Proslogion
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10631 Proslo
25.1
CAPUT XXIV.
25.1
Conjectatio quale et quantum sit hoc bonum.-- Si bona est vita creata, quam bona est vita creatrix
25.2
Excita nunc, anima mea, et erige totum intellectum tuum, et cogita quantum potes quale et quantum sit illud bonum. Si enim singula bona delectabilia sunt, cogita intente quam delectabile sit illud bonum, quod continet jucunditatem omnium bonorum; et non qualem in rebus creatis sumus experti, sed tanto differentem quanto differt Creator a creatura. Si enim bona est vita creata, quam bona est vita creatrix! Si jucunda est salus facta, quam jucunda est salus quae fecit omnem salutem! Si amabilis est sapientia in cognitione rerum conditarum, quam amabilis est sapientia, quae omnia condidit ex nihilo! Denique, si multae et magnae delectationes sunt in rebus delectabilibus, qualis et quanta delectatio est in illo qui fecit ipsa delectabilia!