Proslogion
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10631 Proslo
26.1
CAPUT XXV.
26.1
Quae et quanta bona sint fruentibus eo.-- Gaudium in beatis multiplicabitur ex beatitudine et gaudio aliorum.
26.2
O qui hoc bono fructur! Et quid illi erit, et quid illi non erit? Certe, quidquid volet, erit; et quod nolet, non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et animae, qualia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec cor hominis cogitavit. Cur ergo per multa vagaris, homuncio, quaerendo bona animae tuae et corporis tui? Ama unum bonum in quo sunt omnia bona, et sufficit. Desidera simplex bonum quod est omne bonum, et satis est. Quid enim amas, caro mea; quid desideras, anima mea? Ibi est, ibi est quidquid amatis, quidquid desideratis. Si delectat pulchritudo, fulgebunt justi sicut sol. Si velocitas, aut fortitudo, aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit, erunt similes angelis Dei, quia seminatur corpus animale, et surget corpus spiritale, potestate utique, non natura. Si longa et salubris vita, ibi sana est aeternitas, et aeterna sanitas; quia justi in perpetuum vivent, et, salus justorum a Domino. Si satietas, satiabuntur cum apparuerit gloria Dei. Si ebrietas, inebriabuntur ab ubertate domus Dei. Si melodia, ibi angelorum chori concinunt sine fine Deo. Si quaelibet non immunda sed munda voluptas, torrente voluptatis suae potabis eos, Deus( Ibid). Si sapientia, ipsa Dei sapientia ostendet eis seipsam. Si amicitia, diligent Deum plus quam seipsos, et invicem tanquam seipsos; et Deus illos, plusquam illi seipsos; quia illi illum, et se, et invicem per illum; et ille se, et illos per seipsum. Si concordia, omnibus illis erit una voluntas, quia nulla illis erit, nisi sola Dei voluntas. Si potestas, omnipotentes erunt suae voluntatis, ut Deus suae. Nam, sicut poterit Deus, quod volet, per seipsum; ita poterunt illi, quod volent, per illum; quia, sicut illi non aliud volent, quam quod ille; ita ille volet quidquid illi volent; et quod ille volet, non poterit non esse. Si honor et divitiae, Deus servos suos bonos et fideles supra multa constituet; imo filii Dei, et dii vocabuntur; et ubi erit Filius ejus, ibi erunt et illi, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Si vera securitas, certe ita certi erunt nunquam et nullatenus ista, vel potius istud bonum sibi defuturum: sicut certi erunt se non sua sponte illud amissuros, nec dilectorem Deum illud dilcctoribus suis invitis ablaturum, nec aliquid Deo potentius invitos Deum et illos separaturum. Gaudium vero quale, aut quantum est, ubi tale ac tantum bonum est! Cor humanum, cor indigens, cor expertum aerumnas, imo obrutum aerumnis, quantum 35 gauderes, si his omnibus abundares! Interroga intima tua si capere possint gaudium suum de tanta beatitudine sua. Sed certe si quis alius, quem omnino sicut teipsum diligeres, eamdem beatitudinem haberet, duplicaretur gaudium tuum, quia non minus gauderes pro eo quam pro teipso. Si vero duo vel tres vel multo plures idipsum haberent, tantumdem pro singulis, quantum pro teipso gauderes; si singulos, sicut teipsum, amares. Ergo in illa perfecta charitate innumerabilium angelorum beatorum, et hominum, ubi nullus minus diliget alium quam seipsum, non aliter gaudebit quisque pro singulis aliis, quam pro seipso. Si ergo cor hominis de tanto suo bono vix capiet gaudium suum, quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum? Et utique, quoniam quantum quisque diligit aliquem, tantum de bono ejus gaudet: sicut in illa perfecta felicitate unusquisque plus amabit sine comparatione Deum quam se et omnes alios secum; ita plus gaudebit absque aestimatione de felicitate Dei quam de sua et omnium aliorum secum. Sed si Deum sic diligent toto corde, tota mente, tota anima; tu tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat dignitati dilectionis; profecto sic gaudebunt toto corde, tota mente, tota anima; ut totum cor, tota mens, tota anima, non sufficiat plenitudini gaudii.