Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Proslogion
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10631 Proslo
18.1
CAPUT XVII.
18.1
Quod in Deo sit harmonia, odor, sapor, levitas, pulchritudo, suo ineffabili modo.
18.2
Adhuc lates, Domine, animam meam in luce et beatitudine tua; et idcirco versatur illa adhuc in tenebris, et miseria sua. Circumspicit enim et non videt pulchritudinem tuam. Auscultat, et non audit harmoniam tuam. Olfacit, et non percipit odorem tuum. Gustat, et non cognoscit saporem tuum. Palpat, et non sentit levitatem tuam. Habes enim haec, Domine Deus, in te, tuo ineffabili modo, qui ea dedisti rebus a te creatis, suo sensibili modo; sed obriguerunt, sed obstupuerunt, sed obstructi sunt sensus animae meae vetusto languore peccati.

Intertext edge

Open linked passage

Note