Proslogion
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10631 Proslo
24.1
CAPUT XXIII.
24.1
Quod hoc bonum sit pariter Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; et hoc sit unum necessarium quod est omne, et totum, et solum bonum.-- Verbum cum sit verax et ipsa veritas, nihil est in Patre dicente quod non fit in Verbo quo seipsum dicit. Nec amor a Patre et a Filio procedens, est impar Patri aut Filio, quia tantum Pater et Filius amant se, quantum bonum sunt Pater et Filius. Ex summa simplicitate non potest nasci aut procedere, quam quod est hoc de quo nascitur aut procedit.
24.2
Hoc bonum es, tu Deus Pater; hoc est Verbum tuum, id est, Filius tuus. Etenim non potest aliud, quam quod es, aut aliquid majus vel minus te, esse in Verbo, quo teipsum dicis; quoniam Verbum tuum sic est verum, quomodo tu es verax. Et idcirco est ipsa veritas sicut tu; non alia quam tu; et sic es tu simplex, ut de te non possit nasci aliud quam quod tu es. Hoc ipsum est amor unus et communis tibi et Filio tuo, id est, sanctus Spiritus, ab utroque procedens. Nam idem amor non est impar tibi, aut Filio tuo; quia tantum amas te et illum, et ille te et seipsum; quantus es tu, et ille; nec est aliud a te et ab illo quod dispar non sit tibi et illi; nec de summa simplicitate potest procedere aliud quam quod est hoc de quo procedit. Quod autem est singulus quisque, hoc est tota Trinitas simul, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; quoniam singulus quisque non est aliud quam summe simplex unitas, et summe una simplicitas; quae nec multiplicari, nec aliud et aliud esse potest. Porro unum est necessarium. Porro hoc est illud unum necessarium, in quo est omne bonum; imo quod est omne, et unum totum, et solum bonum.