Proslogion
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10631 Proslo
22.1
CAPUT XXI.
22.1
An hoc sit saeculum saeculi, sive saecula saeculorum.-- Dei aeternitas continet ipsa saecula temporum: et dici potest saeculum saeculi, sive saecula saeculorum.
22.2
An ergo hoc est saeculum saeculi, sive saecula saeculorum? Sicut enim saeculum temporum continet omnia temporalia; sic tua aeternitas continet etiam ipsa saecula temporum. Quae saeculum quidem est, propter indivisibilem unitatem; saecula vero, propter interminabilem immensitatem. Et quamvis ita sis magnus, Domine, ut omnia sint te plena, et sint in te; sic tamen es sine omni spatio, ut nec medium, nec dimidium, nec ulla pars sit in te.