas; et tamen justus Dominus in omnibus viis suis.-- Capi nullatenus potest cur de malis, hos magis salvet quam illos, per summam bonitatem: et illos magis damnet quam istos, per summam justitiam.
12.2
Sed nunquid etiam non est justum secundum te, Domine, ut malos punias? Justum quippe est, te sic esse justum, ut justior nequeas cogitari: quod nequaquam esses, si tantum bonis bona, et non malis mala redderes. Justior enim est qui et bonis et malis, quam qui bonis tantum merita retribuit. Justum igitur est secundum te, juste et benigne Deus, et cum punis, et cum parcis. Vere igitur universae viae Domini misericordia et veritas; et tamen justus Dominus in omnibus viis suis. Et utique sine repugnantia; quia quos vis punire, non est justum salvari; et quibus vis parcere, non est justum damnari. Nam id solum justum est, quod vis; et non justum, quod non vis. Sic ergo nascitur de justitia tua misericordia tua; quia justum est te sic esse bonum, ut et parcendo sis bonus: et hoc forsitan est, cur summe justus potest velle bona malis? Sed si utcunque capi potest cur malos potes velle salvare: illud certe nulla ratione comprehendi potest, cur de similibus malis hos magis salves, quam illos, per summam bonitatem; et illos magis damnes, quam istos, per summam justitiam? Sic ergo vere es sensibilis, omnipotens, misericors et impassibilis; quemadmodum vivens. sapiens, bonus, beatus, aeternus; et quidquid melius est esse quam non esse.