Proslogion
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10631 Proslo
21.1
CAPUT XX.
21.1
Quod sit ante et ultra omnia etiam aeterna.-- Dei aeternitas est ipsi tota praesens: caetera de sua aeternitate nondum habent quod futurum est, et jam non habent quod est praeteritum,
21.2
Tu ergo imples et complecteris omnia; tu es ante et ultra omnia. Et quidem ante omnia es; quia, antequam fierent, tu es. Ultra omnia vero quomodo es? Qualiter enim es ultra es quae finem non habebunt? An quia illa sine te nullatenus esse possunt; tu 34 autem nullo modo minus es; etiamsi illa redeant in nihilum? Sic enim quodammodo es ultra illa. An etiam quia illa cogitari possunt habere finem; tu vero nequaquam? Nam sic illa quidem habent finem quodammodo; tu vero nullo modo. Et certe quod nullo modo habet finem, ultra illud est, quod aliquo modo finitur. An hoc quoque modo transis omnia etiam aeterna, quia tua et illorum aeternitas tota tibi praesens est; cum illa nondum habeant de sua aeternitate quod venturum est, sicut jam non habent quod praeteritum est? Sic quippe semper es ultra illa; cum semper ibi sis praesens, seu cum illud semper sit tibi praesens, ad quod illa nondum pervenerunt.