Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Proslogion
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10631 Proslo
20.1
CAPUT XIX.
20.1
Quod non sit in loco aut tempore, sed omnia sint in illo.
20.2
Sed si per aeternitatem tuam fuisti, et es, et eris; et fuisse, non est futurum esse; et esse, non est fuisse vel futurum esse: quomodo aeternitas tua tota est semper? An de aeternitate tua nihil praeterit, ut jam non sit; nec aliquid futurum est, quasi nondum sit? Non ergo fuisti heri, aut eris cras; sed heri, et hodie, et cras es: imo nec heri, nec hodie, nec cras es; sed simpliciter es extra omne tempus. Nam nihil aliud est heri, et hodie, et cras, quam in tempore; tu autem, licet nihil sit sine te, non es tamen in loco aut tempore, sed omnia sunt in te: nihil enim te continet, sed tu contines omnia.

Intertext edge

Open linked passage

Note